monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XV. De beato Ioseph, III . <<<     >>> SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XVI[A Possidio notatur in Indiculi cap. 8.]. De eo quod scriptum est, Mortuus est Ioseph, et filii Israel creverunt, etc. Exod. I, 6 [Sic optimae notae Germanensis Ms. At editi, puros medicos.].

1 [Mortuo Ioseph multiplicantur Israelitae, mortuo Christo Christiani.] Audivimus in lectione quae lecta est, fratres charissimi, qualiter mortuo Ioseph filii Israel creverunt, et multiplicati sunt nimis, et quasi herba germinaverunt. Quid est hoc, fratres charissimi? Donec viveret Ioseph, non referuntur crevisse filii Israel, nec quod multiplicati sunt nimis: sed posteaquam mortuus est, sic germinasse dicuntur sicut herba; cum utique sub patrocinio vel defensione Ioseph magis debuerant crescere et multiplicari. Sed haec, fratres charissimi, in illo Ioseph figurata sunt; in nostro autem Ioseph, id est, Domino Christo, in veritate completa sunt. Prius enim quam moreretur, id est, quam crucifigeretur Ioseph noster, pauci in eum crediderunt: posteaquam vero mortuus est et resurrexit, in universo mundo multiplicati sunt, et creverunt Israelitae, id est, populi Christiani. Sic et ipse Dominus in Evangelio dixit, Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit; ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert [Ioan. XII, 24, 25]. Postea enim quam per passionem pretiosum granum frumenti mortuum est et sepultum, per universum mundum de uno illo grano messis Ecclesiae pullulavit. Non enim, sicut antea, in Iudaea tantum notus est Deus, nec solum in Israel magnum nomen eius colitur; sed a solis ortu usque ad occasum nomen illius collaudatur.
2 [Populus Israel in Aegypto, et anima in carne, sub duobus regibus.] Interea mortuo Ioseph, surrexit novus rex in Aegypto, qui ignorabat Ioseph, et alloquitur ad gentem suam, ut persequantur filios Israel. Dum rex ille viveret qui noverat Ioseph, non referuntur afflicti fuisse filii Israel, nec in luto et latere fatigati, nec masculi eorum necati, et feminae vivificatae [Forte, gestat.]; sed posteaquam surrexit rex ille qui non noverat Ioseph, omnia ista gesta referuntur. Haec enim, fratres, secundum quod dicit Apostolus, in figura contingebant populo Iudaeorum: scripta sunt autem propter nos [I Cor. X, 11]. Quod in illis carnaliter figurabatur, in nobis spiritualiter adimpletur. Et nos ergo, si diligenter attendimus, intus in nobis in homine interiore haec fieri frequenter agnoscimus. Anima enim nostra aut a legitimo rege regitur, aut a tyranno vastatur. Si enim Deo adiuvante, iuste et sancte vivimus, si de castitate, de misericordia et poenitentia, et de caeteris his similibus cogitamus, licet adhuc in Aegypto, id est, in carne simus, tamen a Christo rege gubernamur: et ipse nos regit, et in luto et in latere non consumit, nec nos curis terrenis vel nimiis sollicitudinibus atterit et affligit. Si vero anima nostra coeperit declinare a Deo, et ea quae sunt turpia et inhonesta sectari, tunc prudentia carnis quae inimica est Deo, repudiato rege Christo, subdit infelicia colla tyranno. Quod cum fuerit factum, alloquitur gentem suam, id est, corporeas voluptates; et vitiorum ducibus ad consilium convocatis initur deliberatio adversus filios Israel, id est, adversus cogitationes sanctas et acceptabiles Deo, quomodo circumveniantur, quomodo opprimantur, ut luto et lateribus affligantur, ut masculos interficiant, et feminas reservent. In masculis intelligitur sensus rationalis, in feminis concupiscentia carnis. Vult ergo diabolus in nobis viros occidere, et feminas reservare, id est, sensum in nobis rationalem ac Deum videntem exstinguere, et quae ad concupiscentiam carnis pertinent reservari.
3 [Quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.] Non nobis haec ad historiam tantum scripta sunt, nec putandum est divinos Libros Aegyptiorum gesta narrare: sed, quae scripta sunt, sicut Apostolus ait, ad nostram doctrinam et commonitionem scripta sunt [Rom. XV, 4]; ut tu qui haec audis, et gratiam Baptismi iam consecutus es, et annumeratus es inter filios Israel, et suscepisti in te regem Christum, si post hoc declinare volueris, et pro cupiditate opera saeculi agere, actus terrae, et lutea, id est, luxuriosa explere ministeria, agnoscas et intelligas quia surrexit in te rex alius qui nescit Ioseph. Rex utique Aegypti ipse te cogit ad opera sua, non iustitiae, sed iniquitati servire: ipse te facit laterem sibi operari et lutum: ipse te superpositis magistris et compulsoribus ad opera terrena et luxuriosa flagris et verberibus agit: ipse est qui te facit discurrere per saeculum, maris ac terrae elementis pro cupiditate turbari [Sic Germanensis Ms. Editi vero, Baptismo lavati.]: ipse est rex Aegypti, qui te forum pulsare litibus facit, et pro exiguo terrae cespite propinquos iurgiis fatigare: ipse est qui te persuadet luxuria castitati insidiari, decipere innocentiam, in domo tua quae sunt foeda [Ita in Germanensi Ms. At in editis, praeceptorum timor opprimebat.], foris quae sunt crudelia, intra conscientiam quae sunt flagitiosa committere. Si ergo tales videris esse actus tuos, scito te regi Aegypti militare; id est, non Christi, sed diaboli spiritu agi.]
4 [Non sufficit cor malis vacuari, nisi et bonis impleatur.] Nos igitur, fratres charissimi, qui ante adventum Domini Salvatoris vasa et domus diaboli fuimus, et per gratiam Christi de potestate ipsius liberari meruimus, quantum possumus, ipso adiuvante, laborare debemus, ne a nobis malis actibus nostris offensus Christus abscedat, et diabolus illo recedente succedat: ne forte cor nostrum vero lumine effugato tenebrosa nox occupet, ne in nobis impleatur illud quod in Evangelio scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida, quaerens requiem, et non invenit; post haec dicit, Revertar in domum meam unde exivi. Et invenit eam scopis mundatam, et adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et erunt novissima hominis illius peiora prioribus [Luc. XI, 24-26]. Hoc enim, fratres, de Christiano etiam baptizato intelligendum est. Per gratiam Baptismi vacuatur quisque omnibus malis: postea vero cum Dei adiutorio laborare debet, ut impleatur omnibus bonis. Nam si aliquem liberatum a malis, vacuum a bonis invenerit inimicus, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et erunt novissima hominis illius peiora prioribus. Et ideo unde expulsa est luxuria, introducatur castitas: unde eradicata est avaritia, plantetur eleemosyna: unde malitia vel invidia expellitur, charitas dominetur. Et quia veniens Dominus noster alligavit fortem, id est, diabolum, et vasa eius, id est, nos de potestate eius eripuit [Matth. XII, 29]; quantum possumus, ipso auxiliante, studeamus, ut illi a quo salvati sumus, toto corde et toto animo usque ad vitae nostrae terminum serviamus. Et quia, expulso diabolo, domum sibi de nobis ubi requiesceret, et vasa in quibus habitaret, facere dignatus est Christus, in domo sua non patiatur iniuriam. Nihil ibi inhonestum, nihil sordidum, nihil deprehendat obscurum: sed ita domicilium cordis nostri fide plenum, et vacuum malis omnibus semper inveniat, ut nos non solum frequentius visitare, sed etiam iugiter habitare in nobis dignetur; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XV. De beato Ioseph, III . <<<     >>> SERMO XVII. De colluctatione Aegyptiorum et Israelitarum .
monumenta.ch > Augustinus > 16