monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV . <<<     >>> SERMO XII. De beato Iacob, II .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO XI[Fossatensis Ms., sed nec ipsa mente sequor. Rebellanti non consentio, repugnanti non cedo, luctanti non faveo. Ecce non dominatur, etc.]. De beato Iacob, I [Am. Er. et plerique Mss., accipiamus.].

1 [Christi mysteria in Iacob adumbrantur.] Cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus quod supplicante sancta Rebecca, Isaac vocaverit filium suum Iacob, et dixerit ei ut pergeret in Mesopotamiam Syriae, et inde sibi uxorem acciperet: et quod ille humiliter obediens patri abierit, et in ipso itinere venerit ad quemdam locum, et supposuerit lapidem capiti suo atque dormierit, et viderit in somnis scalam usque ad coelos pertingentem, et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam, Dominum autem incumbentem scalae et dicentem sibi: Iacob, Iacob, noli timere, ego sum tecum, et ego ero socius itineris tui [Gen. XXVIII, 1-5, 10-15]. Beatus enim Isaac, fratres charissimi, quando filium suum dirigebat in Mesopotamiam, Dei Patris typum praefigurabat; Iacob vero Christum Dominum designabat. Beatus ergo Isaac neglectis mulieribus regionis in qua habitabat, mittebat filium suum, ut in regione longinqua sibi uxorem acciperet: quia Deus Pater missurus erat Unigenitum suum, qui repudiata Synagoga, de Gentibus sibi Ecclesiam sociaret. Hoc tunc in veritate completum est, quando Iudaeis Apostoli dixerunt: Vobis quidem primum oportebat loqui verbum Dei; sed quia vos indignos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes [Act. XIII, 46].
2 [Iacob baculum portat, Christus lignum crucis.] De beato Iacob non legimus quod cum equis aut asinis aut camelis abierit: sed hoc tantum legimus, quod baculum in manu portaverit. Sic enim ipse dum supplicaret Domino, dixit: Domine, inquit, minor sum omnibus miserationibus tuis, cum baculo meo transivi Iordanem istum, et ecce cum duabus turmis regredior [Gen. XXXII, 10]. Iacob ergo ad accipiendam uxorem exhibuit baculum; et Christus ad redimendam Ecclesiam detulit crucis lignum. Iacob dormiens posuit lapidem sub capite suo, et vidit scalam pertingentem ad coelum, et Dominum incumbentem scalae. Videte, fratres, quanta sint in hoc loco mysteria: Iacob typum gerebat Domini Salvatoris, et lapis quem supposuit capiti suo, nihilominus Christum Dominum figurabat. Quare lapis ad caput Christum significet, audi Apostolum: Quia caput viri Christus [I Cor. XI, 3]. Denique unxit beatus Iacob lapidem ipsum. Attendite unctum, et intelligitis Christum. Christus ab unctione, id est, a chrismate unctus interpretatur.
3 [Scala quae visa est Iacob, quid figuret.] Sed si Iacob Dominum in terra dormiens figurabat, quid est quod in coelo Dominus scalae innixus incumbebat? Quomodo Christus Dominus et in cacumine scalae in coelo, et in beato Iacob esse videbatur in terra? Quod autem et in coelo sit Christus et in terra, audi ipsum Christum dicentem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis, qui est in coelo [Ioan. III, 13]. Advertite, quia et ipse Dominus et in coelo et in terra se esse dixit. Christum Dominum, fratres charissimi, caput esse Ecclesiae confitemur. Si caput est Ecclesiae, secundum caput in coelo est, secundum corpus in terra. Denique cum beatus Paulus apostolus persequeretur Ecclesiam, Christus de coelo clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Non dixit, Quid persequeris servos meos? nec hoc dixit, Quid persequeris membra mea? sed hoc dixit, Quid me persequeris? Iam quasi pede calcato lingua clamat, Calcasti me; cum utique lingua calcari non posset: sed per concordiam charitatis caput pro membris omnibus clamat. Iacob ergo dormiebat, et Dominum in cacumine scalae videbat incumbere. Quid est in scala incumbere, nisi in ligno pendere? Considerate, fratres, quis in ligno crucis pendens pro Iudaeis oraverit; et agnoscetis quis ad Iacob scalae incumbens de coelo clamaverit. Sed quare hoc in itinere factum est, antequam Iacob uxorem acciperet? Quia et verus Iacob Dominus noster prius in scala, id est, in cruce occubuit, et postea sibi Ecclesiam sociavit, dans ei in praesenti arrham sanguinis sui, daturus dotem postmodum sui regni.
4 [Dominus scalae incumbens Christum figuravit.] Quod autem et Iacob dormiens, et Dominus scalae incumbens, Christum figuravit, attendite et videte rei huius altitudinem. Cum enim Salvator noster de Nathanael loquens beatum Iacob nominasset, dicens: Ecce Israelita, in quo dolus non est; in consequentibus dixit: Amodo videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis [Ioan. I, 47, 51]. Quod Iacob per figuram in somnis viderat, hoc de se Dominus in Evangeliis praedicabat. Videbitis, inquit, coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Si ad Filium Angeli descendebant, quia in terris erat; quomodo hi ipsi Angeli ascendebant ad Filium hominis, nisi quia et in coelis erat? Ac sic in Iacob ipse dormiebat, et de coelo ad Iacob ipse clamabat.
5 [Praedicatores, Angeli ascendentes et descendentes. Haec omnia,] fratres, sicut Apostolus clamat, in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit [I Cor. X, 11]. Quomodo tamen, fratres, Angeli Dei ad Filium hominis in coelum ascendant, et ad ipsum Filium in terram descendant, diligenter attendite. Quando enim praedicatores Dei de Scripturis sanctis alta et profunda, quae nonnisi a perfectis intelliguntur, annuntiant, ascendunt ad Filium hominis: quando vero illa praedicant quae ad corrigendos mores pertinent, et quae omnis populus intelligere possit, descendunt ad Filium hominis. Sic et Apostolus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam non huius saeculi; sed arcanam, absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram [Id. II, 6 et 7]. Ista quando dicebat Apostolus, sine dubio ascendebat ad Filium hominis. Quando autem dicebat, Fugite fornicationem [Id. VI, 18]; quando dicebat, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria [Ephes. V, 18]; quando denuntiabat, Radix omnium malorum est cupiditas [I Tim. VI, 10]: in his verbis tanquam Angelus Dei descendebat ad Filium hominis. Quando autem dicebat, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram [Coloss. III, 2], ascendebat: cum vero dicebat, Sobrii estote, et nolite peccare [I Cor. XV, 34], et reliqua quae ad corrigendos mores pertinent praedicabat, lac doctrinae ministrans tanquam nutrix parvulis, descendebat; quia illa loquebatur quae etiam imperiti capere possent. Hoc ordine et ascenditur et descenditur ad Filium hominis, cum et perfectis cibus solidus tribuitur [Hebr. V, 14], et doctrinae lac etiam non negatur. Sed et beatus Ioannes ascendebat, quando dicebat: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Satis in altum ascendebat, quando ista dicebat. Sed quia Angeli Dei non solum ascendunt, sed etiam descendunt; inclinans se ad parvulos, dixit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 1, 14].
6 [Recapitulatio supra dictorum.] Ut haec quae superius suggessimus, sanctis cordibus vestris possint tenacius inhaerere, breviter quae dicta sunt repetemus. Beatus Isaac, sicut diximus, mittens filium suum, typum Dei Patris habuit: Iacob qui missus est, Christum Dominum designavit. Lapis quem ad caput habuit, et oleo unxit, et ipse significavit Dominum Salvatorem. Scala usque ad coelos attingens, crucis figuram habuit. Dominus innixus scalae, Christus crucifixus ostenditur. Angeli ascendentes et descendentes per eam, Apostoli et apostolici viri, et omnes doctores Ecclesiarum intelliguntur; ascendentes, quando perfectis perfecta praedicant; descendentes, quando parvulis et imperitis simplicia quae intelligere possint, insinuant. Nos vero, fratres, qui omnia quae in veteri Testamento figurata sunt, in novo Testamento videmus esse completa; quantas possumus Deo gratias referamus, qui nobis nullis praecedentibus meritis tanta praestare dignatus est; totis viribus cum ipsius adiutorio laborantes, ut haec tanta et talia beneficia non nobis iudicium pariant, sed profectum. Quinimo ita spiritualiter studeamus vivere, et bonis operibus semper insistere; ut cum nos castos, sobrios, misericordes et pios iudicii dies invenerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur; sed cum iustis et Deum timentibus pervenire ad aeternam Beatitudinem mereamur, praestante Domino nostro, etc.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV . <<<     >>> SERMO XII. De beato Iacob, II .
monumenta.ch > Augustinus > 11