monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO VIII. De puero Abraham, qui missus est ad Rebeccam . <<<     >>> SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO IX[Sic legendum ex auctoritate codicis cst. [quaero qua ad te transeat quasi vehiculum sonum; assumpto quasi sono ei impono intellectum.]]. De sancta [Sic legendum ex auctoritate codicis cst. [Si potuit hoc facere intellectus meus de voce mea. Ecce enim, etc.]] Rebecca [Unicus adfuit Ms. gr. cum Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, de Diversis 3.].

1 [Increpantur qui ecclesiam raro adeunt aut verbum Dei audire negligunt.] Isaac, inquit Scriptura, crescebat et confortabatur [Gen. XXI, 8]: id est, gaudium crescebat Abrahae respicienti non ad ea quae videntur, sed ad ea quae non videntur. Non enim gaudebat de praesentibus Abraham, nec de divitiis mundi et actibus saeculi. Sed vis audire Abraham unde gauderet? Audi Dominum ad Iudaeos dicentem: Abraham pater vester, inquit, desideravit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 56]. Per hoc ergo crescebat Isaac, per quod Abrahae illa visio qua videbat Christi diem, et spes quae in ipso erat, gaudia cumulabat. Atque utinam efficeremini et vos Isaac, et essetis gaudium matris vestrae Ecclesiae. Sed vereor ne adhuc in tristitia et gemitu filios Ecclesia pariat. Annon est ei tristitia et gemitus, cum vos non convenitis ad audiendum Dei verbum, et vix diebus festis ad ecclesiam proceditis; et hoc non tam desiderio verbi Dei, quam studio solemnitatis, et publicae quodam modo remissionis obtentu? Quid igitur ego faciam, cui dispensatio verbi credita est? Qui licet inutilis servus sim, accepi tamen a Deo distribuendam familiae dominicae tritici mensuram? Sed vide quid addit: Distribuendam, inquit, in tempore tritici mensuram. Quid ergo faciam? Ubi, vel quando vestrum tempus inveniam? Plurimum ex hoc, imo pene totum mundanis occupationibus teritis: in foro aliud, aliud in negotiatione consumitis; alius agris, alius litibus vacat: ad audiendum verbum Dei nemo, aut pauci admodum vacant. Sed quid vos de occupationibus culpo? Quid de absentibus conqueror? Praesentes etiam et in ecclesia positi non estis intenti; sed communes et ex usu fabulas teritis, et verbo Dei vel lectionibus divinis terga convertitis. Vereor ne et vobis dicatur illud a Domino, quod per prophetam dictum est: Converterunt ad me dorsa sua, et non facies suas [Ierem. XXXII, 33]. Quid igitur ego faciam, cui ministerium verbi creditum est? Quae leguntur mystica sunt, in allegoricis exponenda sunt sacramentis. Possumne surdis et aversis auribus ingerere margaritas verbi Dei? Non ita egit [De loco dieque habiti sermonis nihil in prius editis. At in Germanensi Ms., inscriptio quae addita hic est reperitur; unde intelligas ipsum sermonem esse, non qui in Possidii Indiculo recensetur, cap. 10; sed qui cap. 9, his verbis: Item de eodem die (Pentecostes) de versu Psalmi 117, etc.] Apostolus; vide enim quid dicit: Qui Legem, inquit, legistis, Legem non audistis? Abraham enim duos filios habuit, etc, quibus addit, Quae sunt allegorica [Galat. IV, 21-24]. Numquid sacramenta Legis eis aperuit, qui neque legunt, neque intelligunt? Sed Legem legentibus dicebat, Legem non audistis? Quomodo ergo potero mysteria Legis, et allegorias, quas ab Apostolo edoctus sum, aperire et prodere iis, quibus et auditio et lectio Legis incognita est?
2 [Exhortatio ad orandum.] Asperior vobis fortasse videor; sed non possum linire parietem lapsantem. Timeo enim id quod scriptum est: Populus meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum conturbant [Isai. III, 12]. Tanquam filios meos charissimos moneo. Miror si nondum vobis innotuit via Christi, si nec hoc quidem audistis, quod non est lata et spatiosa, sed arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam [Matth. VII, 14]. Et vos ergo intrate per angustam portam, relinquite pereuntibus latitudinem. Nox praecessit, dies autem appropinquavit [Rom. XIII, 12], inquit Apostolus: Ut filii lucis ambulate [Ephes. V, 8]: Tempus breve est; superest ut et qui habent, tanquam non habentes sint; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur [I Cor. VII, 29, 31]. Sine intermissione orandum Apostolus praecipit [I Thess. V, 17]. Vos qui ad orationes non convenitis, quomodo completis sine intermissione, quod semper omittitis? Sed et Christus praecepit, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Matth. XXVI, 41]. Quod si illi vigilantes et orantes, et semper Verbo Dei adhaerentes, tentationem tamen nequaquam fugerunt; quid faciunt hi, qui diebus solemnibus tantum ad ecclesiam veniunt? Si iustus vix salvus sit, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 18]?
3 [Desponsatio spiritualis.] Piget me aliquid dicere ex his quae lecta sunt. Nam et Apostolus dicit de huiuscemodi sermonibus, quod interpretabiles sunt ad dicendum; quoniam vos, inquit, imbecilles facti estis ad audiendum [Hebr. V, 11]. Videamus tamen hoc quod nobis recitatum est. Rebecca, inquit Scriptura, veniebat cum filiabus civitatis haurire aquam de puteo [Gen. XXIV, 15 ] [et 16]. Rebecca quotidie veniebat ad puteos, quotidie hauriebat aquam: et quia quotidie vacabat ad puteos, idcirco inveniri potuit a puero Abrahae, et in matrimonio sociari Isaac. Haec fabulas putatis esse, et historias narrare in Scripturis Spiritum sanctum? Animarum est ista eruditio, et spiritualis doctrina, quae te docet quotidie venire ad puteos Scripturarum, ad aquas Spiritus sancti, et haurire semper, ac plenum vas domum reportare: sicut faciebat etiam sancta Rebecca; quae non aliter iungi potuisset tanto patriarchae Isaac, qui ex repromissione natus est, nisi hauriendo aquas: et in tantum hauriendo, ut non tantum posset potare eos qui domi sunt, sed et puerum Abrahae: et non tantum puerum, sed et eousque abundaret aquis, quas hauriebat de puteis, ut et camelos posset adaquare, Usquequo cessarent, inquit, bibentes [Ibid., 19]. Mysteria sunt cuncta, quae scripta sunt. Vult et te sibi Christus desponsare: ad te enim loquitur per prophetam, dicens, Desponsabo te mihi in aeternum, et desponsabo te mihi in fide et misericordia, ut agnoscas Dominum [Osee II, 19 ] [et 20]. Quia ergo vult te sibi desponsare, praemittit ad te puerum istum. Puer iste sermo propheticus est, quem nisi prius susceperis, nubere Christo non poteris. Scito tamen, quia nemo inexercitatus et imperitus sermonem propheticum suscipit; sed qui scit haurire aquam de profundo putei: et qui in tantum scit haurire, ut etiam iis sufficiat qui irrationabiles et perversi videntur, quorum figuram cameli tenent; ut et ipse possit dicere, quia sapientibus et insipientibus debitor sum [Rom. I, 14]. Denique sic dixerat in corde suo puer iste, Ex his, inquit, virginibus, quae venerunt ad aquam, quaecumque dixerit mihi, Bibe tu, et camelos tuos adaquabo, ipsa erit sponsa domini mei [Gen. XXIV, 14]. Sic ergo Rebecca, quae interpretatur Patientia, ut vidit puerum, et inspexit propheticum verbum, deponit de humero hydriam; deponit enim elatam graecae facundiae arrogantiam: et ad humilem et simplicem propheticum se inclinans sermonem dixit, Bibe tu, et camelos adaquabo.
4 [Sermo Dei et pascit, et pascitur.] Sed dicis fortasse: Si puer prophetici sermonis tenet figuram; quomodo potatur a Rebecca, quam ipse magis potare deberet? Vide ergo ne forte sicut et Dominus Iesus, cum ipse sit panis vitae [Ioan. VI, 35], et ipse pascat animas esurientes; ipse rursum esurire se fatetur, cum dicit, Esurivi, et dedistis mihi manducare [Matth. XXV, 35]: et iterum cum ipse sit aqua viva, et potum det omnibus sitientibus; rursum ipse dicit ad Samaritanam, Da mihi bibere [Ioan. IV, 7]: sic et propheticus sermo, cum ipse potum det sitientibus; nihilominus ipse ab his potari dicatur, cum studiosorum exercitia et vigilantiam suscipit. Talis ergo ista anima, quae agit cuncta patienter, quae tam prompta est, et tanta eruditione subnixa; quae de profundis haurire scientiae fluenta consuevit, ipsa potest copulari nuptiis Christi. Nisi ergo quotidie venias ad puteos, nisi quotidie haurias aquas; non solum alios potare non poteris, sed ipse quoque sitim verbi Dei patieris. Audi et Dominum in Evangelio dicentem: Qui sitit, veniat et bibat [Id. VII, 37]. Sed tu, ut video, non esuris, nec sitis iustitiam. Et quomodo poteris dicere, Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam et apparebo ante conspectum eius [Psal. XLI, 2 ] [et 3]?
5 [Dies Domini quotidie est Christianis.] Obsecro vos, qui auditorio verbi semper assistitis, patienter audite; donec paululum negligentes ac desides commoneamus. Habetote patientiam: quia de Rebecca vobis, id est, de patientia sermo est: et necesse est nos eos qui collectam negligunt, et audire declinant verbum Dei, paululum per patientiam castigare: qui non desiderant panem vitae, nec aquam vivam, qui non exeunt de castris, nec procedunt de domibus luteis, ut colligant sibi manna, qui non veniunt ad petram, ut bibant de spirituali petra: Petra enim est Christus [I Cor. X, 4], ut ait Apostolus. Habetote, inquam, vos paululum patientiam; sermo enim nobis ad negligentes est, et eos qui male habent: sani enim non indigent medico, sed male habentes. Dicite mihi vos, qui tantum festis diebus ad ecclesiam convenitis, caeteri dies non sunt festi, aut non sunt dies Domini? Iudaeorum est dies certos et raros observare solemnes: et ideo ad eos dicit Dominus, Neomenias vestras et sabbata, et diem magnum non sustineo; ieiunium, et ferias, et dies festos vestros odit anima mea [Isai. I, 13 ] [et 14]. Odit ergo Deus eos qui una die putant festum diem esse Domini. Christiani omni die carnes Agni comedunt, id est, carnes Verbi Dei quotidie sumunt; Pascha enim nostrum immolatus est Christus [I Cor. V, 7]. Et quia lex Paschae talis est, ut in vespera comedatur, propterea in vespera mundi passus est Dominus, ut tu semper manduces de carnibus Verbi Dei [Sic Germanensis Ms. At editi, commendavit Patri.], qui semper in vespera es, usquequo veniat mane. Et si in hac vespera sollicitus fueris, et in fletu ac ieiuniis, vel in omni labore iustitiae vitam duxeris; poteris et tu dicere, Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia [Psal. XXIX, 6]. Laetaberis enim mane, id est, in saeculo venturo, si in hoc saeculo fructum iustitiae in fletu et labore collegeris. Venite ergo vos dum tempus est; bibamus de puteo visionis, ubi deambulat Isaac, et ubi procedit ad exercitium.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO VIII. De puero Abraham, qui missus est ad Rebeccam . <<<     >>> SERMO X. De conceptu Rebeccae. Gen. XXV .
monumenta.ch > Augustinus > 9