monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO VII. De immolatione Isaac, II . <<<     >>> SERMO IX. De sancta Rebecca .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO VIII[Sic legendum ex auctoritate codicis cst. [ecce enim sonum non revoco, sed si volo audiri.]]. De puero Abraham, qui missus est ad Rebeccam [Legitur in codice cst.: Videte quae verba sint, Laetetur cor, etc.].

1 [Iuramentum per femur Abrahae.] Paulo ante cum divina lectio legeretur, audivimus quod beatus Abraham vocaverit puerum suum, et dixerit ei, Pone manum tuam sub femur meum, ut adiurem te per Deum coeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus regionis huius [Gen. XXIV, 2, etc.]; et quod ille obediens posuerit manum sub femore, et iuraverit ei. Haec enim omnia, fratres, quae in Testamento Veteri recitantur, si tantum secundum litteram voluerimus accipere, aut parvum, aut nullum lucrum animae consequemur. Quid enim nobis prodest, qui ad ecclesiam ad audiendum Dei verbum fideliter convenimus, si nobis dicatur, quod Abraham miserit puerum suum, ut de regione longinqua adduceret uxorem filio suo, cum et in istis regionibus hoc frequenter videamus fieri? Nos vero, fratres, sequentes beatum apostolum Paulum, credamus quia omnia quae scripta sunt, Iudaeis in figura contingebant, nobis autem in veritate completa sunt [I Cor. X, 11]. Dixit ergo Abraham ad puerum suum, Mitte manum tuam sub femur meum, et iura per Deum coeli et terrae. Quid est hoc, fratres? Sic dixit beatus Abraham, Mitte manum tuam sub femur meum: tanquam diceret, Mitte manum tuam ad altare: aut diceret, Mitte manum tuam ad arcam Testamenti: aut, Extende manum ad templum Dei: et iura mihi. Femur tangebat, et per Deum coeli et terrae iurabat. Non enim errabat beatus Abraham, quando hoc fieri imperabat: sed quia prophetiae spiritu repletus, noverat de semine suo Christum coeli et terrae Dominum nasciturum. Ideo quando servus suus femur illius contingebat, non per carnale membrum, sed per Deum vivum et verum iuramenta praestabat. Quia Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit Iudam: de cuius semine Christus Dominus natus est [Matth. I, 2-16].
2 [Servo Abrahae occurrit Rebecca, quam ille, habito parentum fratrisque et ipsius consensu, Isaac domino suo uxorem accipit. Et stetit iuxta fontem, et dixit in corde suo: Domine Deus domini mei, si fecisti misericordiam cum domino meo, ecce sto ad puteum, et puella quae venerit haurire aquam, si ei dixero, Da mihi bibere, et illa responderit mihi, Et tu bibe, et camelis tuis hauriam aquam; ipsa est quam praeparasti domino meo Isaac. Necdum puer in corde suo verba compleverat, et ecce apparuit Rebecca, habens hydriam in scapula. Et dixit ad eam puer: Da mihi bibere. At illa cito deposuit hydriam, et dixit: Et tu bibe, domine, et camelis tuis hauriam aquam. Et cum interrogasset cuius esset filia, respondit ei, quod filia esset Bathuelis, et soror Laban. Et incurvavit se homo, et adoravit Deum, eo quod agnoverat quod ipsi essent parentes domini sui Abrahae, et protulit inaures ad ornandam faciem suam, et armillas posuit in manibus eius. At illa vadens nuntiavit parentibus suis, qui exeuntes benedixerunt Deum, et cum gaudio et honore susceperunt puerum Abrahae. At ille locutus est ad eos de Rebecca, ut eam darent domino suo Isaac. Illi autem dixerunt: Clamemus puellae, et quaeramus illius voluntatem. Cumque vocata esset, dixerunt ad eam: Vis ire cum homine isto? At illa respondens dixit: Vadam.]
3 [Abraham et servus ipsius, quorum figurae. Rebecca desponsata Isaac figura Ecclesiae.] Nunc, fratres charissimi, quantum possumus, breviter quid ista significent, videamus. Beatus Abraham, quod puerum dirigebat, ut acciperet uxorem filio suo, typum habebat Dei Patris, sicut et quando eum in holocausto obtulit, Dei Patris imaginem figurabat: puer autem eius verbum propheticum designabat. Misit ergo Abraham puerum suum in regionem longinquam, ut inde acciperet uxorem filio suo: quia miserat Deus Pater propheticum verbum per universam terram, ut quaereret Ecclesiam catholicam sponsam Unigenito suo. Et quomodo per puerum Abrahae beato Isaac sponsa adducitur; ita per verbum propheticum Ecclesia Gentium ad verum sponsum Christum de longinquis regionibus invitatur. Ubi tamen invenitur sponsa illa, quae Christo socianda erat? Ubi, nisi ad aquam? Verum est, charissimi, nisi Ecclesia ad aquam Baptismi venisset, Christo sociata non esset. Rebecca ergo Abrahae puerum invenit ad puteum, et Ecclesia invenit Christum ad Baptismi sacramentum. Quid tamen post haec factum est? Protulit puer inaures aureas, et dextralia aurea, et dedit ea Rebeccae. In illis inauribus aureis significabantur verba divina: in illis armillis aureis, opera sancta; quia in manibus opera designantur. Videamus quomodo haec dederit Christus Ecclesiae. Puer ergo obtulit inaures aureas ad ornandam faciem Rebeccae, et Christus verba divina margaritis omnibus pretiosiora dedit Ecclesiae: et armillas posuit in manibus Rebeccae, et Christus dedit opera sancta in manus Ecclesiae. Considerate, fratres charissimi, et gaudete, et Deo gratias agite, quia quod in illis figuratum est, in nobis Christo donante impletum est: et quomodo Rebecca nec inaures habere potuit, nec armillas in manibus, nisi Isaac per servum suum transmitteret; ita et Ecclesia nec verba divina in auribus, nec opera sancta habere potuisset in manibus, nisi haec illi Christus per suam gratiam et per suos Apostolos contulisset. Quod autem interrogata puella a parentibus, utrum vellet ire cum puero, respondit, Vado: aperte hoc in Ecclesia videmus impleri. Ibi interrogatur voluntas Rebeccae, hic requiritur voluntas Ecclesiae. Rebeccae dicitur, Vis ire cum homine isto? et respondet, Vado. Ecclesiae dicitur, Credis in Christum? et respondet, Credo. Rebecca non duceretur ad Isaac nisi diceret, Volo: nec Ecclesia Christo iungeretur, nisi diceret, Credo.
4 [Isaac veniens in agrum, figura Christi in mundum venturi.] Accepit ergo puer Rebeccam, et exhibuit Isaac. Videamus tamen ubi eum invenerit. Invenit eum ad puteum Iuramenti. Videte, fratres, puer Isaac Rebeccam ad puteum invenit, et iterum ipsum Isaac Rebecca ad puteum invenit. Verum est: nec Christus Ecclesiam, nec Ecclesia Christum invenit, nisi ad Baptismi sacramentum. Exierat ergo, sicut dicit Scriptura, beatus Isaac ad vesperum in agrum ad meditandum. Ager ille mundi figuram habebat. Exierat Isaac in agrum, quia Christus venturus erat in mundum: Isaac ad vesperum diei, Christus in fine mundi. Isaac ergo ad meditandum in agrum processit: quia Christus in mundum pugnaturus contra diabolum venit, ut eum vinceret iuste, dum ab eo occideretur iniuste; ut moriendo mortem destrueret, et resurgendo vitam credentibus condonaret. Et quomodo Isaac corporaliter Rebecca, sic Christo spiritualiter iungeretur Ecclesia, accipiens in praesenti pretiosam arrham sanguinem sponsi sui, acceptura dotem postmodum regni sui. Quam rem beatus Petrus apostolus evidenter enuntiat, dicens: Non enim inquit, redempti estis auro et argento, sed pretioso sanguine tanquam agni immaculati [I Petr. I, 18, 19].
5 [Synagoga per Saram, Ecclesia per Rebeccam adumbrata. Accepit] ergo Isaac Rebeccam, et intromisit eam in tabernaculum matris suae: accepit Christus Ecclesiam, et eam in loco constituit Synagogae. Per infidelitatem enim Synagoga a Deo separata et mortua est, et per fidem Ecclesia Christo coniuncta et vivificata est. Accepit ergo Isaac Rebeccam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui ex morte matris acciderat, temperaret. Mors enim Sarae infidelitatem significat Synagogae. Moritur ergo Sara, et in loco eius Rebecca ducitur: Synagoga repudiatur, ut introducatur Ecclesia. Accepit ergo Isaac Rebeccam, et in tantum dilexit, ut tristitiam quae de matris morte acciderat temperaret: accepit Christus Ecclesiam, et in tantum dilexit, ut dolorem qui de perditione matris Synagogae acciderat, amore Ecclesiae mitigaret. Nam sicut infidelitas Synagogae Christo tristitiam fecit; ita illi fides Ecclesiae laetitiam generavit: et quomodo per malitiam Synagogae unam gentem Iudaeorum, nec ipsam tamen totam, perdidit; ita totum mundum per fidem Ecclesiae Christus Dominus acquisivit. Et quia de nobis, fratres charissimi, sponsam sibi spiritualem, Christus Dominus praeparavit, quam etiam, sicut dixi, sanguine pretioso redemit: ita, ipso adiuvante, unusquisque beneficia in se munere divino collata, non solum custodiat, sed etiam augere contendat, ut nihil in eum aut per luxuriam sordidum, aut per superbiam tumidum, aut per iracundiam combustum, aut per avaritiam obscurum, aut per invidiam vipereo veneno percussum appareat. Quia iustum est ut sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum, nihil in nobis de supra dictis peccatis inveniat, quod oculos suae maiestatis offendat: cui est honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO VII. De immolatione Isaac, II . <<<     >>> SERMO IX. De sancta Rebecca .
monumenta.ch > Augustinus > 8