Augustinus, Sermones, 11, SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV .
1 | [Eruditi se accommodent ad simplicium ignorantiam.] Expositionem sanctarum Scripturarum si eo ordine et illo eloquio, quo a sanctis Patribus sunt expositae, Charitatis vestrae auribus voluerimus intimare; nonnisi ad paucos scholasticos cibus doctrinae poterit pervenire, reliqua vero populi multitudo ieiuna remanebit. Et ideo rogo humiliter, ut contentae sint eruditae aures verba rustica aequanimiter sustinere, dummodo totus grex Domini simplici, et, ut ita dixerim, pedestri sermone pabulum spirituale possit accipere. Et quia imperiti et simplices ad scholasticorum altitudinem non possunt ascendere, eruditi se dignentur ad illorum ignorantiam inclinare. Quia quod simplicibus dictum fuerit, scholastici intelligere possunt; quod autem eruditis fuerit praedicatum, simplices capere non valebunt. |
2 | [Isaac Christi, Rebecca Ecclesiae figura. Iacob et Esau in utero Rebeccae, boni et mali in utero Ecclesiae.] Lectio nobis de beato Isaac, et sancta Rebecca, et parvulis qui in eius utero collidebantur, recitata est . Quod autem beatus Isaac typum habuerit Domini Salvatoris, pene nulli habetur incognitum. Isaac ergo Christum Dominum; beata autem Rebecca Ecclesiam figuravit. Quae cum multo tempore ad exemplum ipsius Ecclesiae sterilis permaneret, beato Isaac orante, et Domino donante, concepit. Sed collidebantur parvuli in utero eius; quorum molestiam non sustinens dixit: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Et ait illi Dominus: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. Haec omnia, fratres charissimi, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos [I Cor. X, 11]. Concepit ergo corporaliter de beato Isaac Rebecca: quia conceptura erat spiritualiter de Christo Ecclesia. Sed sicut duo parvuli in utero Rebeccae collidebantur; sic et in utere Ecclesiae duo sibi populi iugiter adversantur. Si enim aut soli mali, aut soli boni essent; unus populus esset: quia vero in Ecclesia et boni inveniuntur, et mali; tanquam in ventre spiritualis Rebeccae duo populi colliduntur, humiles scilicet et superbi, casti et adulteri, mansueti et iracundi, benigni et invidi, misericordes et cupidi. Boni enim lucrari volunt malos; mali vero exstinguere cupiunt bonos. Bonorum desiderium est, ut qui mali sunt, corrigantur: malorum studium est, ut qui boni sunt, consumantur. Unum est genus piorum, aliud impiorum; genus piorum ad coelum erigitur per humilitatem; genus impiorum ad infernum demergitur per elationem. Omnes enim qui in Ecclesia catholica terrena sapiunt, terram diligunt, terram concupiscunt, et omnem spem suam in terra constituunt, ad Esau pertinent. Quicumque ideo Deo servire optat, ut honoribus crescat, et lucra terrena percipiat; et ipse ad Esau, id est, ad terrenam felicitatem pertinere cognoscitur. In Esau enim carnales intelliguntur; in Iacob vero spirituales. Isti enim sunt duo populi, sicut beatus Apostolus evidenter assignat, cum carnales demonstrat, et spirituales insinuat. Sic enim ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, vixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietatet, comessationes, etc. Ecce opera pertinentia ad Esau. Qui autem sunt fructus qui pertineant ad Iacob, idem apostolus in consequentibus adiunxit, dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax , longanimitas, fides, bonitas, benignitas, modestia, continentia. [Galat. V, 19-21]. Ecce opera spiritualia ad beatum Iacob, id est, ad piorum populum pertinentia. |
3 | [Populus maior, Iudaei; minor, Gentes.] Quod autem dictum est, Populus populum superabit, et maior serviet minori, secundum litteram in Esau vel Iacob non videmus impletum: non enim corporaliter beato Iacob Esau servisse commemorat Scriptura. Quomodo ergo hoc oporteat intelligi, aut qualiter maior populus minori serviat, spiritualiter debemus intelligere. Nisi enim fieret, non hoc sancta Scriptura commemoraret. Quomodo ergo populus maior serviat minori, qui hoc diligenter attendit, in Christianis vel in Iudaeis agnoscit. Maior enim et senior populus Iudaeorum iuniori, id est, populo christiano servire probatur, dum per totum mundum libros divinae Legis ad instructionem omnium gentium portare cognoscitur. Ideo enim per omnem terram Iudaei dispersi sunt, ut cum aliquem paganum ad fidem Christi voluerimus invitare, et ab omnibus Prophetis ipsum Christum esse annuntiatum testamur; et ille resistens dixerit, a nobis potius quam a Spiritu sancto libros divinae Legis esse conscriptos; nos habeamus unde eum redarguere certa ratione possimus dicentes ei: Si de meis libris tibi dubitatio nascitur, ecce Iudaeorum libros, utique inimicorum nostrorum (quos certum est, quod ego conscribere vel immutare non potui), ipsos relege; et cum in ipsis hoc inveneris, quod et in meis, noli esse incredulus, sed fidelis. Hoc ordine maior populus minori servire cognoscitur, dum etiam per illorum libros ad credendum in Christo Gentium populus invitatur. |
4 | [Populus maior, mali; minor, boni.] Sed et alio modo populus maior servit minori. Quo, inquis, ordine? Illo utique quo mali serviunt bonis; non utique obsequendo, sed persequendo. Quomodo mali serviunt bonis? Quomodo persecutores martyribus, quomodo limae vel mallei auro, quomodo molae serviunt tritico, quomodo panibus coquendis furnalia, ut illi coquantur, illa consumantur. Quomodo, inquam, mali serviunt bonis? Quomodo in fornace aurificis palea servit auro; ubi sine dubio palea consumitur, aurum probatur. Non ergo glorientur, nec se extollant mali, quando bonis aliquas tribulationes immiserint: quia cum illos persequuntur in corpore, se occidere probantur in corde. Ut ad virum bonum perveniat hominis mali adversitas, iam illius animam putrefacit iniquitas. Qui ergo malo animo virum bonum iracundiae furore succensus conatur incendere; utrum ille possit exuri, adhuc dubium est; quod autem iste iam ardeat dubium non est: quia forte ille vir bonus spirituali succo et sancti Spiritus refrigerio plenus, apposito persecutionis igne non ardet; ille vero qui eum conatur exurere, sine dubio non potest non ardere . De uno ergo semine Isaac, Esau nascitur et Iacob: sicut de uno Baptismo Domini Salvatoris et de uno Ecclesiae utero procreatur populus christianus: qui tamen pro morum diversitate, sicut Esau et Iacob, in duas partes dividitur; cum ex fructibus operum una pars cognoscitur carnalis; alia spiritualis. Ideo autem dixit, Maior serviet minori, quia semper maior est numerus malorum quam bonorum. Et sicut illi duo parvuli in utero Rebeccae; ita et isti duo populi in ventre Ecclesiae usque in diem iudicii colliduntur; dum, sicut iam supra diximus, humilibus adversantur superbi, dum castos adulteri persequuntur, dum, quorum infinitus est numerus, ebriosi sobrios insectantur, dum benignos invidi aemulantur, dum eleemosynarios raptores, dum pacificos exstinguere cupiunt iracundi, dum eos qui coelestia sapiunt, ad terram retrahere luxuriosi conantur. |
5 | [Virtutes in Quadragesima colendae.] Unde rogo, fratres charissimi, ut quicumque in his malis se sentiunt obnoxios, dum tempus est, cum Dei adiutorio studeant transferri ad dexteram, et relictis vitiorum sordibus, ad virtutum ornamenta redire festinent: ut in die iudicii ab auditu malo liberati, illam vocem desiderabilem mereantur audire, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]. Attentius tamen rogo et admoneo, fratres, ut ad Vigilias maturius surgere studeatis, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam fideliter veniatis . Castitatem ante omnia per totam Quadragesimam et usque ad finem Paschae etiam cum propriis uxoribus custodite. Quod pransuri eratis, pauperibus erogate. Pacem et ipsi habete, et quos discordes agnoveritis, ad concordiam revocate. Peregrinos excipite, nec vos pigeat eorum pedes abluere. Non erubescat exercere christianus, quod implere dignatus est Christus. Cum bona voluntate pauperibus secundum vires vestras eleemosynas erogate: hilarem enim datorem diligit Deus [II Cor. IX, 7]. Impedimenta mundi, si ad integrum non potestis abscindere, vel ex parte aliqua temperate, ut lectioni vel orationi possitis insistere: ut in sancto exceptorio pectoris vestri spirituale vinum, id est, verbum Dei abundantius reponentes, repudiatis omnibus criminibus atque peccatis, cum libera et sincera conscientia Deo servire possitis: et cum sancta solemnitas Paschalis advenerit, charitatem non solum cum bonis, sed etiam cum malis fideliter retinentes, cum gaudio exsultationis mundo corde et casto corpore ad altare Domini possitis accedere, et corpus et sanguinem eius unusquisque vestrum non ad iudicium animae suae mereatur accipere: praestante eodem Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. |