monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII . <<<     >>> SERMO VII. De immolatione Isaac, II .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO VI[Sic Mss. Editi vero, iniquitas iudicabitur.]. De immolatione Isaac, I [Sic Mss. At editi, expositurus es?].

1 [Exordium.] Lectio illa, fratres charissimi, in qua beatus Abraham Isaac filium suum in holocaustum legitur obtulisse, ideo in ordine suo diebus Quadragesimae non recitatur, quia, sicut ipsi nostis, in vigiliis Paschae propter sacramentum dominicae passionis reservatur. Et quia tunc non est in spatio, ut de ista possit aliquid dici; nunc, si videtur, expositionem eius secundum quod eam patres nostri inspirante Domino tractaverunt, Charitatis vestrae auribus, quantum possumus, breviter intimemus.
2 [Trinitatis mysterium. Dixit ergo Dominus ad Abraham, Tolle filium tuum, quem diligis Isaac, et offer eum mihi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi. At ille surgens stravit asinam suam, et tulit secum duos pueros, et Isaac filium suum, et pervenit ad locum, quem ei ostenderat Dominus, die tertio;] [Gen. XXII, 2 et seqq.]. Abraham enim quando Isaac filium suum obtulit, typum habuit Dei Patris; Isaac vero figuram Domini Salvatoris. Quod autem ad locum immolationis die tertia pervenitur, mysterium Trinitatis ostenditur. Nam quod dies tertius in sacramento vel mysterio accipi debeat Trinitatis, frequenter in voluminibus sacris invenitur, sicut in Exodo: Viam, inquit, trium dierum ibimus in deserto [Exod. V, 3]. Et iterum quando ad montem Sinai ventum est, dictum est populo: Sanctificamini, et estote parati in die tertia [Exod. XIX, 15]. Et Iosue transiturus Iordanem, ut in die tertia populus paratus esset admonuit [Iosue I, 11]. Et Dominus noster die tertia resurrexit [Matth. XXVIII]. Hoc ideo diximus, quia beatus Abraham die tertia venit ad locum, quem ei ostenderat Dominus.
3 [Christi figura aries et Isaac.] Duo pueri quos cum asina remanere iussit, typum habuerunt populi Iudaeorum, qui pro eo quod in Christo non erant credituri, ideo ad locum ubi immolandus erat, ascendere vel pervenire non poterant. Asina illa significavit Synagogam. Aries vero ille qui inter spinas cornibus tenebatur, et ipse typum Domini habuisse videtur. Nam et Christus quasi cornibus inter spinas haerebat, quando ad crucis cornua clavorum confixione pendebat. Quod vero Isaac ipse sibi ad immolandum ligna detulit, et in hoc Christum figuravit, qui ad locum passionis crucem suam ipse portavit. De quo mysterio multo ante dictum fuerat per prophetam: Et erit, inquit, principatus eius super humerum eius [Isai. IX, 6]. Tunc enim Christus principatum super humeros habuit, quando crucem suam admirabili humilitate portavit. Non incongrue crux Christi principatum significat. Nam per ipsam et diabolus vincitur, et totus mundus ad Christi notitiam vel gratiam revocatur [Plerique Mss., mentem Domini.]. Denique sic et Apostolus dixit, cum de passione Domini loqueretur: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen [Philipp. II, 8 ] [et 9]. Hoc ideo dicimus, fratres, ut agnosceret Charitas vestra quod principatus Christi, de quo scriptum est, Et erit principatus super humerum eius, non sit alius nisi crux eius. Et ideo lectio ipsa in Pascha legitur, quando Isaac verus, cuius typum gerebat filius Abrahae, pro genere humano in patibulo crucis affigitur.
4 [In pueris Abrahae figura est Iudaeorum.] Legitur in ipsa lectione, quod veniens beatus Abraham cum filio suo, viderit locum a longe, et dixerit ad pueros suos, Sedete hic cum asina; ego et puer proficiscemur, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quare pueris, qui figuram habuerunt Iudaeorum dicitur, Sedete hic cum asina? Numquid asina illa sedere poterat, charissimi? Sed ideo dicitur, Sedete cum asina; quia Iudaeorum populus, qui in Christum crediturus non erat, stare non poterat, sed ut debilis et velut peccator languidus, qui baculum crucis despexerat, in terram casurus erat. Dixit ergo Abraham beatus, Sedete hic cum asina; ego et puer proficiscemur, et cum adoraverimus, revertemur ad vos. Quid est quod dicis, beate Abraham? Ad immolandum filium vadis, et dicis quod cum filio reverteris? Si eum in holocaustum obtuleris, utique tecum redire non poterit. Potuit respondere beatus Abraham: Verum dico, et offero filium, et cum filio revertar ad vos. Tanta est enim fides mea, ut credam quod ille qui mihi eum de matris sterilis utero dignatus est dare, possit etiam eum mortuum suscitare: et ideo verum dico, quia cum adoraverimus, revertemur ad vos.
5 [Adam sepultus in Calvariae loco.] Quod autem aries occisus est, et Isaac non est occisus, ideo factum est, quia Isaac figura et non veritas erat. In ipso enim designatum est quod postea in Christo completum est. Videte Deum cum hominibus magna pietate certantem: Abraham mortalem filium non moriturum obtulit Deo, et Deus immortalem Filium pro hominibus tradidit morti. Potest tamen de beato Isaac, et de illo ariete etiam sic intelligi, ut in beato Isaac significata sit divinitas, in ariete humanitas Christi. Et quia in passione non divinitas, sed humanitas crucifixa creditur; ideo non Isaac, sed aries immolatur. Dei enim Filius vel unigenitus offertur, et virginis primogenitus immolatur. Audite et aliud sacramentum. Beatus Hieronymus presbyter scripsit, ab antiquis et senioribus Iudaeorum se certissime cognovisse, quod ibi oblatus est Isaac, ubi postea Dominus Christus crucifixus [Mss., Requievit, quia invenit, quia invenit admirationem.] est [Am. Er. et Mss.: crede, nam peristi.]. Denique ab eo loco unde beatus Abraham iussus est proficisci, tertio die ad locum ubi Christus crucifixus est pervenitur. [Etiam hoc antiquorum relatione refertur, quod et Adam primus homo in ipso loco ubi crux fixa est, fuerit aliquando sepultus; et ideo Calvariae locum dictum esse, quia caput humani generis ibi dicitur esse sepultum. Et vere, fratres, non incongrue creditur, quia ibi erectus sit medicus, ubi iacebat aegrotus. Et dignum erat, ut ubi occiderat humana superbia, ibi se inclinaret divina misericordia: et sanguis ille pretiosus etiam corporaliter pulverem antiqui peccatoris dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur [372] [Hunc sermonem notat Possidius in Indiculo, cap. 9, his verbis: «Per ieiunium Quinquagesimae de versu Psalmi CIV, Laetetur cor,» etc.].] Haec enim, fratres charissimi, secundum quod potuimus, e diversis [Sic legendum ex auctoritate codicis est. [Opportune namque etiam ventribus ieiunamus. Laetabitur cor nostrum, si mentibus esuriamus. Ieiuni sumus, cum aliqua suavia apponuntur in epulis nostris, laetantur fauces quaerentium cibum.]] Scripturarum voluminibus, pro animae nostrae profectu collegimus, et charitatis contemplatione suggessimus. Vos vero, auxiliante Domino, dum frequentius Scripturas divinas relegitis, si diligenter attenditis, credo quod etiam meliorem expositionem invenire possitis [Sic legendum ex auctoritate codicis cst. [et lux est, et odor est.]]. [6. Baptismi sacramentum non negligenter aut tardius requirendum. Rogo vos, fratres, ut quicumque aut filium, aut vernaculum suum baptizari desiderat, iam nunc eum Ecclesiae offerre non differat: quia non est iustum, ut res quae tam magna, tam praeclara creditur, negligenter aut tardius quam expedit requiratur. Timeo enim ne aliquae mulieres ideo tardius infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad Vigilias venire dissimulant. Certissime enim credimus, quod qui statim incipiente Quadragesima, eos qui baptizandi sunt offerre voluerint, et cum ipsis ad Vigilias feliciter venerint, et filii eorum legitimo ordine accipient Baptismi sacramentum, et ipsi acquirent indulgentiam peccatorum, praestante Domino nostro Iesu Christo, etc.]
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII . <<<     >>> SERMO VII. De immolatione Isaac, II .
monumenta.ch > Augustinus > 6