monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum . <<<     >>> SERMO XIX. De Moyse, II.

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XVIII[Sic Germanensis codex et editiones Ulim. et Par. At Lov., qui illud intelligimus.]. De Moyse, I [Sic Ms. Germanensis Editi autem, cum Deo sempiterno vivunt.].

1 [Christus in Moyse figuratus. Ecclesia in filia Pharaonis.] In lectione divina, fratres charissimi, quae nobis recitata est, audivimus, quod posteaquam sanctus Moyses natus est, propter metum Pharaonis missus sit in fiscellam scirpeam, et proiectus in carectum fluminis. Si diligenter attendimus, fratres charissimi, sicut beatum Isaac et Iacob et Ioseph, ita Moysen typum Christi praetulisse cognoscimus. Denique considerate diligentius, et videbitis quanta in illo sint figurata mysteria. Moyses a muliere Iudaea nascitur, et a Pharaonis filia adoptatur. Filia enim Pharaonis Ecclesiam figuravit, quae exierat de domo patris sui, et veniebat ut lavaretur ad aquam. Pharao in diaboli typum accipitur: filia eius, sicut dixi, Ecclesia intelligitur. Quod autem pater eius diabolus antea fuerit, Dominus in Evangelio Iudaeos increpans ait: Vos, inquit, ex patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Patrem ergo diabolum habuimus, non ex eo nascendo; sed nequitias illius imitando. Exierat ergo filia Pharaonis de domo patris sui, quae quamvis impium habuerit patrem, attamen ei dicitur per prophetam: Audi, filia, et vide; et obliviscere populum tuum et domum patris tui [Psal. XLIV, 11]. Qui dicit: Audi, filia, pater est. Et ille qui admonetur obliviscendus, pater nihilominus nominatur: ac si Deus pater admonet, ut diabolum patrem debeat derelinquere. Haec ergo est Ecclesia quae exiit de domo patris sui diaboli, et ad aquam, id est, ad aquam Baptismi festinavit, ut lavaretur a peccatis, quae in domo patris sui contraxerat. Denique statim viscera misericordiae accipere meruit, et collegit Moysen a parentibus suis proiectum in flumine. Moyses ergo a matre sua proiicitur, et a Pharaonis filia invenitur atque colligitur: et Christus Dominus a Synagoga, de qua natus est, repudiatur, et ab Ecclesia invenitur atque suscipitur.
2 [Ecclesia rursus in Aethiopissa Moysi uxore.] Postquam autem crevit Moyses, abiit in regionem longinquam, et accepit Aethiopissam uxorem. Agnoscite, fratres, hoc non parvum esse mysterium. Aethiopissa illa ex Gentibus erat, quam beatus Moyses duxit uxorem; quia et Christus ex Gentibus sibi sociaturus erat Ecclesiam. Moyses dereliquit populum suum in longinquis regionibus, et Aethiopissae coniungitur: et Christus derelicto populo Iudaeorum, de extremis regionibus Ecclesiae sociatur; illi utique quae dicit in Psalmis: A finibus terrae ad te clamavi [Psal. LX, 3]. Audi ex persona Ecclesiae, in Canticis canticorum ait Ecclesia: Nigra sum et formosa [Cant. I, 4]. Quid est, Nigra sum et formosa; nisi nigra per naturam, formosa per gratiam; nigra originali peccato, formosa Baptismi sacramento?
3 [In rubo Synagoga.] Dum ergo pasceret Moyses oves soceri sui in deserto, apparuit ei Dominus in rubo, et dixit Moyses: Vadam, et videbo quare rubus ardet et non consumitur. Et appropinquanti dixit Dominus: Ne appropinques huc, sed solve corrigiam calceamenti tui; quia locus in quo stas, terra sancta est [Exod. III, 3, 5]. Rubus ille genus est spinarum. Ardebat enim, et non consumebatur. In rubo significata est Synagoga Iudaeorum. Multo enim tempore in eis fervor et flamma sancti Spiritus fuit: et tamen ita contra Dei gratiam rebelles semper Spiritui sancto restiterunt, ut eorum peccata vel sacrilegia igne sancti Spiritus consumi non possent.
4 [Verba bona ex Deo, mala ex diabolo.] Dixit autem Dominus ad Moysen: Veni, et mittam te in Aegyptum. Et respondens Moyses dixit: Domine, non sum eruditus, et tardus sum ad loquendum. Et ait illi Dominus: Ego aperiam os tuum, et instruam te quae oportet te loqui [Ibid., 10, et IV, 10]. Beati sunt quorum os Dominus aperit, ut loquantur. Omnibus enim qui pro veritate, pro iustitia, pro castitate, pro humilitate, pro misericordia loquuntur; sine ulla dubitatione os illorum non aperit nisi Dominus. Sicut e contrario qui de luxuria, de avaritia, de superbia, de rapinis, de scurrilitate vel nequitia assidue loquuntur; quis illorum os aperiat, non opus est dicere: potest hoc unusquisque sine ulla difficultate cognoscere. Et ideo, fratres charissimi, auxiliante Domino, bona iugiter cogitemus; ut os nostrum non crudelis adversarius, sed Deus pius aperiat. Ex abundantia enim cordis os loquitur [Luc. VI, 45]. Unusquisque nostrum cuius praesentiam susceperit in corde, ipsius verba proferre consuevit ex ore. Nostrum autem cor aperiatur Christo, et claudatur diabolo; ut in nobis impleatur illud quod de Domino et populo sancto scriptum est: Et habitabo, inquit, in eis, et inambulabo [Levit. XXVI, 12]; et iterum, Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Qui semper quod iustum est loquitur, et Deus in illo habitat, et ipse in Deo.
5 [Virga Moysi, crucis mysterium.] Dixit ergo Dominus ad Moysen: Quid est, inquit, quod in manu gestas? Et ille ait: Virga. Proiice, inquit, eam in terram. Quam cum proiecisset, versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses [Exod. IV, 2 ] [et 3]. Virga illa, fratres charissimi, crucis mysterium praeferebat. Sicut enim per virgam Aegyptus decem plagis percutitur; ita et per crucem totus mundus humiliatur et vincitur: et sicut Pharao et populus eius per virgae sacramentum affligitur, ut ad serviendum Deo dimittat populum Iudaeorum; ita et diabolus et angeli eius per crucis mysterium fatigantur et premuntur, ut a Dei servitio revocare non possint populum Christianum.
6 [Manus Moysi.] Quod autem misit Moyses manum suam in sinum suum, et protulit eam leprosam; et iterum misit, et protulit sanam, et carni reliquae similem [Exod. IV, 6 ] [et 7], non otiose debemus accipere. In manu illa typus Synagogae vel Ecclesiae gerebatur. Sicut prior fuit populus Iudaeorum, posterior Gentium; ita ante fuit Synagoga quam Ecclesia. Sed quia Ecclesia eligitur et Synagoga repudiatur; ideo in primis manus Moysi leprosa efficitur, et postea carni reliquae similis redditur: ac sic Synagoga propter infidelitatem leprosa relinquitur; Ecclesia quasi manus sana ad omne opus apta praeeligitur.
7 [Moyses prohibetur uxorem ducere secum in Aegyptum.] Levavit ergo Moyses Sephoram uxorem suam, et veniebat in Aegyptum: et astitit Dominus contra eum, et volebat occidere eum [Exod. IV, 20, 24]. Forsitan in hoc loco possumus intelligere, quod displicuerit Deo, quare Moyses tanta mirabilia facturus, uxoris impedimentum secum ducere vellet in Aegyptum. Unde datur intelligi, quod ex illo loco remiserit uxorem suam ad socerum suum. Nam in tantum sine illa descendit in Aegyptum, ut postea iam in eremo constituto Moysi ipsam uxorem suam, sicut legimus, Ietro cognatus suus adduxerit [Id. XVIII, 5, 8].
8 [Serpens ex virga.] Quod autem virga proiecta in terram versa est in serpentem, quid significet videamus. Serpens pro sapientia reputatur; sicut Dominus in Evangelio: Estote, inquit, prudentes, sicut serpentes [Matth. X, 16]. Virgam crucem diximus figurasse. Crux ergo quae infidelibus stultitia esse creditur, sicut dicit Apostolus, Gentibus stultitia [I Cor. I, 23]; posteaquam in terram missa est, id est, ad passionem Domini praeparata; versa est in serpentem, hoc est, in sapientiam: et in tantam sapientiam quae omnem mundi istius sapientiam devoraret; denique omnes serpentes quos magi incantationibus suis fecerant, deglutivit. Per virgam ergo Aegyptus flagellatur; et per crucem mundus vincitur, et diabolus superatur. Oremus ergo, fratres charissimi, ut et nobis Christus Dominus pro sua pietate concedat mundi huius concupiscentiam vincere, et de diabolo et angelis eius ante tribunal suum felicem victoriam reportare: cui honor est et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum . <<<     >>> SERMO XIX. De Moyse, II.
monumenta.ch > Augustinus > 18