monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1 .

Augustinus, Sermones, 11, SERMO I[Sic Victorinus Ms. At Lov., quid timens loquatur Apostolus.]. De ligno dignoscentiae boni et mali. Gen. II, 16, 17 [Lov., non videbis. Abest, non, a Victorino libro.].

1 [Solvuntur vanae quaestiones de arbore paradisi.] Legimus in Genesi dixisse Dominum ad Adam. Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem dignoscentiae boni et mali, quod est in medio paradisi, non edetis: qua die autem ederitis, morte moriemini. Multos scimus, fratres charissimi, de hac arbore quaestiones vanas movisse, qui dicant Adam non voluntate peccasse, quia in illa arbore fuit dignoscentia boni et mali: et dum hominis culpam excusare nituntur, sic Deo conditori iniuriam faciunt. Quibus ratio reddenda est, ne diutius quaestiones vanas moveant, aut usque adhuc in errore taliter sentiendo lateant: sed si volunt nosse, taceant et audiant; ne stulta loquendo, Deo convicium faciant. Una arbor fuit in medio paradisi, explorans hominis voluntatem: in ea vita pendebat, in ea et mors per transgressionem latebat: in ea apparuit transgressio, in qua firmata fuerat legis praeceptio. Dixit Deus, Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de illa vero arbore quae est in medio paradisi, non edetis, ne morte moriamini. In hoc verbo lex erat a Deo posita homini, in ea fuit praemium [Non repertus nisi in v. et apud Sirm.] [Note: Alias, 6 ex Sirmondianis.] constitutum cum in terminatione sententiae Deus dixit, Si gustaveritis, morte moriemini; et diabolus dixit, Non morte moriemini; et stetit homo inter Deum factorem, et diabolum deceptorem. Deus mortem minatur, si arboris fructus tangatur; diabolus deos futuros esse eos promittit, si arbor illa violetur: et appetita est venenosa dulcedo [Huius sermonis meminit Possidius in cap. 9 Indiculi.], et contempta est salubritas perpetuae vitae.
2 [Mors in arbore facta non fuit.] Sed dicit aliquis calumniator, Vides quia in illa arbore fuit facta mors? Respondeamus vanae quaestioni. Non fuit plane in eadem arbore facta, sed inventa per hominem: haec probatio fuit hominis, non deceptio Salvatoris [Forte, pro vobis et in vobis.]. Nam si Deus hominem non amasset, nec et fecisset; nec et antea praemoneret, si mortificare voluisset. Quod si antea non praemoneret, non erat misericordia, sed impietas; nec iustitia, sed iniustitia, ut ipse misericorditer fecisset hominem, et labi fecisset iniuste. Haec impietas nec in homine esse debet: quanto magis nec in Deo fuisse credenda est, qui fons pietatis et bonitatis est? Quis hominum, fratres mei, opus suum perire patiatur, aut fabricam suam ruinae tradat, aut filium quem genuit in foveam mortis impingat? Si in homine ista crudelitas non est; nec in Deo credas fuisse, qui fabricam suam, id est hominem, bene disposuit, et imminenti eius ruinae destinam praecepti [Sic in Victorino Ms. At in editis omissum fuerat, sed homines dico mortuos lapides.] suffulsit, ne caderet; sed stare non potuit. Quare? Quia audire Deum noluit. Quid ergo imputamus Deo, si Adam cecidit; qui ut caderet, Dei praeceptum contempsit?
3 [Arbor non erat mala. Res malae non natura, sed malo usu.] Dic mihi, arbor ipsa bona fuit, an mala? Dicturus es, Mala: mala utique, de qua homo pomum rapiendo mulctatus est morte [Forte, non cognoscuntur.]. Ergo, arbor fuit mala, an transgressio mandati? Plane arbor: nam si mala non fuisset, Adam non cecidisset [Forte, etiam.]. Haec dicis non intendens virtutem Scripturarum. Nam sicut scriptum est in illa arbore fuisse dignoscentiam boni et mali; ita scriptum est, Et vidit Deus quae fecit, et ecce bona valde [Gen. I, 31]. Illud credis quod te in errorem inducat; et hoc non credis quod te ad salutem perducat? Vis nosse qui calumniaris, quia arbor illa non fuit mala, sed bona; nec in ea facta est a Deo mors, sed homo sibi mortem creavit? Dic mihi, calumniator, ferrum bonum est, an malum? Sine dubio dicturus es, Malum. Et quare malum, et non bonum; cum omnia quae Deus fecit, bona sint valde? Quale bonum dicis esse ferrum, unde homines perimuntur? Audi ergo: non ferrum est malum; sed qui ad facinus utitur ferro, ipse malus est. Nam vis nosse quia bonum est ferrum? Unus eo utitur ad putandum vineam, et alius ad perpetrandum homicidium: alius se pascit ferro, alius innocentem perimit gladio: unus ferro agrum colit, alius in fauce ferro [Hic et infra textus, in ante editis mendosus corrigitur ex Floro.] sanguinem fundit: unus operatur ferro ut vitam sustentet suam, alius autem ferro vitam eripit alienam. Nam et iudex gladium portat, ut in reum animadvertat, innocentem absolvat. Adhuc audi, si vacat, calumniator. Vinum bonum dicis esse, an malum? Puto quod bonum dicas esse, non malum; et hoc aequitatis iudicio, non ebrietatis beneficio. Ergo bonum est vinum. Bonum valde. Bene, quod in vino confessus es bonam esse Dei creaturam: et ego confiteor bonam esse. Quare ergo unus accipit cum sobrietate, alius ad ebrietatem? Numquid quia unus de eo ebriatur et turpis videtur, ideo mala dicenda est Dei creatura? Alius sobrie bibit, et Deum in ipsa sobrietate benedicit: nam qui inebriatur, in foveam cadit, et aliquoties mortem incurrit. Cibi quos nobis Dominus largiri dignatus est ad utendum, non sunt mali, sed boni: et tamen si amplius praesumantur, perniciosi sunt et nocivi. Numquid ideo dicenda est mala Dei creatura, quia nocet, aut aliquibus perniciosa est? Sed quia in perniciem salutis suae amplius praesumunt, et quod Deus generi humano largitus est, ipsis nocivum est. Et quae dicturus sum, bene omnibus nota sunt. Scimus aliquos multo vino et cibo praefocatos: numquid in vino aut in cibo fuit mors? Absit: sed intemperantia ciborum fecit eos in mortem cadere. Sic et ferrum non ideo dicendum est malum, quia de eo latro facit homicidium: sed ipse malus est, qui eo utitur ad perimendum hominem. Ita et illa arbor non fuit mala, sed bona; sed fuit plane malum quod homo Dei praeceptum transgressus est: nam bonum est quidquid Deus homini ad utendum tribuere dignatus est. Ecce de Novo Testamento profero testimonium, bona esse omnia quae Deus fecit. In Actibus Apostolorum legimus, obdormisse Petrum, et visum vidisse, deponi de coelo vas quoddam candidum ut linteum, in quo erant quadrupedia, volatilia et serpentia terrae posita. Et dixit ad eum vox: Surge, Petre, victima et manduca. Et Petrus ait: Absit, Domine; quoniam nunquam comedi omne commune et immundum. Cui dixit: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris [Act. X, 11-15]. Quid est, calumniator? Ecce non solum bona, sed et sanctificata esse omnia divino ore probavimus.
4 [Peccatum soli Adae imputandum, non arbori, aut Deo.] Arbor haec non fuit mala, sed bona, nec in ea aliquid mali potuit reperiri: sed homo fuit a semetipso malus, qui male usus est bono quod fecerat Deus. In hoc mala voluntas hominis cognoscitur; ut cui omnis paradisus subiacuit, ad arborem interdictam manum extendens mortem incurrit. Si unam arborem ei divinitas largiretur, et omnis paradisus fuisset interdictus; sufficere debuerat quod ei largitus est Deus. Sed quia amplius voluit quam quod ei voluntas largientis indulsit; et hoc quod habuit amisit, et in mortem nihilominus incurrit. Peccatum Adae cui imputandum est? Deo qui monuit, aut ei qui audire noluit? medico qui vulnerato observandi praeceptum dedit, aut vulnerato qui contra medici praeceptum noxia poma gustando causam transgressionis incurrit? Medicorum ars est, ut eis quos viderint nimia aegritudine laborantes, ea prohibeant quae perniciosa saluti, aut periculum procurent. Quod si aegrotus contra medici praeceptum per intemperantiam contraria sumens, mortem inciderit; quid pertinet medico, qui praevidens causam, observationem indixit? Ita nec medico animarum Deo imputandum est quod Adam cecidit, qui eum ante monendo in aeternum vivere voluit. [5. Multa supersunt de istis quaestionibus quae dicenda sunt; sed hora praeteriit singula dicere, ne longitudo sermonis fastidium faciat auditoribus. Debitorem me dico, dilationem peto: sed vereor ne debitor occurrat, et creditor absentiam procuret. Debitum curo solvere sermonem, sed pristinos meos non invenio creditores: aliquos video, aliquos requiro. O creditor piger, cum veneris [339] ut debitum exigas, quid tuam absentiam procuras? Debitor satisfacere creditori cupit, et creditor desidiosus absentem se facit. Novam rem video. Instat debitor creditori ut debitum recipiat, et ille excusat. Sed quid interest, si creditor venire noluit? Reddat debitor quod promisit [Pithoeanus Ms., nuntiantur exempla. Commemorandae hoc loco erant, si promulgatae iam antea fuissent, quas Honorius contra idola leges dedit anno 399. Habebatur sermo forte anno proxime antecedenti.].]
6 [Cur Deus sciens Adam peccaturum, non eum revocavit a peccato.] Adhuc calumniator ille pristinus tot probationibus convictus non acquiescit, sed dicit: Sciebat Deus hominem posse peccare, an non? Respondeamus ei, ne sibi videatur aliquid dixisse: Sciebat plane. Si ergo sciebat eum posse peccare, quare non eum revocavit a peccato? Quare? Quia invitum non decuit coronare. Quis unquam, fratres mei, praemium non pugnanti dat? aut quae corona non dimicanti? aut quae sine conflictu victoria? Audi Apostolum divino ore loquentem: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit [II Tim. II, 5]. Adam nec pugnavit, nec certamen cum diabolo suscepit; sed ad unam suggestionem praemium immortalitatis amisit. Victus est qui non pugnavit; succubuit voluntati, non necessitati. O calumniator qui signare te nescis, et Deo vis calumniari, quia Adam non voluntate peccavit! Nempe Iob homo fuit similis illi, quanta perpessus est et toleravit? Pugnavit fortiter, et vicit: a Deo in potestatem diabolo datus est, et sustinuit. Et utique quem sciebat Deus penitus superari non posse, in potestatem non debuit dare: sed ideo taliter probare eum voluit Deus, ut nobis excusationis et calumniae articulum amputaret. Exspoliatus divitiis et censu, vinci non potuit; quia nec voluit. Filios amisit, et Dominum benedixit. Parum est hoc: postea ulceribus plenus, in stercore iacuit; et nihil mali adversus Dominum loqui potuit, licet doloribus urgebatur loqui; sed verba non fuerant improperii. Cui iam uxor non adiutorium, sed deceptio fuit; adiutorium quidem diaboli, sed deceptio mariti: subornata [Hinc apparet Carthagine habitum esse hunc sermonem, et episcopum paulo ante intelligi Carthaginensem, et iudicem infra proconsulem, cui suggestum a Christianis fuerat, ut Herculi illudere liceret. Neque vero Carthagine duntaxat, sed aliis Africae locis, constat in cultu Herculem fuisse, ut apud Suffectanos in provincia Byzacena: ubi cum Herculis statuam comminuissent Christiani, repentino in eos impetu populi caesi sunt sexaginta. Quam furoris immanitatem exagitans Augustinus epistola 267 (nunc 50) simul Herculem deum, ut hoc loco, scite deridet. SIRMOND.] a diabolo talia persuadebat dicens, Quamdiu pateris haec? Dic verbum contra Dominum, ut indignetur tibi et moriaris [Iob II, 9]. O affectus uxoris! O malagma coniugalis [Plebis, uti videtur, acclamatio.]! Quasi dixit, Confitere Deo, ut propitietur tibi, et vivas: Blasphema, inquit, Deum, ut indignetur tibi, et moriaris. O argumenta serpentis antiqui! Per uxorem putavit Iob decipere, cuius animum vulneribus plenum [Unicum habuimus Ms. exemplar gr. praeter editiones Ulim. Par. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 19.] nec sic quidem valuit ad blasphemiam incitare. Adam vero quid tale pertulit? quod cum diabolo certamen habuit? Nihil tale pertulit: quare diabolo potius quam Deo obedivit?
7 [Mors ex divini mandati contemptu. Scripturae quam reverenter accipiendae.] Sed adhuc, calumniator, dicis: Quare dixit Deus, Morte moriemini, nisi quia Deus ipsam mortem fecit, quia eam non avertit? Respondetur tibi et in hoc, calumniator ineptissime, si tu cum sis homo habens filios, omnes admones, omnibus praeceptum das, ut te sequantur et imitentur in omnibus; et si unus eorum contemptor exstiterit, et per malam conversationem mortem incurrerit; numquid eius mors tibi imputanda est, et non potius ei qui tuam admonitionem contemnendo mortem incurrit? Sic nec Deo mors Adae adscribenda est, qui eum ante transgressionem ne in mortem incideret monuit. Nam manifestum est monuisse Dominum, atque noluisse hominem mori, nec ipsum fecisse mortem. Testificatur huic verbo sapientissimus Salomon dicens, Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum [Sap. I, 13]. Adam Dei praeceptum neglexit, et in mortem incidit. Revera, fratres, imperatoris Sacram [Editi, Lex enim praesagium est Testamenti Novi. At optimae notae Germanensis Ms. non habet, praesagium est. Ex quo intelligas, Legem hic Testamenti Novi, Evangelium ipsum appellari.] nemo sine periculo sui sanguinis contemnit; sed omnes suscipiunt cum tremore et veneratione, et adorant vilissimam chartulam atramento scriptam, et velut divinos adorant apices: Scripturae divinae leguntur, verba Dei tonant, ipse Dominus quodam modo praesens praesentibus loquitur; et non auditur, aut fastidiose homines audiunt, aut quod peius est, sedentes fabulis vacant. Imperator longe positus de chartula loquitur; et tremitur, et quasi praesens in illa chartula adoratur: Testamentum Domini cum recitatur, ab aliquibus hominibus et contemnitur. Ipsum Prophetae clamant, Apostoli praedicant, Evangelia loquuntur, per se ipsum hominibus confabulatur; et non auditur. Audi praesentem Dominum et loquentem: Ubi fuerint, inquit, duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum [Matth. XVIII, 20].
8 [An debuit Deus permittere peccatum.] Sed utique, inquiunt calumniosi homines, Deus non debuit permittere hominem ut peccaret. O stulti! Qui hoc dicunt, non considerant, quia Deus non statuam fecit lapideam, aut ligneam; sed hominem perfectum condidit, cui et liberi arbitrii potestatem dedit, ut consideraret quid boni appeteret, et quid mali contemneret. Debuit timere quod minatus est Deus, et contemnere quod persuaserat diabolus; et proposito sibi immortalitatis praemio ad hoc debuit habere cor paratum, et Creatoris sui servare praeceptum, non exterminatoris audire consilium. Non melius hominem culpo quam Deum? qui hominem fecit, iniuriam faciat [Germanensis Ms., ipse est qui facit.]? O stulta et vana quaestio! Dicunt homines, Deus non debuit hominem permittere ut peccaret; et non dicunt, quia homo male fecit Dei praeceptum transgredi ut peccaret: quia utique ipse homo debuit mortem timere, et ad interdictam arborem non accedere. Si quisquam hominum (nolo dicere imperatoris saeculi) iudicis praeconem contempserit, non rapitur ad supplicium? Dei praeceptum contempsit Adam, et ab aliquibus defenditur! Quare culpas Deum cum tuo iudicio [In vetustissimo Germanensi codice, loco susurro, est susurrio.], et non hominem sine tuo periculo? Quare incusas artificem, qui bene fabricavit; et defendis hominem, qui aedificio suo adesse noluit, qui divini praecepti immemor fuit, in vulnus transgressionis incurrit?
9 [Adam non ideo malus, quia genitor homicidae.] O qui Adam defendis, et Deo iniuriam facis, ad quod te interrogo, responde mihi. Adam bonus fuit, an malus? Dicturus es, Bonus, ut plena sit tua defensio. Si ergo bonus fuit, quare unum filium bonum, et alium latronem genuit? Debuit bonos ambos creare: aut si, ut tu dicis, Deo faciente peccavit, ambos malos debuit generare. Quare unum innocentem, et alium effundentem innocentis sanguinem genuit? Unus dedicavit martyrium, et alius initiavit parricidium. Ergo Cain quod germanum occidit, reus non est; quia genitor eius suscepit reatum, qui filium creavit [Germanensis Ms.: Facite qui soletis, facite qui non soletis.]: ergo Cain invitus in iugulum fratris gladium fixit. Talem iustitiam tenent, qui legi calumniari nituntur; ut geniti non sint rei, et horum genitores reatu teneantur obstricti. Ecce Adam qui genuit latronem, ecce Cain qui interfecit fratrem: qui ex his duobus reus est? pater qui genuit, aut filius qui germanum crudeli morte peremit? Cessit calumniator, tacuit calumniator: quamvis nunquam aliquid verius dicit, qui veritati calumniam facit. Ubi es, calumniator? Responde mihi pro suscepto tuo [Sermones 26 et 27 emendavimus ad tres bn., ad quatuor cl. et ad a. cst. cb. f. fs. g. lr. m. pr. cm. vd. Am. Er. Par. Lov. In veteri codice Romano cst. Sermoni huic 26 praefixum est, Habitus in basilicâ Theodosiana.] [Note: Alias, de verbis Apostoli 11.], qui de te erat securus, defende quem usquemodo defendebas. Quare cessisti? quid tacuisti? Ecce pro filii reatu reus tenetur Adam, qui genuit parricidam. Quare non dicis, Non est reus? Exsurrexit qui tacebat: Non taceo, inquit; respondeo plane, et defendo: Nec filius pro patre, nec pater pro filio reus est; quia scriptum est, Anima patris mea est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit sola punietur [Ezech. XVIII, 4]. Quasi experrectus est calumniator ille, qui dormiebat, aperuit os suum, coepit loqui; sed modo tacebit. Dic ergo, nec pater pro filio, nec filius pro patre reus est. Responde pro suscepto tuo, et ego pro Deo meo. Defende Adae causam, et ego Dei mei iniuriam. Tu dicis non esse iustum ut reus sit Adam pro filio: et ego consentio. Si patrem non involvit filii reatus ad peccatum, et sicut non est iudicandum pro Cain, sic nec Deo quod Adam peccavit imputemus; sed sic agamus, ut ad indulgentiam Dei veniamus.
Augustinus HOME

bke16.218r

>>> Augustinus, Sermones suppositii de Scripturis, SERMO II. De vocatione Abrahae, Egredere de terra tua, etc. Gen. XII, 1 .
monumenta.ch > Augustinus > 1