Augustinus, Sermones, 11, SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII .
1 | [In lectione Scripturae non litterae tantum attendendum.] Frequenter admonui Charitatem vestram, fratres dilectissimi, ut his lectionibus quae diebus istis in Ecclesia recitantur, non hoc tantum attendere debeamus, quod ex littera sonare cognoscimus, sed remoto velamine litterae, vivificantem Spiritum fideliter requiramus. Sic enim dicit Apostolus, Littera occidit, Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Denique infelices Iudaei, et plus infelices haeretici, dum solum litterae aspiciunt sonum, quasi corpus sine anima, ita sine vivificante Spiritu mortui remanserunt. Nos audiamus Apostolum dicentem, quia haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos [I Cor. X, 11]. Videamus ergo quid sit, quod modo cum divina lectio legeretur, audivimus. |
2 | [Lot longe inferior Abraham. Visus est,] inquit, Deus Abrahae, cum sederet ad ostium tabernaculi sui, ad ilicem Mambre. Ecce, inquit, tres viri astiterunt super eum, et exiit in occursum eius. Attendite, fratres, et videte qualiter Deus apparuit Abrahae, et qualiter apparuit Lot. Ad Abraham tres veniunt, et stant super eum: ad Lot duo veniunt, et sedent in platea [Gen. XIX, 1, 2]. Videte, fratres, si non dispensatione sancti Spiritus pro meritis res geruntur. Etenim Lot longe inferior erat Abraham. Nisi enim inferior fuisset, a beato Abraham separari non meruisset, nec ei Sodomorum habitatio placuisset. Veniunt ergo ad Abraham tres viri in meridie, venerunt ad Lot duo, et vespere veniunt: non enim sustinebat meridianae lucis magnitudinem Lot; Abraham vero poterat plenum fulgorem lucis excipere. |
3 | [Hospitalitatis commendatio.] Nunc videamus qualiter Abraham, et qualiter Lot susceperunt venientes. Praesumpsit Abraham, et occurrit obviam eis. Et cum occurrisset, festinat ad tabernaculum, et dicit ad uxorem suam: Festina, inquit, et consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritios panes, quod graece ἐγκρυφίας dicitur, occultos videlicet et absconditos indicans panes. Ipse autem Abraham ad armentum cucurrit, et accepit vitulum. Qualem vitulum? Forte qui potuit primus occurrere? Non ita est; sed vitulum bonum et tenerum. Tulit ergo vitulum, et dedit puero: Puer, inquit, festina facere eum. Videte, fratres, attendite quam ferventi animo hospites debeatis excipere. Ecce ipse Abraham currit, uxor festinat, puer accelerat. Nullus est piger in domo sapientis. Ecce aequalia sunt Abrahae et Sarae hospitalitatis officia. Lot vero excepit quidem; sed duos tantum, et non integram Trinitatem, nec in meridie, sed ad vesperum. Et quid eis apposuit? Coxit, inquit, azyma, et comederunt. Et quia meritis multo inferior erat Abraham, nec vitulum saginatum habuit, nec in tribus mensuris similaginis mysterium Trinitatis agnovit: attamen quia vel hoc quod potuit, benigno animo obtulit, de perditione Sodomorum liberari promeruit. Attendite, fratres, quia etiam et Lot, dum hospites non repellit, Angelos excipere meruit. Ecce hospitalem domum Angeli ingrediuntur, clausae hospitibus domus flammis sulfureis concremantur. |
4 | [Abraham mysterium Trinitatis cognovit. Lotio pedum.] Venerunt ergo tres viri ad Abraham, et steterunt super eum. Hoc ipsum videte quale sit, quod super eum veniunt, non contra eum. Subiecerat se voluntati Dei; et ideo super eum stare dicitur Deus. Astiterunt, inquit, super eum; non contra eum ad repellendum, sed super eum ad protegendum. Tres viros suscepit, tribus mensuris panes apponit. Quare hoc, fratres, nisi quia mysterium Trinitatis intelligit? Apponit et vitulum, qui vitulus non est durus, sed bonus et tener. Et quid tam tenerum, quid tam bonum, quam est ille qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem? Ipse est ille vitulus saginatus, quem pro recepto poenitente filio iugulat pater. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret [Ioan. III, 16]. Tribus ergo occurrit Abraham, et unum adorat. In eo autem quod tres vidit, sicut iam dictum est, Trinitatis mysterium intellexit: quod autem quasi unum adoravit, in tribus personis unum Deum esse cognovit. Ad unum loquitur dicens, Declina ad puerum tuum. Addit etiam, quasi ad homines loquens, Accipiam, inquit, aquam, et laventur pedes vestri. Discite, fratres, a beato Abraham hospites libenter excipere, pedes eorum cum humilitate et pietate lavare. Lavate, inquam, sanctorum peregrinantium pedes, ne forte in illis remaneat pulvis, quem ad iudicium vestrum possint de pedibus suis excutere. Sic enim in Evangelio dixit: Qui non susceperit vos, exeuntes excutite pulverem de pedibus vestris. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum in die iudicii, quam illi civitati [Matth. X, 14 ] [et 15]. Hoc ergo praevidebat in spiritu Abraham; et ideo volebat praevenire et lavare pedes, ne quid forte pulveris resideret, quod ad testimonium incredulitatis excussum posset in die iudicii reservari. Propterea ergo dicit sapiens Abraham, Accipiam aquam, et laventur pedes vestri. Diligenter haec audite, fratres, qui hospitalitatem exercere non vultis, qui hospitem velut hostem excipitis. Ecce beatus Abraham, dum homines ferventer exciperet, ipsum Deum suscipere hospitalitatis contemplatione promeruit. Hoc etiam in Evangelio Christus confirmavit dicens: Hospes fui, et suscepistis me [Id. XXV, 35]. Nolite ergo negligere peregrinos, ne forte quem non excepistis, ipse sit Christus. |
5 | [Sequitur de eodem argumento.] Ubi tamen factum sit hoc? Ad ilicem Mambre, quod in latina lingua interpretatur visio, sive perspicacia. Vides qualis sit locus in quo Dominus potest habere convivium? Delectavit enim eum visio et perspicacia Abrahae. Erat enim mundus corde, ut posset Deum videre. In tali ergo loco, et in tali corde potest Dominus habere convivium. De ista visione Dominus in Evangelio locutus est ad Iudaeos dicens: Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit et gavisus est [Ioan. VIII, 56]. Diem, inquit, meum vidit; quia mysterium Trinitatis agnovit. Vidit Patrem diem, Filium diem, Spiritum sanctum diem, et in his tribus unum diem: sicut et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et hi tres unus Deus. Nam et singulatim singulae quaeque personae plenus Deus, et totae tres simul unus Deus. Nam et illis tribus mensuris similaginis, propter unitatem substantiae non incongrue Pater et Filius et Spiritus sanctus intelligitur. Quod tamen et alio modo potest accipi, ut Saram intelligamus Ecclesiam, tres mensuras similaginis, fidem, spem et charitatem. In his enim tribus virtutibus universae fructus continentur Ecclesiae. Qui haec tria in se meruerit habere, securus potest ad convivium cordis sui totam Trinitatem excipere. |
6 | [Descendere Deus quomodo intelligatur. Post haec dixit Dominus ad Abraham, Clamor Sodomorum et Gomorrhae ascendit ad me: descendi ergo ut viderem, si sermo qui venit ad me, opere compleatur; an non est ita, ut sciam.] Haec Scripturae sunt verba; videamus quid in his intelligi dignum sit. Descendi, inquit, ut viderem. Quando ad Abraham responsa redduntur, non dicitur descendere Deus, sed supra ipsum astrare: nunc autem quia peccatorum causa agitur, descendere dicitur Deus. Vide ne ascensionem et descensionem localem sentias. Indignum est hoc de incorporea et ubique tota sentire substantia. Sed descendere dicitur Deus, quando curam humanae fragilitatis habere dignatur. Quod specialius de Domino ac Salvatore nostro sentire debemus, qui semetipsum exinanivit, servi formam accipiens [Philipp. II, 7]. |
7 | [Quomodo nesciat Deus peccatores.] Sed videamus quid est quod dicit, Descendi ut viderem, utrum sermo qui ad me pervenit, opere completus sit; an non est ita, ut sciam. Solent enim nos hinc impugnare Pagani, et maxime immundissimi Manichaei dicentes: Ecce nesciebat Deus Legis, quid ageretur in Sodomis. Nos enim sano intellectu respondemus et dicimus, quod aliter dicitur Deus nosse iustos, aliter noverit peccatores. Denique de iustis quid dicitur? Novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19]. De peccatoribus quid dicitur? Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quia non novi vos [Matth. VII, 23]. Et iterum Paulus Apostolus: Si quis est Domini, intelliget quae dico; qui autem ignorat, ignorabitur [I Cor. XIV, 37 ] [et 38]. Quid est ergo, Nescio? Non novi vos, non vos agnosco in regula mea, non in vobis recognosco imaginem meam. Cognovit in vobis iustitia mea quod puniat, et non cognoscit misericordia quod coronet: ac si quorum actus indigni Deo sunt, indigni etiam notitia Dei dicuntur. Descendi ergo ut videam, non ut ego quid agunt sciam: sed ut ipsos scientia mea dignos efficiam, si quos ipsorum inveniam iustos, si quos inveniam poenitentes, si quos tales quos debeam scire. Denique quia nullus qui poeniteret, nullus qui converteretur inventus est praeter Lot, ipse solus cognoscitur, ipse solus de incendio liberatur. Nos vero, fratres, demus operam, et tales esse cum Dei adiutorio laboremus, ut digni habeamur notitia Dei; ut nos et agnoscere dignetur et scire, praestante Domino nostro Iesu Christo, etc. |