Augustinus, Sermones, 11, SERMO VII. De immolatione Isaac, II .
1 | Novum praecepti genus est, homini legem sceleris dare; et religiosum habere, si impium voluerit perpetrare. Abraham si parricidium fecerit, iustus est; si non fecerit, indevotus est. Quid sit ergo, quod nunquam Deum nisi pietate placamus? Cupit sibi vota offerri, non crudeliter coli. Ecce inter pietatem patris et devotionem Dei, filium est quidem scelus occidere; sed Deum scelestius non audire. In angusto posita est perfecta iustitia. Parricidium iuberis ut facias, tuis te manibus orbaturus. Quid hoc est? Imperat parricidium, qui prohibet homicidium? Iubetur, inquit, filium victimare, solatium paternae senectutis, et unicum pignus posteritatis: qui quanto serior, tanto dulcior; quanto solus aut unicus, tanto charior et dilectus. In utroque senes creandae prolis desperatio retinebat; utpote post tempus quod natura fraudaverat, aetas in sene patre, sterilitas in anicula matre. Iam enim Sara actus suae vulvae perdiderat, et senem patrem vis generandi lassaverat; quia fructum sterilis non habebat. Ecce subito frigens vulva materna non instinctu libidinis, sed fomite virtutis incaluit, redivivo successit flore iuventutis. Moerentis iam artus corporis viruerunt, marcida membra et annosae aetatis tabe pallentia, pueritiae rubore viruerunt, et insuccido tepore veterascens iam corpus, non tanquam concubitus, sed promissio vegetabat. Canis iam togatum caput albebat, et rugas suas vulva in ventre tendebat. Tumebat uterus gravidae, tremebat gressus in poplite. Gestabat onustum uterum, quae corpus iam non regebat incurvum. Novissimis annis feta et fessa mulier, quae non noverat in iuventute concipere, discit in senectute lactare. Discite coniugati vacare effectum seminis, ubi non fuerit munus auctoris, ipso dicente: Priusquam te formarem in utero, novi te [Ierem. I, 5]. |
2 | [Accipe,] inquit, filium tuum, et offer mihi illum in unum de montibus quem demonstravero tibi [Gen. XXII, 2]. Senex pater et unici mater, novi parentes, et veteres genitores, ad tam acerbum non moventur imperium. Hilaris accingebatur, qui nec timorem facinoris formidavit, nec implere quod iussus est degener animus dubitavit. Spes illa futura tot gentium paterna manu iubetur occidi. Devotus pater eo voto suscepit parricidium, quo susceperat filium: nec refert utrum impendat aut perdat; dum quoquo modo quod acceperat, reddat. O Domine piissime, quem scis patri dilectum, quid imperas victimandum? Nunc nuper senem sterilem fecundasti; et tam cito quod donaveras, repetisti? Ubi est quod senibus praestitisti? Ergo iratus potes laedere, sicut propitius imperas orbitatem? Absit a nobis ista incredulitas. Deus pro nobis filium suum iussit occidi, non nostros mactari. Ideo iubetur filium occidere, ut manifestetur mundo, qui iam notus fuerat Deo. Nam quomodo innocentis desiderat sanguinem, qui reum damnat pro sanguine? Demonstrare cunctis hominibus devotionem voluit, qui parricidium ut fieret, imperavit. Paret illico imperiis, praeceptis obtemperat, pergit percussor paratus; imo filius cum patre proficiscitur moriturus: atque utinam tantummodo moriturus, non insuper et patris gladio obiturus. |
3 | Venerunt ergo ad locum, quem dixerat Deus; ambo pariter aram construunt sacerdotes; ligna arae imponit, filium alligavit, et extento gladio, angelus, Ne percutias puerum, exclamavit: oculis respice, et vide arietem in vepre. Videte, fratres, Abraham patientia fortem, devotione constantem; non cum aliqua fera luctantem, sed cum natura pugnantem. Devotio dicebat, Percute: pietas clamabat, Parce. Illa revocabat; ista provocabat. Filius tunc moriturus iacebat: erigit dexteram feriturus, et locum quo libens percutiebat, aucupat. Parce, inquit, Abraham. Qui iusserat ut feriret, modo vociferatur ut parceret. Sciebat enim probatum patrem et in devotione ferventem gladium temperare, et filium non perimere; sed nec cremare. Parce, inquit, devote pater; parricida sine crimine, parce. Tuum sacrificium quod paraveras intendi, ego quod iusseram ut obtulisses accepi; in voto probavi, quod in facto renui; acceptavi votum, nec repuli sacrificium; laudo fidem, nec reprobo pietatem, nec tibi patior inferri orbitatem. Perfecta sunt omnia, et salva sunt universa. Vincitur innocens hostia; ne offerentis devotio putaret se minus aliquid exhibere, si impatientia doloris victima calcitraret. Ecce spirituali praesagio meum praevenisti consilium. Quod enim paravi pro toto mundo, tu iam deliberasti in filio tuo. Quod in Unigenito meo disposui, tu in tuo unico perfecisti: unde benedicentur in te omnes gentes. Amen. |