monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XI. De beato Iacob, I . <<<     >>> SERMO XIII. De beato Ioseph, I .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XII[Aliquot Mss., cui natura erat.]. De beato Iacob, II [Castigatus est ad quatuor cb. ad duos gr. ad d. m. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Sanctis 45.].

1 [Iacob Salvatoris typus. Matrimonia Patriarcharum ad puteos.] Frequenter Charitati vestrae suggessimus, fratres dilectissimi, beatum Iacob typum habuisse et figuram Domini Salvatoris. Denique quomodo Christus venturus erat in mundum, ut iungeretur Ecclesiae, ita in beato Iacob hoc praefiguratum est, quando in regionem longinquam peregrinatus est, ut coniugium sortiretur. Abiit ergo, sicut audistis, beatus Iacob in Mesopotamiam ad accipiendam uxorem, et cum venisset ad quemdam puteum, vidit Rachel venientem cum ovibus patris sui; et cum agnovisset consobrinam suam esse, adaquato grege osculatus est eam [Gen. XXVIII, 6; XXIX, 2-11]. Si diligenter audistis, fratres, potestis agnoscere non fuisse sine causa, quod sancti Patriarchae matrimonia ad puteos aut fontes inveniunt. Si hoc semel tantummodo evenisset, poterat aliquis dicere non pro aliqua significatione factum esse, sed casu potius accidisse: cum vero et beata Rebecca, quae iungenda erat Isaac, ad puteum invenitur [Id. XXIV, 45], et Rachel quam accepturus erat Iacob, ad puteum agnoscitur [Id. XXIX, 9], nihilominus et Sephora quae Moysi iuncta est, ad puteum reperitur [Exod. II, 16]; sine dubio aliqua in his sacramenta debemus agnoscere. Et quia toti tres isti patriarchae typum Domini Salvatoris praeferebant, ideo ad fontes vel ad puteos inveniunt matrimonia; quia Christus ad aquam Baptismi inventurus erat Ecclesiam. Denique veniens Iacob ad puteum, prius gregem Rachel adaquavit, et postea osculatus est eam. Verum est, fratres charissimi; nisi prius per aquam Baptismi christianus populus a malis omnibus abluatur, pacem Christi habere non meretur. Numquid beatus Iacob videns consobrinam suam, non eam potuit osculari priusquam aquam gregibus daret? Potuit sine dubio, sed mysterium gerebatur. Oportebat enim ut per gratiam Baptismi ab omni iniquitate vel discordia liberaretur Ecclesia, et sic pacem cum Deo habere mereretur.
2 [Lia et Rachel, Synagoga et Ecclesia.] Quod autem in illa peregrinatione duas uxores accepit Iacob, duos populos figurabat, Iudaeorum et Gentium. Nam in adventu Christi non parvus numerus etiam de Iudaeorum populo in eum legitur credidisse. Sic enim in Apostolorum Actibus continetur, quia crediderunt una die tria millia, item alia die quinque millia, item postea multa millia [Act. II, 41, 44]. Quod autem duo populi in Christum crediderint, etiam ipse Dominus in Evangelio confirmat, ubi ait: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, ut fiat unus grex, et unus pastor [Ioan. X, 11]. Duae ergo illae mulieres, id est Lia et Rachel, quae beato Iacob fuerant iunctae, istos duos populos figuraverunt; Lia Iudaeorum, Rachel Gentium. Istis duobus populis velut duobus parietibus, tanquam lapis angularis iunctus est Christus. In ipso enim se osculati sunt, et in ipso aeternam pacem invenire meruerunt, sicut Apostolus dicit: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum [Ephes. II, 14]. Quomodo fecit utraque unum? Utique duos greges iungendo, et duos parietes sibi invicem copulando.
3 [Iacob dives rediens, figura Christi.] Denique videte quid postea consecutus est. Dicit enim Scriptura, quod post haec dives factus fuerit beatus Iacob [Gen. XXX, 43]. Sicut enim sanctus Iacob crevit, ac ditatus est, et cum infinita substantia ad patriam reversus est; ita et verus Iacob Dominus noster Iesus Christus veniens in hunc mundum, et istas duas sibi plebes, id est, Gentium et Iudaeorum, consocians, innumerabiles ex eis filios spiritualiter genuit et creavit, ac ditatus est nimis. Denique audi ipsum dicentem, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII, 18]. Nam exspoliato diabolo, reversus ad Patrem magnas secum divitias reportavit, secundum quod Psalmista de eo multo ante praedixerat, Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem [Psal. LXVII, 19].
4 [Laban typus diaboli.] Revertente autem Iacob ad patriam suam, persecutus est eum Laban cum sociis suis, et scrutatus omnem substantiam eius, nihil de rebus suis invenit: et quia de suo nihil invenit, tenere eum omnino non potuit [Gen. XXXI, 23-35]. Laban hic typum diaboli habuisse non incongrue dicitur; qui et idolis serviebat, et beato Iacob, qui typum Domini praeferebat, adversarius erat. Persecutus est ergo Iacob, nihil apud eum de rebus suis invenit. Audi hoc et verum Iacob in Evangelio dicentem: Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil invenit [Ioan. XIV, 30]. Concedat nobis divina misericordia, ut etiam in nobis nihil de suis operibus noster adversarius recognoscat. Si enim de suo nihil invenerit, tenere nos vel revocare ab aeterna vita non poterit. Et ideo, fratres charissimi, diligenter aspiciamus arcellas conscientiae nostrae, perscrutemur latibula cordis nostri; et si nihil ibi quod ad diabolum pertinet invenimus, gaudeamus, et Deo gratias referamus; et quantum possumus, cum ipsius adiutorio studeamus, ut ianuae cordis nostri semper aperiantur Christo, et usque ad finem claudantur diabolo. Si vero aliquid de operibus vel calliditate diaboli in animis nostris latitare cognoscimus, velut venenum mortiferum evomere vel exspuere festinemus: ut cum nobis insidiari voluerit, et nihil quod ad se pertinet potuerit invenire, confusus abscedat, et nos cum Propheta gratias agentes, clamemus ad Dominum: Liberasti nos ex affligentibus nos, et eos qui nos oderunt, confudisti [Psal. XLIII, 8]. Lia ergo, sicut supra diximus, significat illam plebem quae de Iudaeis iuncta est Christo; Rachel vero Ecclesiae, id est omnium gentium typum gessit. Et ideo Lia non est furata idola patris sui, sed Rachel [Gen. XXXI, 19]; quia post adventum Christi non usquequaque Synagoga idolis servisse cognoscitur, sicut de Ecclesia Gentium manifestissime comprobatur; et propterea non apud Liam, id est, Synagogam: sed apud Rachel, quae typum Gentium praeferebat, idola Laban legimus latuisse.
5 [Luctatio [Iacob, Iudaeos Christum persequentes designat.] Quod autem venit Iacob ad Iordanem, et transmissis omnibus rebus ipse solus remansit, et luctabatur cum viro usque dum veniret aurora; Iacob in illa colluctatione Iudaeorum populum figuravit; Angelus qui cum illo luctabatur, typum Salvatoris Domini praeferebat. Luctatur Iacob cum Angelo; quia populus Iudaeorum luctaturus erat cum Christo. Vincebat Iacob Angelum: quia Iudaeorum populus Christum usque ad mortem persecuturus erat. Et quia non totus populus Iudaeorum infidelis existit Christo, sicut iam supra diximus, sed non parva multitudo in nomine eius legitur credidisse; ideo Angelus tetigit femur Iacob, et claudicare coepit. Pes enim ille in quo claudicabat, Iudaeos qui in Christum non crediderunt figurabat; ille vero qui sanus remansit, illorum typum gessit qui Christum Dominum receperunt. Denique diligenter attendite, quia Iacob in illa colluctatione et vincebat, et benedictionem petebat. Cum enim dixisset Angelus, Dimitte me; respondit Iacob, Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. In eo quod vincebat Iacob, Iudaeos persecuturos Christum significabat; in eo quod benedictionem petebat, illum populum figurabat qui in Christum Dominum crediturus erat. Denique quid ei dixit Angelus? Si contra Dominum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis [Id. XXXII, 23-28]? Hoc tunc impletum est, quando populus Iudaeorum Christum Dominum crucifixit. Dimitte me, inquit Angelus, iam ascendit aurora. Hoc iam resurrectionem Domini figuravit; quia Dominus, sicut optime nostis, ante lucem legitur resurrexisse a mortuis.
6 [Iacob baculum portans, imago Christi crucem gerentis.] Quod autem Iacob typum Domini figuravit, etiam hinc cognoscimus, quod orans Deum ut eum de manu Esau fratris sui eriperet, Domine, inquit, minor sum cunctis miserationibus tuis; in baculo meo transivi Iordanem, et ecce cum duabus turmis regredior [Ibid., 10]. Verum est, fratres charissimi, baculo crucis Christus apprehendit mundum, et cum duabus turmis, id est, cum duobus populis ad Patrem rediit cum triumpho. Haec ergo, fratres charissimi, frequentius cogitate, et velut munda animalia spiritualiter ruminantes utilem et necessarium cibum, vestris animis praevidete: illum utique cibum de quo Dominus ait, Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [Ioan. VI, 27]: ad quam vos Dominus per suam pietatem perducat, cui est honor et imperium cum Patre, etc.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO XI. De beato Iacob, I . <<<     >>> SERMO XIII. De beato Ioseph, I .
monumenta.ch > Augustinus > 12