monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO III. De beato Abraham . <<<     >>> SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO IV[In Flori collectione, ambos tenet massa perditionis.]. De vacca, ariete vel capra trium annorum, turture quoque et columba. Gen. XV, 9-17 [Fossatensis Ms., et quod accepimus ut boni simus.].

1 [Carnales et spirituales in Abrahae sacrificio significati.] Audivimus, fratres charissimi, Scripturam dicentem: 'Locutus est Dominus ad Abram dicens, Sume mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram; et horror magnus et tenebrosus invasit eum. Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Quid ergo significent ista, fratres, breviter, quantum Dominus dederit, Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Beatus Abraham pater multarum gentium a Domino dictus est. Omnes enim gentes, quae in Christum credunt et crediturae sunt, filii sunt Abrahae, imitando fidem, non nascendo per carnem. Nam sicut Iudaei per infidelitatem degeneres facti, ex filiis Abrahae filii diaboli, et progenies viperarum sunt in Evangelio appellati; ita e contrario omnes gentes quae in Christum fideliter credunt, Abrahae filii effici meruerunt. Vacca ergo triennis, et aries annorum trium, et capra triennis, et turtur vel columba, figuram omnium gentium praetulerunt. Dicta sunt autem trium annorum, quia omnes gentes in Trinitatis erant mysterium crediturae. Et quia tota Ecclesia catholica non solum habet spirituales, sed habet etiam et carnales: quamvis nonnulli in Trinitatem se credere dicant, carnales tamen sunt, quia crimina et peccata vitare dissimulant: quia ergo cum carnalibus sunt etiam spirituales, ideo turtur et columba sunt additae. In turture et columba spirituales possunt significari, ut in illis tribus animalibus carnales intelligi.
2 [In Ecclesia catholica carnales contra se positi, non spirituales.] Ergo diligenter attendite, quia illa tria animalia divisisse in duas partes dicitur Abraham et contra se invicem posuisse. Aves, Scriptura inquit, non divisit. Quare hoc, fratres? Quia in Ecclesia catholica carnales dividuntur; spirituales omnino non dividuntur, et, sicut dicit Scriptura, contra se invicem praeparantur. Quare carnales, et divisi, et contra se positi sunt? Quia omnes luxuriosi et amatores mundi contra se invicem divisiones et scandala habere non desinunt. Isti ergo dividuntur, quia sibi invicem adversantur: aves autem, id est spirituales non dividuntur. Quare spirituales non dividuntur? Quia est illis cor unum, et anima una in Deum, est in illis unum velle ac nolle. Illis enim, quas supra diximus avibus, similes sunt, turturi scilicet vel columbae. In turture castitas, in columba simplicitas designatur. Omnes enim in Ecclesia catholica Deum timentes, et casti, simplicesque esse signantur, et cum Psalmista dicere possunt, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam [Psal. LIV, 7]? Et iterum, Turtur invenit sibi nidum, ubi reponat pullos suos [Psal. LXXXIII, 4]. Et quando carnales, qui dividi possunt, gravibus vitiorum compedibus premuntur in mundo; spirituales diversarum virtutum pennis elevantur in altum, et duabus velut alis, duobus scilicet praeceptis, diligendo Deum et proximum, eriguntur in coelum, et cum Apostolo dicere possunt, Nostra autem conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]; et quoties sacerdos dixerit, Sursum corda, securi et fideliter dicunt se habere ad Deum; quod valde pauci et rari in Ecclesia fiducialiter et cum veritate dicere possunt. Ideo ergo aves Abraham non divisit, quia spirituales, quibus, sicut dixi, est cor unum et anima una, dividi et a Dei vel a proximi amore separari non possunt; sed cum Apostolo clamant, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio? Et caetera quae sequuntur, usque ad id quod dictum est, Neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VIII, 35-39]? Spirituales ergo nec tormentis separantur a Christo; carnales vero interdum etiam otiosis fabulis separantur. Illos non separat nec crudelis gladius; istos vero separat carnalis affectus. Spirituales nec dura frangunt; carnales etiam blanda corrumpunt. Divisit ergo Abraham illa animalia in duas partes; aves autem non divisit.
3 [Iudicii extremi figura. Cum autem occubuisset sol, sopor,] inquit, irruit super Abraham, et horror magnus et tenebrosus nimis: et apparuit clibanus ardens et fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. Videte, fratres, quod ignis iste inter divisiones illas transiens dicitur, turturem quoque et columbam tetigisse non legitur. Vespera illa finem mundi significavit: animalia illa, sicut iam diximus, typum omnium gentium in Christo credentium praetulerunt. Quae tamen gentes, sicut iam dictum est, quia in se non solum carnales, sed etiam spirituales, id est, non solum malos, sed etiam bonos habent; ideo animalia illa divisa sunt, et ignis transivit per ea, secundum illud quod dicit Apostolus, Dies enim Domini declarabit; quia in igne revelabitur [I Cor. III, 13]. Clibanus ille ardens et fumans et lampas ignis diem iudicii figuravit. Et ideo super beatum Abraham timor et horror tenebrosus incubuit. Unde intelligimus, quod si in die iudicii iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt [I Petr. IV, 18]? Clibanus ergo ardens et fumans significavit diem iudicii: diem, inquam, iudicii in quo erit fletus et stridor dentium, in quo erit ululatus, et lamentatio, et tarda poenitentia; quando movebuntur fundamenta montium, et ardebit terra usque ad inferos deorsum: quando, sicut dicit beatus Petrus, Coeli ardentes solventur, elementa ignis ardore tabescent [II Petr. III, 12]: quando, sicut Dominus ipse in Evangelio dicit, etiam Virtutes coelorum commovebuntur: quando sol obscurabitur, quando et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo [Matth. XXIV, 29]. Ubi se tunc impii videbunt? Ubi adulteri, ubi ebriosi, ubi maledici se recognoscent? Ubi amatores luxuriae, ubi raptores, ubi superbi et invidi apparebunt? Quid infelices pro sua defensione dicturi sunt, quos toties admonitos, et tamen imparatos, dies ille repererit? Cum ad illam Archangeli tubam omni buccina clariorem totus simul coeperit mugire mundus, cum, sicut dicit propheta, venerit Dominus ponere orbem terrae desertum [Isai. XIV, 17], et peccatores perdere ex eo: quando, sicut dicit Scriptura, peccatores et impii mittentur in stagnum ignis, et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum [Apoc. XIV, 19, 11]. Qui tunc tremor, quae caligo, quae tenebrae criminosos quosque negligentes ac tepidos occupabunt? Ne ergo et nos in istum veniamus cruciatum animae, expergiscamur dum corrigendi tempus est, et voluntatem Domini nostri tanquam boni servi et utiles requiramus: ut cum dies ille iudicii, quem clibanus ille ardens et fumans significavit, tremendus et nimium etiam bonis expavescendus advenerit, non cum mortalibus [Castigatus est ad omnes codices scriptos et excusos qui in sermone modo praecedenti designantur.] [Note: Alias, de verbis Apostoli 20.], quos illa animalia figurabant, qui per diversas voluptatum contentiones dividi possunt, flammis ultricibus cruciemur in inferno; sed simplicitatem columbae et castitatem turturis praeferentes, spiritualibus virtutum pennis elevemur in coelum, secundum illud quod ait Apostolus, Simul, inquit, rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV, 16]: praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO III. De beato Abraham . <<<     >>> SERMO V. De tribus viris qui beato Abrahae apparuerunt. Gen. XVIII .
monumenta.ch > Augustinus > 4