monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO I. De ligno dignoscentiae boni et mali. Gen. II, 16, 17 . <<<     >>> SERMO III. De beato Abraham .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO II[Citatur a Floro ad Rom. 4 et 9. Habitus fuit die proxime sequenti post sermonem 156, de verbis Apostoli, anno 417, aut paulo post, eo fere tempore quo scriptus liber de Gratia Christi.]. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1 [Sic Mss. Editi vero, magnam.].

1 [Egredi de terra sua quid sit.] Modo cum divina lectio legeretur, audivimus Dominum beato Abrahae dicentem, Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Omnia, fratres charissimi, quae in Veteri Testamento conscripta sunt, Novi Testamenti typum et imaginem praetulerunt. Sic enim Paulus dixit, Omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt [I Cor. X, 11]. Si ergo propter nos scripta sunt; quod tunc in Abraham corporaliter legimus factum, spiritualiter in nobis videmus impletum. Egredere, inquit illi Dominus, de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Haec omnia, fratres, per sacramentum Baptismi in nobis et credimus et sentimus impleri. Terra nostra, caro nostra est: bene de terra nostra egredimur, quando carnales consuetudines deserentes, Christi vestigiis inhaeremus. Quasi non tibi videtur feliciter de terra sua, id est, de se ipso egredi, qui de superbo efficitur humilis, patiens ex iracundo, castus ex luxurioso, largus ex cupido, benignus ex invido, placidus ex cruento [Editi Par. et Lov., quando creatus est homo, sed postea factus est homo, ne periret homo ille qui factus est homo. Hic nos Am, Er. et melioris notae manuscriptis inhaeremus.]? Vere, fratres, feliciter de terra sua egreditur, qui pro Dei amore taliter commutatur. Denique etiam in collocutione privata ita loqui consuevimus, ut si aliquis malus homo subito bona opera coeperit exercere, dicamus de illo, Exiit iste de se. Et vere bene de se exiisse dicitur, qui repudiatis vitiis, virtutibus delectatur. Egredere, inquit Dominus, de terra tua. Terra nostra, id est, caro nostra, ante Baptismum terra morientium fuit; per Baptismum facta est terra viventium. Ipsa est illa terra, de qua Psalmista commemorat dicens, Credo videre bona Domini in terra viventium [Psal. XXVI, 13]. Terra viventium et non morientium, id est, virtutum, non vitiorum, ut dixi, per Baptismum facti sumus: si tamen post acceptum Baptismum ad vitiorum non revertimur volutabrum, si posteaquam terra viventium facti sumus, opera morti obnoxia et luxuriosa non faciamus. Et veni, inquit Dominus, in terram, quam monstravero tibi. Tunc enim ad terram, quam Dominus ostendit, cum gaudio venimus, si prius de terra nostra, id est, de carne nostra, ipso adiuvante, vitia et peccata repellimus.
2 [Egredi de cognatione nostra. Egredere,] inquit, et de cognatione tua. Cognatio ista, vitia intelliguntur atque peccata, quae nobiscum quodam modo ex parte nascuntur [Plures Mss., libero arbitrio sufficiens est ut iustus sit Consentit Er., excepto quod habet, sim.], et ab infantia malis actibus adduntur [Plerique Mss.: Superbe, Legis factus es praevaricator.] ac nutriuntur. De cognatione ergo nostra egredimur, quando per gratiam Baptismi omnibus peccatis et vitiis vacuamur: ita tamen ut postea cum Dei adiutorio, quantum possumus, laboremus, ut expulsis vitiis, virtutibus repleamur. Nam si per Baptismum malis omnibus vacuati, desides et ignavi esse volumus [Editi: Quare nihil inveniet? omisso, me occidat, quod nos ex manuscriptis adiecimus.], timeo ne impleatur illud in nobis quod in Evangelio scriptum est, Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Postea reversus, si invenerit domum vacuam, adducit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi: et sunt novissima illius peiora prioribus [Matth. XII, 43-45]. Ita ergo de cognatione nostra, id est, de peccatis et vitiis exeamus, ut nunquam ad haec mala postea, velut canis ad vomitum, redire velimus.
3 [Egredi de domo patris sui. Egredere,] inquit, et de domo patris tui. Et hoc, charissimi, spiritualiter debemus accipere. Pater noster ante gratiam Christi diabolus fuit. De ipso Dominus in Evangelio Iudaeos arguit dicens, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere [Ioan. VIII, 44]. Patrem ergo hominum dixit diabolum, non ex ipso nascendo, sed ipsius nequitiam imitando; non quod ex ipso potuerint nasci, sed quod eum voluerint imitari. Nam quod prius pater noster diabolus fuerit, ex persona Dei loquentis ad Ecclesiam Psalmista commemorat dicens, Audi, filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui [Psal. XLIV, 11]. Considerate, fratres, quod dixit: Audi, inquit, filia. Qui dixit, Audi, filia, pater utique est. Et cum dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui; patrem utique admonet derelinquendum. Invitamur ergo a Deo patre, ut beata et felici commutatione patrem diabolum relinquamus. Bene diabolum patrem relinquimus, si Deo auxiliante calliditates et nequitias illius vitare semper vel fugere studeamus.
4 [Recapitulatio supra dictorum.] Haec ergo omnia, fratres, id est, ut ad exemplum Abrahae de terra nostra, conversatione utique carnali, possimus exire, et cognationem nostram, vitia videlicet et peccata relinquere, et de domo diaboli patris effugere; non nostris viribus, sed Christi gratia donante meruimus. Et ideo quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne ad consortium vel ad amicitias diaboli, aut ad vitia vel ad carnales concupiscentias redeamus; propter illud quod scriptum est, Iam sanus factus es; amplius noli peccare, ne quid tibi deterius contingat [Ioan. V, 14]: sed Abrahae fidem potius imitando, et bona iugiter opera faciendo, non solum ad veniam, sed etiam ad consortium vel amicitias Dei pervenire possimus. Sed et illud, fratres charissimi, quod de hac eadem re Dominus locutus est ad Moysen, cum grandi metu et tremore considerare debemus. Sic enim ait: Cum tradiderit vobis Dominus terram Chananaeorum, cavete ne unquam cum habitatoribus terrae illius iungatis amicitias, quae vobis protinus sint in ruinas [Deut. VII, 1-4]. Cum enim per gratiam Baptismi a nobis omnia crimina vel peccata expulsa esse credamus, si postea cum ipsis vitiis et peccatis amicitias ponimus, dum eis ad cupiditatem vel luxuriam consentimus, sine dubio haec amicitia nobis efficitur in ruinam. Et ideo quantum possumus, cum Dei adiutorio pro salute animae laboremus; et in agro cordis nostri, quem peccata vel crimina possederant, virtutes intromittere curemus, ut in nobis impleatur illud quod beatus Isaac in typo Christi benedicens filium suum dixit: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus [Gen. XXVII, 27]: quod ipse praestare dignetur, cui honor et imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen [Sic Mss. At editi, iusta debetur.].
Augustinus HOME

bke16.218r

Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO I. De ligno dignoscentiae boni et mali. Gen. II, 16, 17 . <<<     >>> SERMO III. De beato Abraham .
monumenta.ch > Augustinus > 2