monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XII. De beato Iacob, II . <<<     >>> SERMO XIV. De beato Ioseph, II .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XIII[Plerique Mss., venient in exsultatione, tollentes manipulos suos.]. De beato Ioseph, I [Quidam libri addunt hic, non deficientes; sed male: pro hoc enim Augustinus in altero versu posuit, infatigabiles.].

1 [Iacob Dei Patris, Ioseph Christi typum gessit. Fratres. Ioseph Iudaeos et peccatores designant.] Quoties vobis, fratres charissimi, lectiones de Testamento Veteri recitantur, sicut frequenter admonui, non hoc solum debetis attendere quod sonat in verbo, sed quod intelligitur et sapit in spiritu. Sic et Apostolus admonet nos dicens, Littera occidit, spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Haec enim omnia quae in Veteri Testamento leguntur, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis, scripta sunt autem propter nos [I Cor. X, 11]. Cum enim populus Christianus fideliter ad ecclesiam venit, quid ei prodest quod audit qualiter sancti Patriarchae aut uxores acceperint, aut filios procreaverint, nisi quare haec facta sunt, aut quid res ipsae figuraverint, spirituali sensu perspexerit? Ecce audivimus quod beatus Iacob genuerit filium, et vocaverit nomen eius Ioseph, et eum plus quam reliquos filios suos dilexerit [Gen. XXX, 24 ] [et, XXXVII, 3]. Hoc loco beatus Iacob figuram habuit Dei Patris, sanctus quoque Ioseph typum gessit Domini Salvatoris. Diligebat ergo Iacob filium suum; quia et Deus Pater diligit Unigenitum suum, sicut ipse dixit: Hic est Filius meus dilectus [Matth. III, 17]. Iacob misit filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret: et Deus Pater misit Unigenitum suum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Ioseph dum fratres suos quaereret, errabat in eremo; et Christus genus humanum requirebat, quod errabat in mundo, quo in mundo quasi et ipse errabat, quia errantes requirebat. Ioseph enim fratres suos quaerebat in Sichimis. Sichima interpretatur Humerus. Semper enim peccatores dorsum magis quam faciem ponunt in faciem iusti. Numeri enim retro sunt. Sicut enim fratres Ioseph invidia percussi, fraternae dilectioni dorsum magis quam facies offerebant; ita et infelices Iudaei, veniente ad eos salutis auctore, invidere potius quam diligere maluerunt. De talibus dicitur in Psalmo: Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva [Psal. LXVIII, 24].
2 [De pretio venditionis Ioseph non conveniunt translationes.] Invenit ergo Ioseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur Defectio. Vere in grandi defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Videntes ergo Ioseph fratres sui, de morte illius tractaverunt: sicut videntes Iudaei verum Ioseph Dominum Christum, ut eum crucifigerent uno omnes consilio statuerunt. Ioseph exspoliaverunt fratres sui tunica polymita et talari; et Iudaei Christum per mortem crucis expoliaverunt tunica corporali. Ioseph exutus tunica mittitur in cisternam, id est in lacum; et Christus exspoliatus carne humana descendit in infernum. Ioseph posteaquam de cisterna levatur, Ismaelitis, id est, Gentibus venditur; et Christus posteaquam de inferno regreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ioseph per consilium Iudae triginta argenteis distrahitur; et Christus per consilium Iudae Iscariotis eodem numero venundatur. Quod autem in diversis translationibus non aequali pretio Ioseph scribitur venundatus; sed alii dixerunt viginti argenteis, alii triginta; hoc spiritualiter significavit, quod Christus non aequaliter ab omnibus credendus vel diligendus esset. Denique etiam nunc in Ecclesia alii eum plus diligunt, alii minus. Ipsi enim plus valet Christus, qui eum maiori charitate dilexerit. Ioseph descendit in Aegyptum; et Christus in mundum. Ioseph a penuria frumenti salvat Aegyptum; et Christus a fame verbi Dei liberat mundum. Nisi enim Ioseph fratres sui vendidissent, defecerat Aegyptus. Fratres, verum est; nisi Christum Iudaei crucifixissent, perierat mundus.
3 [Invidiae veneno mors intravit in orbem terrarum.] Videamus tamen, fratres charissimi, unde in beatum Ioseph fratres sui tam crudeliter saevierunt. Unde, nisi invidiae veneno, per quod mors intravit in orbem terrarum? Denique audi Scripturam dicentem, Invidebant ei fratres sui, et non poterant ei loqui quidquam pacificum. Vidit enim beatus Ioseph somnium, quasi stantem se in agro cum fratribus suis, et manipulos alligantem, et fratrum manipulos adorare manipulum suum [Gen. XXXVII, 4, 7]. Hoc in illo Ioseph tunc impletum est, quando eum in Aegypto adoraverunt fratres sui. Et non incongrue coacti sunt steriles manipuli fructuosum manipulum adorare, per quem de famis periculo liberandi erant.
4 [Somnium Ioseph in Christo duntaxat impletum.] Vidit etiam aliud somnium, quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. Cui respondit pater suus, Numquid ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram [Ibid., 9, 10]? Hoc in illo Ioseph impleri non potuit: in nostro autem Ioseph, id est, Domino Iesu Christo, somnii illius sacramenta completa sunt. Sol enim et luna et undecim stellae eum adoraverunt, quando post resurrectionem sancta Maria, quasi luna, et beatus Ioseph velut sol [Ita Mss. Editi vero: Prius ergo Christus sub persona martyrum dixit.], cum undecim stellis, id est, beatis Apostolis, incurvati et prostrati sunt ante eum; et impleta est prophetia quae dixerat: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen [Psal. CXLVIII, 3]. Nam in tantum in illo Ioseph impleta non est somnii huius interpretatio, ut mater ipsius ante multos annos legatur fuisse defuncta, quam praefata somnia ille vidisset. Et revera quomodo fratribus ipsius potest convenire, quod eum quasi stellae adorare possent, quos invidiae nox obscuros et tenebrosos effecerat? Iam enim claritatem stellarum perdiderant, qui in se lumen charitatis exstinxerant. Merito ergo hoc in Domino Salvatore nostro verius credimus fuisse completum, quem, sicut iam antea dixi, et beatum Ioseph et beatam Mariam cum undecim Apostolis frequentius legimus adorasse [Matth. XXVIII, 17]. Nam quod Apostoli lumen stellarum habuerint, ipse Dominus in Evangelio dicit, Vos estis lux mundi [Id. V, 14]. Et iterum de ipsis ac suis similibus, Tunc iusti, inquit, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum [Id. XIII, 43].
5 [In Ioseph sola Aegyptus, in Christo universus mundus augmentum habet. Quis est qui reddit mala pro bonis.] Ioseph interpretatur Augmentatio sive ampliatio. Sed in illo Ioseph ampliationem non habuit, nisi sola Aegyptus; in nostro vero Ioseph augmentum habere universus meruit mundus. Ille Ioseph erogavit triticum; noster erogare dignatus est verbum. In ommen terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII, 5]. Nos ergo, fratres dilectissimi, qui nullis praecedentibus meritis tanta bona per misericordiam veri Ioseph Domini nostri Iesu Christi consecuti sumus, ad quos non umbra veteris Testamenti, sed ipsa veritas venit; quantum possumus, cum Dei gratia laboremus, ut quod nobis contulit iudicatus, integrum inveniat iudicaturus. Qui tibi tanta contulit, scit quantum reposcat. Idem ipse cum venerit, redditurus est quod promisit: sed requisiturus est quod redemit; et quod dedit in primo adventu, exacturus est in secundo. Nemo ergo Christo Domino nostro reddat mala pro bonis. Quis est qui ita impie agit? Qui accipit dulcedinem, et reddit amaritudinem; qui accipit vitam, et restituit mortem: mortem enim restituit, qui se ipsum male vivendo interficit. Quis est qui reddit mala pro bonis? Ille qui cum deberet dare propria, rapit aliena; qui pro charitate reddit odium, invidiam pro benignitate, pro humilitate superbiam, pro castitate luxuriam. Quis est qui Christo reddit mala pro bonis? Ille qui cum deberet lectioni insistere, et ad Ecclesiam currere, eligit potius ad tabulas ludere, spectacula furiosa, vel cruenta, vel turpia frequentare; et quem oportet peccata sua orando, legendo, eleemosynas faciendo consumere, studet potius augere, et amplius cumulare. Quis est qui reddit mala pro bonis? Qui pro luce tenebras, pro benignitate malitiam, pro sobrietate ebrietatem, pro eleemosynis rapacitatem, pro iustitia iniquitatem restituit. Qui ergo haec mala adiuvante Domino non admisit, quantum potest, munera in se divina custodiat: qui vero his malis se sentit obnoxium, et intelligit obvolutum, cito ad poenitentiae medicamenta recurrat, et antequam anima tenebrosa de corpore mortis suae discedat, eleemosynis, ieiuniis et orationibus remedium sibi in die necessitatis acquirat. Sic ergo agamus, fratres, ut ante tribunal Christi, et qui boni sunt, coronam, et qui negligentes sunt, veniam consequantur; ut illos ornet vita integra, istos valeat excusare correcta: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XII. De beato Iacob, II . <<<     >>> SERMO XIV. De beato Ioseph, II .
monumenta.ch > Augustinus > 13