monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1 . <<<     >>> SERMO IV. De vacca, ariete vel capra trium annorum, turture quoque et columba. Gen. XV, 9-17 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO III[Hic apud Lov. additur, et gratiam; quod ab Mss. et ab Er. abest.]. De beato Abraham [In Mss., nuntiatus est].

1 [Abraham iustificatus ex fide. Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam] [Gen. XV, 6]. Ecce sine opere iustificatur ex fide, et quidquid illi legali posset observatione conferri, totum credulitas sola donavit. Ipse sibi fuerat lex, qui legem non acceperat, natura tamen quidquid legis fuerat observabat [Rom. II, 14]. Abraham Pater noster radicem fidei nominisque christiani habebat, qui cum ex proprietate genuina ad incerta atque peregrina iuberetur exire, tota devotione complevit: cui in re tam dura nulla dubitatio fuit, sed sententiam Dei tanquam qui optare videretur, accepit. Exi, inquit Dominus, de terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi [Gen. XII, 1]. Novum probationis genus, habenti propria, exsilia indicere peregrina, ingerere laborem itineris quiescenti, imperare penuriam possidenti, et tantarum facultatum domino necessitatem imponere peregrinandi. Libenter tamen fides accepit quidquid arduum videbatur incredulis. Cui non est magis dulce proprium tugurium quam palatia peregrina, et voluntaria casa quam digesta praetoria? Leve cuiquam non est dimittere propria, et sectari aliena incerta; dimittere quod scias, quaerere quod ignoras. Quis enim propria sine dolore deseruit, aut sine lacrymis dereliquit? Cui non est durum illos conscios natalium parietes, dulcia illa limina atque amabilem larem, quem et parentum memoria et ipsius infantiae rudimenta commendant, ubi cunabula illa novi et mox orientis hominis famulabantur, ubi secura alludens infantia inter lucis primordia, aut pueriles anni simplicitate felices, quos sibi inter lascivos atque ipsius aetatis lusus vernaculo genuina solo necessitas exhibebat? Inter haec ergo tam blanda, tam dulcia, quae omni fuerant difficultate relinquenda, Exi, ait, de terra tua. Quis hoc sine fidei viribus libenter audiret? Levius probaretur, si vel nomen loci quo perrexisset, audiret. Proficiscitur, pergit, socia scilicet credulitate, coniuge comite, it securus, it fretus, promissum sibi fidei laboribus exacturus, plus sperans de incerto quam fuerat securus de proprio. It ergo per desertas solitudines, per invias sedes, per naturae secreta, ubi hominis vestigium necdum rudis terra cognoverat: et inter illa omnia quae Dei imperio dereliquerat, non tugurium, non casam, sed inter ipsa camporum silescentium formidolosa secreta, hospes tantummodo coeli terraeque, nullum suffugium quo diverteret, inveniebat.
2 [Tres Angelos Abraham suscipit hospitio.] Excepit tamen Abraham peregrinum quercus arbor humana; quae venientem Abraham atque aestivo sole decoctum, amoenitatis suae umbraculo refoveret: cuius silvescentis nemoris comata luxuries, in aestivum tempus diem et urentis solis vaporiferos radios ramorum frequentia suspendebat; ut quidquid iniuria temporis irrogabat, omne auferret et ramorum et foliorum densitas. Ingreditur ergo lucum arboris Abraham, sub qua construitur qualecumque suffugium; angustum quidem homini, sed sufficiens maiestati. Dignum tamen Deo palatium fides devota pingebat, in quo fuisset maiestas superna pransura. Cum ergo illic positus curiosis oculis coelum intentaret, ecce subito in trium virorum persona maiestas incorporea de scendit. Accurrit, properat, manus supplices tendit, et transeuntium genua osculatur: Domine, ait, si inveni gratiam coram te, ne transieris puerum tuum [Gen. XVIII, 3]. Videtis, Abraham tribus occurrit, et unum adorat. Trina unitas, et una Trinitas. Sumatur aqua, laventur pedes vestri, et refrigerate sub arbore ista, et afferam panem, et manducabitis; et postea transibitis in viam vestram. Et dixerunt ei, Fac ut dixisti [Id. XVIII, 5]. Servat semper in bonis tenorem sui perfecta iustitia, offert peregrinis hospitium qui non habet tectum; et cum sit omni domicilio viduatus, domicilium, quale necessitas procurabat, exhibuit transeuntibus. Et licet illa minora fuerint quae offerebantur, locorum angustiis magnitudinem dederat fides, quae contemni non meruit a Deo. Divertunt ad arboris hospitium, quod Abraham Deo iam fecerat dignum. Interea conspergitur similago, fiunt encryphiae [Sic Er. et plerique Mss. At Lov., gratiam qua conditi sumus accepimus. Fossatensis Ms., gratiam minorem appellamus qua conditi sumus.] [Editi, factus lapsus est. Abest, lapsus, a manuscriptis.], mactatur et vitulus. Etsi illis divinitas non eguit; iustitia tamen, quod optabat, impendit. Ecce ad humanam mensam coelestis sublimitas recumbebat, cibus capitur, pransitatur, et contubernali colloquio inter hominem et Deum familiaria verba miscentur.
3 [Hospitalitas non est sine mercede.] Et quia apud Deum infructuosa hospitalitas esse non potuit, statim pretium mercedis accepit: datur filius seni, datur posteritas desperanti, accepit senectus quod minime potuit habere iuventus. Ad hoc, inquit, tempus veniam, et erit Sarae filius [Gen. XVIII, 10]. Cumque seniles anni, et emortua Sarae viscera hoc posse fieri denegarent; dedit tamen divinae promissioni credulitas fidem. Patrem, inquit, multarum gentium posui te [Id. XVII, 5]. Repletus est bonis, quia quod ei promisit, implevit. Ecce in ipso margine senectutis, nondum prolatis legibus recitatisque, asserimus Abraham quod fuerit religiosus; et qui fuerat in cultura iustior, fuerit in credulitate probatior. Ecce enim senex ille maritus, qui adhuc unum non habebat, in uno tamen Deus innumerabiles promittebat. Ecce exhaustis visceribus dixit Deus ad Abraham, Suspice in coelum, et numera stellas: sic erit semen tuum. Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam [Id. XV, 5 et 6]. Defecerunt Sarae venire muliebria; quia iam lassa defecerant membra. Totum corpus sulcatur in rugas, fit perarata fronte, et exhausta senectute. Deficiente sanguine in venis tristis senectus delassatur; sed divino iudicio aetatis fervor accenditur. Meliorem facit divina promissio matrem, quam aetas non fecerat generare. Accepit genitrix nomen, quod ei sterilitas temporis subtraxerat. Longe deficientibus membris Isaac concipitur: subito inanes ac marcescentes venae redivivo sanguine ferbuerunt, et emortua seni viscera calefacto sanguine vaporata, usque ad partum inquilinis sunt caloribus animata. Iuvenilis aetas incaluit, et calefacto sanguine vaporavit. Fit anus feta, fit senex gravida, crescit venter per dies singulos, et convalescente partu, tumescentis uteri capax sinus extenditur. Fit sarcina, et desideratus affectus ex visceribus lassis, onus nimium exoptata posteritas. Portabat uterum gravem talis mater, quae inanis ambulare vix posset. Sed quia credulitatis fuerant quae acceperat, defecta viscera fides validior animabat. Marcidae mammae, quas in vacuos folles subducti succi detrimenta laxaverant, lactei fontis ubertate tenduntur. Fit mater in pectore, fit mater in partu: fit, inquam, mater, quae avia fuerat per aetatem. Dedit fides vetustis novos visceribus ignes. Sic Isaac credulitate nascitur, ut eorum fides in progenie enarretur in saecula. Amen.
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1 . <<<     >>> SERMO IV. De vacca, ariete vel capra trium annorum, turture quoque et columba. Gen. XV, 9-17 .
monumenta.ch > Augustinus > 3