monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XVI. De eo quod scriptum est, Mortuus est Ioseph, et filii Israel creverunt, etc. Exod. I, 6 . <<<     >>> SERMO XVIII. De Moyse, I .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XVII[Forte, timore.]. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum [Forte, et nemo].

1 [Tentationes ingravescunt instante Paschate.] Quamvis, fratres charissimi, omni tempore verbum Dei cum grandi desiderio nos oporteat fideliter semper audire, in istis tamen diebus specialiter lectioni divinae insistere, et de salute animae nostrae debemus attentius cogitare: quia licet per totum anni spatium Christianorum populus multis vitiorum fluctibus calliditate diaboli fatigetur, adveniente tamen Paschali solemnitate, maiore impetu contra fideles quosque se praeparare consuevit, et gravioribus peccatorum stimulis corda nostra compungere vel inquietare contendit. Sicut enim in diebus istis ad similitudinem diaboli et angelorum eius rex Pharao et Aegyptiorum populus persequebantur filios Israel, et luto eos ac lateribus affligentes ad amaritudinem perducebant: ita et hoc tempore imminente Paschali solemnitate, quia veros Israelitas qui baptizandi sunt, dolet diabolus de suo exercitu vel possessione discedere, graviores consuevit tribulationes immittere, et maiora scandala concitare. Sed nos, si Moysen sequimur, id est, si Legem libenter audimus, et retro respicere vel desiderare Aegyptum nolumus; Pharaone submerso per sacramentum Baptismi, velut per transitum maris Rubri, de eius potestate vel servitio liberamur.
2 [Diabolus non persequitur nisi bonos. Deus bonos, diabolus malos habet ministros suos.] Certissimum est, fratres charissimi, quia quomodo tunc Aegyptii filios Israel multis tribulationibus ad amaritudinem perducebant: ita, sicut iam diximus, et in hoc tempore diabolus et angeli eius fideles Christianos et bonis operibus deditos impugnare vel inquietare non cessant. Hoc tamen scitote, fratres, quia diabolus non persequitur nisi bonos. Malos enim, luxuriosos, cupidos et superbos persequi diabolus non consuevit: amici enim sunt sui, et semper voluntatem illius faciunt. Et in tantum eos non persequitur, ut etiam per illos alios persequatur. Malos enim homines diabolus quasi malleos vel flagella habere consuevit. Denique non persequitur bonos, nisi per malos. Habet ergo Deus ministros suos; habet et diabolus adiutores suos. Deus enim per homines bonos, tanquam per ministros suos, agit omne quod bonum est: diabolus vero per homines malos, velut per satellites suos, exercet omne quod malum est. Deus per bonorum misericordiam nudos vestit: diabolus per malorum avaritiam vestitos exspoliat. Deus per homines bonos discordes ad concordiam revocat: diabolus per impios et superbos eos etiam qui pacem habere videntur, ad scandala vel lites instigat. Et quia longum est ire per singula, ut pro certo agnoscat et intelligat Charitas vestra, quia sicut omne quod bonum est, per bonos homines agit Deus; ita omne quod est crudele et impium, per malos homines consuevit exercere diabolus: denique considerate, fratres, et corporalibus etiam oculis videbitis, quomodo populus diaboli persequitur populum Christi; dum adulteri persequuntur castos, insectantur sobrios ebriosi, humilibus insidiantur superbi, benignos invidi, largos cupidi, et eos qui mansuetudinem vel patientiam retinent, affligere non desinunt iracundi. Et ideo consideret unusquisque conscientiam suam, et si se videt et in cogitatione et in sermone et opere semper quod bonum est diligere et quod honestum est iugiter exercere; ministrum se Dei esse cognoscat et gaudeat. Qui vero se ipsum intus interrogans viderit se quod malum est, non solum cogitare, sed etiam dicere vel exercere; adiutorem diaboli se esse intelligat, simul et doleat; et dum adhuc peccatrix et tenebrosa anima in corpore suo tenetur inclusa, cum Dei adiutorio de potestate diaboli se conetur eruere: ne forte si illum malis operibus insistentem mors repentina rapuerit, cum diabolo cuius voluntatem exercuerit, mereatur audire: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
3 [Contrariis sanare contraria, destructisque vitiis, virtutes stuere studeamus.] Nemo se circumveniat, fratres charissimi. Unusquisque cuius opera vel voluntates exercet in isto saeculo, cum ipso erit postmodum in futuro. Ac sic omnis homo aut cum Christo regnaturus est, aut cum diabolo in inferni supplicio cruciandus. Et ideo dum tempus est, et cum Dei adiutorio in nostra potestate consistit, unusquisque qui se malis operibus in sinistra esse cognoscit, priusquam de hac luce discedat, ad dexteram transire contendat, ut non cum sinistris audiat, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; sed ad dexteram inter agnos audire mereatur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 41, 34]. Et ut haec omnia cum Dei adiutorio possimus implere, attentius de dandis eleemosynis cogitemus. Qualiter autem de sinistra transeatur ad dexteram, evidens et manifesta ratio demonstrat. Qui fuit ebriosus, sit sobrius; sit patiens qui fuerat iracundus; qui solebat res alienas rapere, incipiat etiam proprias pauperibus erogare; qui solebat maledicere, benedicat; qui solebat periurare, etiam a iuramento abstineat; qui consueverat detrahere, semper quod bonum est loqui studeat; qui fuerat invidus, pius esse contendat; qui erat superbus, sit humilis. Et hoc ordine semper contrariis studeamus sanare contraria, et destructis vitiis, virtutes festinemus struere. Et hoc ordine qui sunt in sinistra, transire conentur ad dexteram, ut ante tribunal aeterni Iudicis quicumque talis esse voluerit, audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui [Ibid. XXV, 21]. Ad quod vos Dominus perducere dignetur, cui est honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen [Forte, pepercit illis; sublato, cum, quod abest ab Ulim. et Par.].
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XVI. De eo quod scriptum est, Mortuus est Ioseph, et filii Israel creverunt, etc. Exod. I, 6 . <<<     >>> SERMO XVIII. De Moyse, I .
monumenta.ch > Augustinus > 17