Augustinus, Sermones, 11, SERMO XV. De beato Ioseph, III .
1 | [Cur Ioseph sortem suam patri notam non fecerit statim.] In beato Iacob, fratres charissimi, et in sancto filio eius Ioseph, qui diligenter attendit, rem nimis admirabilem Deum fecisse cognoscit. Primum non credo fuisse sine causa, quod Dominus, qui se toties dignatus fuerat ostendere beato Iacob, per tot annos noluit ei indicare, quod Ioseph filius eius viveret, sed permisit eum longa afflictione consumi. Si hoc quisquam sine certa et evidenti ratione factum esse credit, vel hoc consideret, quod nec filius eius Ioseph in tam proximo positus, permissus sit ad patrem suum mittere, ut ei nuntiaret quod non solum viveret, sed etiam in grandi honore positus esset. Ab illo enim loco ubi erat beatus Iacob, usque in Aegyptum vix erant trecenta millia. Unde frequentissime ex Aegypto in locum illum ubi Iacob erat, plurimi properabant; et ex illo loco ad Aegyptum infinitae multitudines assidue confluebant. Sed forte aliquis dicit, quod beatus Ioseph parvulus exierit a patre suo; et ideo recordari eum non potuisset. Non ita est, fratres charissimi. Puer enim sexdecim annorum nulla ratione parentes suos poterat oblivisci. Nam in tantum eos oblitus non erat, ut fratres suos, ubi primum vidit, agnoverit. |
2 | [Occulto Dei iudicio non ad patrem suum misit.] Sed dicit aliquis, quia pro eo quod Aegyptio domino serviebat, licentiam aut potestatem non habuerit mittendi ad patrem suum. Etiamsi hoc quasi verisimile videatur; posteaquam de carcere eductus est, et dominus factus est in totam terram Aegypti, per illos septem annos fertilitatis, et illos duos qui transacti sunt tempore inopiae antequam fratres sui ad eum descenderent; per istos novem annos in trecentis millibus non potuit mittere ad patrem suum? Sine ulla dubitatione potuit: sed occulto iudicio hoc Dominus fieri non permisit; in tantum ut nec tunc se manifestaret fratribus suis, quando ad emendum triticum venerant: quinimo durissime eis loquens, fratrem illorum in vinculis tenuit, et ad patrem suum eos cum grandi dolore redire iussit. |
3 | [Cur Simeon et Beniamin retinendo patris dolorem auxerit.] Attendite adhuc et aliud maius miraculum, et videte quomodo beatus Ioseph, qui patrem suum noverat pro se intolerabilem amaritudinem sustinere, quasi parum esset quod ante pertulerat, insuper et Beniamin ei fecit auferri: quo facto utique noverat eum multiplicem passurum esse dolorem. Haec enim omnia Spiritus sancti dispensatione facta fuisse credo. Deus enim, cuius iudicia plerumque sunt occulta, nunquam tamen iniusta, qui beato Iacob noluit indicare filium suum vivere; ille etiam sanctum Ioseph non permisit ut patri suo gloriam suam nuntiaret: quinimo adhuc Simeon in vinculis tenendo et Beniamin auferendo, ipsius patris sui augustias cumulavit. Haec autem, fratres charissimi, si fideliter et diligenter attendimus, cum grandi misericordia Dominum fecisse cognoscimus. Ab initio enim mundi hoc Deus in sanctis suis exercuit, quod in beato Iacob cum grandi pietate complevit. Sed hoc quare sit factum diligenter attendite. |
4 | [Amici Dei non sine minutis peccatis, quae tribulationis igne consumuntur.] Quamvis enim servi et amici Dei capitalia crimina vitaverint, et multa opera bona fecerint; tamen sine minutis peccatis eos fuisse non credimus; quia non mentitur ille qui dixit: Non est immunis a peccato, nec infans cuius est unius diei vita super terram [Iob XV, 15, sec. LXX]. Et beatus Ioannes evangelista, qui utique meritis non erat inferior sancto Iacob, clamat et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est [I Ioan. I, 8]. Et illud quod alibi scriptum est: Iustus septies cadit, et resurgit [Prov. XXIV, 16]. Quia ergo, sicut iam dictum est, sine istis minutis peccatis Iacob esse non potuit; volens Deus ipsa parva peccata in hoc seculo tribulationis igne consumere, implevit in eo quod ipse per Spiritum sanctum dixit: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis [Eccli. XXVII, 6]; et illud, Flagellat Deus omnem filium quem recipit [Hebr. XII, 6]; et illud, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei [Act. XIV, 21]. Ut ergo sanctum Iacob Deus noster velut aurum, purgatum in futuro iudicio praesentaret, prius ab illo omnes maculas peccatorum abstersit; ut in eo ignis ille arbiter quod exureret, invenire non posset. |
5 | [Exemplo Ioseph docemur castigari eum qui non magis a Deo quam ab homine auxilium postulat.] Quod etiam in ipso beato Ioseph factum esse cognoscimus. Cum enim, sicut dixit Scriptura, Dominus esset cum eo, et gratiam ei apud dominum suum et apud principem carceris dedisset [Gen. XXXIX, 2, 4, 21], praeventus tunc est ut ab homine auxilium postularet, dicens magistro pincernarum: Memento mei, cum tibi bene fuerit; et supplica Pharaoni, ut me eiiciat de isto carcere [Id. XL, 14]. Et quia nondum scriptum erat, Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine [Psal. CXVII, 8]; cum in omnibus Dei gratiam meruisset, subreptum est illi ut ab homine auxilium peteret. Pro qua re additi sunt duo anni, quibus adhuc teneretur in carcere, tanquam diceret ei Deus: Ego tibi ostendo, ut magis a me quam ab homine debeas auxilium postulare. Sine ulla enim dubitatione credendum est, quod pro castigatione sancti Ioseph non permisit Deus magistrum pincernarum ut in mente haberet, quod ei sanctus Ioseph quando de carcere dimissus est, supplicaverat. Et quia etiam et ipse Ioseph quamvis sanctus, tunc sine peccato esse non poterat; ideo tanto tempore fuit in carcere clausus, ut in eo impleretur quod scriptum est: Ego quos amo, arguo; et quos diligo, castigo [Apoc. III, 19]. |
6 | [Cur Ioseph tam dure egerit cum fratribus.] Si diligenter attendimus, fratres charissimi, quod erga beatum Iacob Deum fecisse credimus, hoc etiam Ioseph circa fratres suos exercuisse cognoscimus; qui utique tam sanctus fuit, ut eos odio habere non potuisset. Unde credendum est, quod ideo eos tantis tribulationibus fatigaverit, ut illos ad confessionem criminis, et ad medicamentum poenitentiae provocaret. Denique cum ingenti dolore dixerunt se merito pati illa, quia peccassent in fratrem suum videntes angustiam eius [Gen. XLII, 21]. Et quia sciebat beatus Ioseph, quod fratribus suis fratricidii crimen sine grandi poenitentia indulgeri non posset, semel ac secundo et tertio illos medicabili tribulatione tanquam spirituali igne decoxit; non ut se vindicaret, sed ut illos corrigeret et de tam gravi crimine liberaret. Denique priusquam peccatum suum confiterentur, et crimen quod admiserant, mutua inter se castigatione consumerent, nec agnoscendum eis se dedit, nec pacis osculum eis indulsit. Cum vero illos pro peccato quod in ipsum admiserant, humiliter vidit afflictos, deosculatus est singulos, et per singulos flevit, et paventium colla pio oculorum rore perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat. |
7 | [Correptio fraterna. Taliter indulgendum aliis, qualiter volumus ut nobis indulgeat Deus.] Quod ergo Deus in beato Iacob fecit, et quod Ioseph erga fratres exercuit, hoc etiam et nos in illis qui in nos peccaverint debemus implere: ut non ipsos, sed peccata eorum studeamus odisse; et ita velimus secundum culpae merita durissima castigatione corripere, ut eos semper studeamus in veritate diligere. Haec si facimus, fratres charissimi, impletur in nobis illud quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi [Galat. VI, 2]. Ad extremum ut totum quod dixi, brevi sermone concludam, taliter indulgeamus eis qui in nos peccaverint, qualiter volumus ut nobis indulgeat Deus, quoties in illum peccamus. Hoc si facimus, securi possumus dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. |
8 | [Propter pauperes qui ad opera sua festinant, de Ioseph alia loqui reservat in crastinum diem.] Adhuc nos de lectabat cum Charitate vestra de beato Ioseph aliquid loqui: sed propter pauperes qui adopera sua festinant, melius est hoc ut nobis in diem crastinam reservemus. Et ideo conversi ad Dominum misericordiam ipsius deprecemur, ut desiderium audiendi verbum Dei, quod in nos placatus contulit, et augere semper et conservare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. |