Augustinus, Sermones, 11, SERMO XIV. De beato Ioseph, II .
1 | [Invidia nec fratribus ipsis parcit.] De beato Ioseph scriptum est, fratres charissimi, quod ei invidebant fratres sui, et ideo non poterant ei loqui pacifice [Gen. XXXVII, 4]. Verum est, dilectissimi, quia tam perniciosus est invidiae morbus, ut nec germanis, non dicam extraneis, parcere possit. Denique statim in initio mundi Abel iustum Cain frater iniustus occidit [Id. IV, 8]. Ioseph ergo sanctus et fidelis Domini famulus, tribulationibus magis iustus ostenditur, qui primum per invidiam a fratribus Ismaelitis in servum addictus, ab eisque venditus a quibus se viderat adoratum; deinde Aegyptio domino traditus, semper tamen ingenui animi tenuit dignitatem; docuitque exemplo suo et servos liberos in non peccando, et non conditionem cuiquam obesse, sed mentem. |
2 | [Culpa in eo qui male videt, non in eo qui male videri non vult.] Cum esset decorus et speciosus facie, pulchritudinem vultus sui non ad alienam derivavit iniuriam, sed ad suam gratiam conservavit: hoc se pulchriorem iudicans, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur; et illum esse verum decorem, qui non alienos oculos caperet, nec mentes fragiles vulneraret. Crimen enim dominae suae fuit, quae male vidit; non beati Ioseph, qui male videri non voluit. Nec in eo qui visus est, culpa est; quia non erat in potestate servili, ut non videretur a domina: maritus debuit cavere uxoris oculos. Discant tunc et viri cavere oculos feminarum, cum amantur et qui nolunt amari. Denique adamatus est Ioseph, qui amantem contempserat: et bene excusavit eum Scriptura, dicens, Immisit oculos uxor domini eius in Ioseph: hoc est, non iste se ostentavit, nec ille cepit incautam: sed illa retia sua immisit, et indagine sua capta est; catenas suas sparsit, et in suis vinculis colligata est. Dixit autem illi, Dormi mecum [Gen. XXXIX, 7]. Prima adulterii oculorum tela sunt, secunda verborum. Sed qui non capitur oculis, potest verbis resistere. Excusatur, quod ingressus est: praedicatur, quod elapsus est. Nec pluris fecit vestimenta corporis, quam animi castimoniam: reliquit tanquam non sua, quae adultera manibus detinebat; et aliena iudicavit, quae tactu impudicae potuerant comprehendi. Magnus plane vir, qui venditus servile tunc nescivit ingenium, adamatus non redamavit, rogatus non acquievit, apprehensus aufugit. |
3 | [Amor impudicus non est amor.] Concupiscitur adolescens a domina, nec ad concupiscentiam provocatur; rogatur, et refugit: una hac in re blanditur ac supplicat, quae in caeteris imperabat. Amabat illum, an potius se? Ego puto quia nec illum, nec se. Si illum amabat, quare volebat perdere? Si se amabat, quare volebat perire? Ecce probavi, quia non amabat: veneno libidinis ardebat, non flamma charitatis lucebat. Sed ille noverat videre quod illa non noverat. Pulchrior erat intus Ioseph quam foris; pulchrior in luce cordis quam in facie corporis: ubi illius feminae oculus non penetrabat, ibi ipse sua pulchritudine fruebatur. Intuens ergo interiorem pulchritudinem castitatis in speculo conscientiae suae, quando illam maculari, quando violari illius feminae tentatione permitteret? Quod ergo videbat ille, si et tu vis, potes videre pulchritudinem pudicitiae interiorem et spiritualem, si habes ad illam qualescumque oculos. Exempli gratia tibi aliquid propono. Ipsam amas in coniuge tua? Noli ergo odisse in aliena, quod amas in tua. Quid enim amas in coniuge tua? Utique castitatem. Hanc odisti in aliena, cum qua concumbendo eius vis perdere castitatem. Quod amas in tua, hoc vis interficere in aliena? Quomodo habebis orationem puritatis homicida castitatis? Serva ergo in coniuge aliena quod servare cupis in tua: quia et in uxore tua castitatem potius diligis quam carnem. |
4 | [Castitas adamanda, non caro.] Sed forte existimas te amatorem esse carnis uxoris tuae, et non castitatis. Sordida quidem cogitatio, misera et voluptuosa libido: sed non te dimitto sine exemplo. Tu putas quod carnem amas uxoris tuae: ego enim dico quod castitatem plus amas in coniuge. Sed ut te absolutissime ostendam amatorem esse castitatis magis quam carnis; hanc plus amas in filia tua. Quis enim hominum est, qui non filias suas castas esse velit? Quis hominum est qui non filiarum suarum congaudeat castitati? Numquid et ibi carnem amas? Numquid concupiscis corpus pulchrum, ubi exhorrescis incestum? Ecce convici te amatorem esse castitatis magis quam carnis. Denique si habueris coniugem pulchram, et forte, nec castam, nec sobriam; numquid amas carnem pulchram, et non potius detestaris? Consideratur quidem foris pulchritudo corporis; sed intus pulchritudo requiritur castitatis: quae si non fuerit, omnis continuo amor corporis refrigescit; quia quamvis pulchritudo consideretur, plus tamen amoris vicissitudo requiritur intus. Si ergo amatorem te castitatis convici, quid te offendisti, ut eam non ames in te? Quod amas in filia tua, ama hoc in uxore aliena: quia et filia tua uxor erit aliena. Ama ergo et in te castitatem. Nam si amas uxorem alienam, non continuo habebis: castitatem si amaveris, mox habebis, auxiliante Domino, eam. Sic ancillam pulchram, aut elegantem uxorem alienam amare debes, ut eam quasi extra te et foris requiras: si castitatem amas, apud te est quod amas. Blanditur tibi castitas sancta intus in cubiculo cordis tui, suavis est eius amplexus, non habet amaritudinem conversatio illius. Non tecum litigat castitas, non te subvertit, in nullo tibi in domo conscientiae contradicit. Ama ergo et in te et in aliis castitatem, ut habeas aeternam beatitudinem. Si ergo et in te hanc valde pulchram amaveris, quae castitas dicitur; imitaberis beatum Ioseph, qui noluit impudicae mulieri ad concubitum illicitum consentire; repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa quod comminata est, mentita est viro, credita est: adhuc patiens Deus. Traditur Ioseph sanctus in carcerem, custoditur tanquam reus, a quo non offensus Deus. Sed nec ibi defuit Deus, quia ille non obnoxius erat. Adfuit Dominus sancto Ioseph. Et quia sanctum amabat, mulieris amore non vincitur castus animus, nec aetas adolescentiae permovit, nee diligentis auctoritas, contemptam frequentare dominam. Ore proprio adolescenti tendit insidias, secreto ac sine testibus manu impudens apprehendit, procacioribus verbis hortatur ad crimen; nec ibi quidem vincitur: sed ut verba verbis, ita et res rebus refert; nam qui frequenter rogatus negaverat, tunc comprehensus aufugit. |
5 | [Benignitas Ioseph.] Mirati estis castitatem Ioseph, aspicite nunc benignitatem. Ille pro odio reddit charitatem: et cum videret fratres suos, imo inimicos ex fratribus, cumque ab eis agnosci vellet, dilectionis affectum pio dolore testatus est. Deosculabatur singulos, et irriguis fletibus paventium colla perfundens, odium fratrum charitatis lacrymis abluebat, quos tam vivo patre quam mortuo, germano semper amore dilexit; nec recordatur illum in quo ad necem fuerat deiectus lacum; non cogitavit addictam pretio germanitatem; sed pro malis bona restituens, iam tunc necdum data apostolica praecepta complevit. Ergo beatus Ioseph cogitans verae charitatis dulcedinem, venenum invidiae, quo fratres suos noverat fuisse percussos, Deo auxiliante, studuit de corde suo repellere. |
6 | [Invidia comparatur aerugini et viperis.] Et revera, fratres, quid infelici invido praestat invidia, quem secretis conscientiae quibusdam ungulis livor ipse discerpit, et alienam felicitatem tormentum illius facit? Quam, inquam, mercedem ex odio suo recipiet, nisi horribiles animae tenebras, et confusae mentis horrorem, qui vultu semper animoque moerente, voto quo vult alii nocere, se cruciat, quem saevissimis exagitatum stimulis ab omni consilio ac mentis sobrietate deturbat? Et ideo observemus, fratres, vitii huius incursum, ne forte participes operis diaboli inveniamur, et pari cum illo sententia condemnemur. Sic enim scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius [Sap. II, 24, 25]. Quod malum laedit parum aliquid etiam eos in quos intenditur; gravius tamen et perniciosius eos prius a quibus procedit, affligit. Sicut enim aerugo ferrum; ita invidia illam ipsam animam, in qua est, interimit et consumit. Et sicut aiunt viperas dilacerato et disrupto illo ipso materno utero, in quo conceptae sunt, nasci; ita et invidia illam ipsam animam, a qua concepta est, consumit et perdit . Qualis haec animae tinea est, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in homine donum Dei, et in malum proprium bona aliena convertere, aliorumque gloriam facere poenam suam; et velut quosdam pectori suo admovere carnifices, cogitationibus et sensibus suis adhibere tortores, qui se intestinis cruciatibus lacerent? Non cibus talibus laetus, non potus potest esse iucundus. Suspiratur semper ab eadem et ingemiscitur ac doletur, diebus ac noctibus pectus obsessum sine intermissione laniatur: quia zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum. Et quantum ille cui invidet successu meliore profecerit, tantum invidus in maius incendium livoris ignibus exardescit. Hinc efficitur pallor in facie, tremor in labiis, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convicia. Quisquis ille est quem zelo suo persequitur invidus, subterfugere eum poterit et vitare: invidus vero refugere non valebit. Ubicumque fuerit, adversarius suus secum est, hostis in pectore semper inclusus. Denique Dominus in Evangelio, cum eum discipuli interrogarent, quis inter illos maior esset, respondit: Quisquis fuerit, inquit, minimus in omnibus vobis, hic erit magnus [Matth. XVIII, 4]. Quo verbo omnem causam et materiam mordacis invidiae eruit et abscidit. |
7 | [Venena fellis, quicumque invidus est, evomat.] Christiano ergo populo zelare non licet, non licet invidere: de humilitate ad summa crescit. Audi beatum Ioannem apostolum in Epistola sua dicentem, Qui odit fratrem suum, homicida est; et iterum, Qui dicit se in luce esse, et fratrem odit, in tenebris est et in tenebris ambulat, et nescit quo vadat [I Ioan. III, 15, ] [et II, 10]. Descendit enim in gehennam ignarus, et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine monentis et dicentis, Ego sum lux mundi; et, Qui credit in me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII, 12]. Quomodo autem vel pacem Domini, vel charitatem tenet, qui in zeli vitio nec pacificus potest esse, nec securus? Nos vero, fratres, Deo auxiliante, zeli vel invidiae venena fugientes, non solum cum bonis, sed etiam erga malos charitatis dulcedinem teneamus: ut nos non reprobet Christus propter invidiae malum: sed laudet potius et invitet ad praemium, dicens: Venite, benedicti, percipite regnum [Matth. XXV, 34]. Sit in manibus divina lectio, in sensibus dominica cogitatio, oratio iugis omnino non cesset, salutaris operatio perseveret; ut quoties ad tentandos nos accesserit inimicus, semper nos bonis operibus inveniat occupatos. Consideret ergo unusquisque conscientiam suam; et si se videt de prosperitate proximi sui invidiae veneno percussum, evellat de pectore suo spinas et tribulos, ut in eo semen Domini quasi in fertili agro multiplicata fruge locupletet, ut divina et spiritualis seges in copiam fecundae messis exuberet. Venena ergo fellis, quicumque invidus est evomat, discordiarum virus excludat, purget, Deo adiuvante, mentem quam serpentinus livor infecerat: amaritudo omnis invidiae, Christi dulcedine leniatur. Amet eos quos ante oderat, diligat quibus iniustis obtrectationibus invidebat: bonos imitetur, et de meliorum semper profectibus gratuletur. Non deroget sacerdotibus, nec praepositos suos venenatis dentibus laceret, faciat se illis adunata dilectione participem. Dimittetur ei, quando et ipse dimiserit: accipientur sacrificia sua, cum et ipse pacificus ad Deum accesserit. Cogitet unusquisque paradisi delicias, regnum coeleste desideret, ad quod misericordes atque unanimes Christus admittit. Cogitemus, fratres, quod filii Dei ii soli possunt vocari, qui sunt pacifici, secundum illud quod scriptum est: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem; et iterum, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem [Ioan. XIII, 35, 34]. Ad quam dilectionem vos pius Dominus bonis operibus sua protectione perducat, cuius est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in cuncta saecula saeculorum. Amen. |