monumenta.ch > Augustinus > 180
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXXIX. De verbis Apostoli Iacobi, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Ac de illis ibidem, Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, etc. Cap. I, V V. 19, 22. <<<     >>> SERMO CLXXXI. De verbis Epistolae I Ioannis, cap. I, 8, 9, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra Pelagianos.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXXX[Collatus ad bn. cb. fs. pr. rm. vd. Am. Er. et Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 28.]. De verbis apostoli Iacobi, Ante omnia nolite iurare, etc., cap. V, V. 12 [Citatur a Floro ad I Cor. XV.].

1 [De cavenda iuratione admonitio.] Prima lectio quae nobis hodie recitata est apostoli Iacobi, oblata nobis est ad disserendum, et quodam modo indicta. Intentos enim vos fecit, admonens ante omnia ne iuretis. Difficilis quaestio est. Hoc peccatum quem non reum teneat, si iurare peccatum est? Nam periurium peccatum esse, et grande peccatum, nemo dubitat. Sed non ait Apostolus, de cuius lectione tractamus, Ante omnia, fratres mei, nolite periurare; sed, nolite iurare. Praecessit etiam ipsius Domini Iesu Christi in Evangelio similis admonitio: Audistis, inquit, quia dictum est antiquis, Non periurabis: ego autem dico vobis, nolite iurare, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum eius; neque per caput tuum iurabis, quia non tibi est potestas facere unum capillum album aut nigrum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non: si quid amplius est, a malo est [Matth. V, 33-37]. Huic dominicae admonitioni memorata Apostoli lectio omnino sic congruit, ut nihil aliud Deus iussisse videatur: quia nullus alius hoc dixit, quam ille qui per Apostolum dixit: Ante omnia, inquit, fratres mei, nolite iurare, neque per coelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Nisi quod iste addidit, Ante omnia: ex quo multum fecit intentos, auxitque difficultatem quaestioni.
2 [Iuratio licet a Deo usurpata, homini tamen fugienda. Periurium quot modis contingit.] Invenimus enim iurasse sanctos, iurasse primitus ipsum Dominum, in quo non est omnino peccatum. Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4]. Aeternitatem sacerdotii Filio cum iuratione promisit. Habes etiam, Per memetipsum iuro, dicit Dominus [Gen. XXII, 16]. Et illud iuratio est, Vivo ego, dicit Dominus [Num. XIV, 28]. Quomodo homo per Deum, sic Deus per se ipsum. Non est ergo peccatum iurare? Durum est hoc dicere [Lugd. et Ven.: Non est ergo peccatum iurare, sed durum, etc. Sic etiam Er. qui tamen post vocem, durum, adiicit, malum. M.]: et quoniam diximus Deum iurasse, quam blasphemum est hoc dicere? Iurat Deus qui peccatum non habet: non ergo est peccatum iurare; sed magis peccatum est peierare. Fortasse quis dicat non esse proponendum de Domino Deo iurationis exemplum. Deus enim est, et forte illi soli competit iurare, qui non potest peierare. Homines enim falsum iurant, vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut enim putat homo verum esse quod falsum est, et temere iurat: aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero iurat, et nihilominus cum scelere iurat. Distant autem ista periuria, quae duo commemoravi. Fac illum iurare, qui verum putat esse, pro quo iurat: verum putat esse, et tamen falsum est. Non ex animo iste periurat; fallitur, hoc pro vero habet quod falsum est; non pro re falsa sciens iurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et dicit verum esse; et iurat tanquam verum sit, quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim hoc fieri velit? Omnes homines talia detestantur. Fac alium, putat falsum esse, et iurat tanquam verum sit, et forte verum est. Verbi gratia, ut intelligatis, Pluit in illo loco? interrogas hominem; et putat non pluisse, et ad negotium ipsius competit, ut dicat, Pluit: sed putat non pluisse; dicitur ei, Vere pluit? Vere, et iurat: et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse; periurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi mens rea. Quis est autem qui non fallatur, etsi noluit fallere? Quis est homo cui non subrepat fallacia? Et tamen iuratio ab ore non discedit, frequentatur: plura sunt plerumque iuramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties iuret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguae se feriat et transfigat, quis in illo locus invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est peierare, compendium tibi dedit Scriptura, Noli iurare.
3 [Periculum periurii in iuratione.] Quid tibi dicturus sum homo! Verum iura? Ecce verum iura, non peccas: si verum iuras, non peccas. Sed homo inter tentationes positus, carne involutus, calcans terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem [Sap. IX, 15]; inter ista multa tua cogitata incerta, volatica, coniecturas humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est, posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a periurio? Iurare noli. Qui enim iurat, aliquando verum iurare potest; qui autem non iurat, mendacium iurare nunquam potest. Iuret ergo Deus, qui iurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat, quia nec falli potest. Cum enim iurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum iuras, Deum adhibes testem; sic ipse cum iurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui [Exod. XX, 7]. Ne ergo mendacium iures, noli iurare. Ipsa est angustia. Periurium praecipitium. Qui iurat, iuxta est: qui non iurat, longe est. Peccat et graviter qui falsum iurat: non peccat qui verum iurat: sed nec ille peccat, qui omnino non iurat. Sed qui non iurat, et non peccat, longe est a peccato: qui autem verum iurat, non peccat, sed prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris; a sinistra praeceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terrae in labio praecipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui iurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis. Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid te excipit? Periurii poena. Ergo volebas verum iurare: audi consilium Dei, Noli iurare.
4 [Verum iurare fas est; non iurare, tutius.] Si peccatum esset iuratio, nec in veteri Lege diceretur, Non periurabis; reddes autem Domino iusiurandum tuum [Levit. XIX, 12]. Non enim peccatum praeciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si iuraveris, non damnabo: si verum iuraveris, non damnabo. Sed numquid si non iuraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quae non damno unquam; veram iurationem, et nullam iurationem: damno autem falsam iurationem. Falsa iuratio exitiosa est, vera iuratio periculosa est, nulla iuratio secura est. Scio esse difficilem quaestionem, et Charitati vestrae fateor, semper illam vitavi. Nunc autem cum die dominico debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi inspiratum [Aliquot Mss., imperatum.] esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus voluit: hinc vos audire. Obsecro ne contemnatis, obsecro ut cor stabiliatis, linguae mobilitates mutetis. Non frustra est omnino, non vacat quod cum eam, ut dixi, quaestionem semper devitare voluerim, imposita est necessitati meae, ut imponatur et Charitati vestrae.
5 [Iuratio ab Apostolo adhibita.] Ut noveritis, verum iurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum iurasse: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro [I Cor. XV, 31]. Per vestram gloriam, iuratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior, quasi vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus est, per gladium mortuus est, per bestiam mortuus est, per inimicum mortuus est; id est, faciente inimico, faciente gladio, faciente veneno, et similia: non sic dixit, Per vestram gloriam. Ambiguitatem graecus sermo dissolvit. Inspicitur in Epistola graeca, et invenitur ibi iuratio quae non est ambigua, Νὴ τὴν ὑμετέραν καύχησιν. Νὴ τὸν Θεόν, ubi dixerit graecus, iurat. Quotidie auditis Graecos, et qui graece nostis, Νὴ τὸν Θεόν: quando dicit, Νὴ τὸν Θεόν, iuratio est, Per Deum [Er. Lugd. Ven. Lov.: Quotidie auditis Graecos, et qui graece non nostis, Nê ton Theon. Quando dixit, Nê ton Theon, iuratio est per Deum. Nê ton Theon. M.]. Ergo nemo dubitet iurasse Apostolum, cum dixit, Per vestram gloriam, fratres, (et ne putemus eum per humanam gloriam iurasse) quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. Est alio loco iuratio prorsus certa et expressa: Testem invoco super animam meam. Apostolus dicit, Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum [II Cor. I, 23]. Et alio loco ad Galatas: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior [Galat. I, 20].
6 [Varii modi iurandi.] Intendite, quaeso, et advertite: et si non tam plausibilis sermo vobis sit, propter angustias quaestionis; utilis tamen est, si ad viscera vestra perveniat. Ecce iuravit Apostolus. Non vos fallant, qui nescio quomodo volentes ipsas iurationes discernere, vel potius non intelligere, dicunt non esse iurationem, quando dicit homo, Scit Deus, Testis est Deus, Invoco Deum super animam meam verum me dicere. Invocavit, inquit, Deum, testem fecit Deum: numquid iuravit? Qui haec dicunt, nihil aliud volunt, nisi invocato Deo teste mentiri. Itane vero, quisquis es pravi cordis, et perversi cordis, si dicas, Per Deum, iuras; si dicas, Testis est Deus, non iuras? Quid est enim, Per Deum; nisi, Testis est Deus? Aut quid est, Testis est Deus; nisi, Per Deum?
7 [Iurare quid sit.] Quid est autem iurare, nisi ius Deo reddere, quando per Deum iuras; ius saluti tuae reddere, quando per salutem tuam iuras; ius filiis tuis reddere, quando per filios tuos iuras? Quod autem ius debemus saluti nostrae, filiis nostris, Deo nostro, nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum fit, ipsa est vera iuratio: quia et cum dicit quisque, Per meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios meos, oppignerat Deo filios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo filios suos, vel caput suum, vel salutem suam quisque in iuratione nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magis quando peierat per ipsum Deum? Timet enim falsum iurare per filium suum, et non timet falsum iurare per Deum suum? Fortassis hoc dicens in animo suo, Timeo per filium meum falsum iurare, ne moriatur: Deo autem qui non moritur, etsi falsum per eum iuretur, quid mali contingit? Bene quidem dicis, nihil mali contingit Deo, quando falsum iuras per Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per huius salutem, quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fecisti, noli peierare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meum timeo Creatorem.
8 [Periurium animae mortiferum. Vita corporis anima, vita animae Deus.] Sed quia Deus, quando per eum iuras, non tibi dicit, Ego te vidi, noli iurare, fecisti: sed times ne te iste occidat, tu te ante occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non vidit? Et ubi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo [Isai. XLII, 14]? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi: sed aliter quando vindicat in periurum. Sed non in omnes vindicat: ideo homines aedificantur ad exemplum [Sic manuscripti. Editi vero, educantur ad exemplum.]. Ego scio, ille mihi falsum iuravit, et vivit. Ille tibi falsum iuravit, et vivit? Falsum iuravit, et vivit: ille falsum iuravit. Tu falleris [Sic Er. Lugd. Ven. Lov., ille tibi falsum iuravit et vivit: falsum iuravit et vivit: ille falsum iuravit, tu falleris. M.]. Si tu oculos haberes unde mortem huius videres, si et tu in eo quod est mori, et non mori, non fallereris, videres huius mortem. Et modo intende Scripturam; et ibi invenies iacentem, quem putas viventem. Quia pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit auribus, officiis caeteris membrorum satis utitur, viventem putas. Vivit, sed corpus eius: mortua est autem anima eius, mortuum est quod melius est eius. Vivit habitaculum, mortuus est habitator. Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus non viveret, nisi vivificatum ab anima? Quomodo ergo mortua est anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animae Deus est. Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: et putas quia non recedit Deus, cum ipsa anima feritur periurio? Vis videre quia mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam [Sap. I, 11]. Sed tu praesentem Deum ultorem putas, si ille qui te iuratione falsa deceperit, continuo exspiret. Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid est, exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, eiecit. Hoc est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro. Peieravit, exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis; exspiravit, sed non vides. Carnem enim iacentem sine anima vides, animam miseram sine Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos fidei. Nemo periurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset: habet in secreto cordis sui tortorem conscientiae suae, et impunitus vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui mihi mendacium iuravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et ipse Deus, per quem iuravit, invisibilis est. Iuravit per invisibilem, feritur poena invisibili. Sed vivit, inquit, et quodam modo scatet et bullit luxuriis. Si hoc ita est, quod scatet luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animae mortuae. Denique omnis homo prudens, qui tales luxuriantes periuros attendit, sano cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua?
9 [Cur dicitur a iuratione ante omnia abstinendum.] Breviter ergo audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem: Ante omnia nolite iurare. Quare, Ante omnia? Si magnum est facinus peierare, nulla autem culpa est verum iurare, quare, Ante omnia nolite iurare? Debuit enim dicere, Ante omnia nolite peierare. Ante omnia, inquit, nolite iurare. Iurare enim peius est, quam furari? Iurare peius est, quam adulterare? Non dico falsum iurare; iurare dico: iurare peius est, quam hominem occidere? Absit. Hominem occidere, adulterare, furari, peccatum est: iurare non est peccatum; sed falsum iurare, peccatum est. Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis prae caeteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo iurandi. Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te super caetera, unde te attendas. Considerat enim te iurare, Per Deum, per Christum occido illum: et haec quoties per diem, quoties per horam? Non aperis os, nisi ad talem iurationem. Nolles ut diceret tibi, Ante omnia, ut te adversus consuetudinem intentissimum redderet, ut omnia tua inspiceres, omnes motus linguae tuae diligentissime custodires, esses custos malae consuetudinis tuae, ad eam constringendam? Audi, Ante omnia. Dormiebas, pungo, Ante omnia, spinas admoveo. Quid est, Ante omnia? Ante omnia vigila, ante omnia intentus esto.
10 [Iurandi consuetudini aliquando obnoxius Augustinus. Iuratio qua conditione adhibenda.] Iuravimus et nos passim, habuimus istam teterrimam consuetudinem et mortiferam. Dico Charitati vestrae: ex quo Deo servire coepimus, et quantum malum sit in periurio vidimus, timuimus vehementer, et veternosissimam consuetudinem timore frenavimus. Frenata restringitur, restricta languescit, languescens emoritur, et malae consuetudini bona succedit. Denique non vobis dicimus, non nos iurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, iuro; sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus. Cum videro non mihi credi nisi faciam, et ei qui mihi non credit non expedire quod non credit, hac perpensa ratione et consideratione librata, cum magno timore dico, Coram Deo; aut, Testis est Deus; aut, Scit Christus sic esse in animo meo: et video quia plus est, id est, quia amplius est quam Est, est; Non, non: sed quod amplius est, a malo est; et si non a malo iurantis, a malo est non credentis. Denique non ait, Si amplius facit, malus est: et, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; si quis amplius facit, malus est: sed, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est [Matth. V, 37]. Sed quaere cuius. Sed tamen aliud habet humana pessima consuetudo. Et cum tibi creditur, iuras; et cum nemo exigit, iuras; et horrentibus hominibus iuras; non taces iurando, vix es sanus non periurando. Nisi forte putatis, fratres, quia si sciret apostolus Paulus credere sibi Galatas, adderet iurationem et diceret, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior [Galat. I, 20]. Videbat ibi eos qui credebant; videbat et alios qui non credebant. Ergo noli dicere, Non iuro, si forte exigitur. A malo est enim quod facis; sed illius qui exigit. Nam tu quomodo te purges non habes, quomodo satisfacias negotio quod instat, non invenis. Sed aliud est, cum exigitur iuratio; aliud, cum offertur: et hoc ipsum quod offertur, aliud cum offertur non credenti; aliud cum ventilatur et credenti.
11 [Iuramentum ab alio exigens, quomodo peccet.] Tene ergo linguam et consuetudinem, quantum potes: non quomodo quidam, quando illis dicitur, Verum dicis? non credo. Non fecisti? non credo: Deus iudicet, iura mihi. Et ipse qui exigit iurationem, multum interest si nescit illum falsum iuraturum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit, Iura mihi, ut fides ei fiat; non audeo dicere non esse peccatum, tamen humana tentatio est. Si autem scit eum fecisse, novit fecisse, vidit fecisse, et cogit iurare, homicida est. Ille enim suo periurio se perimit: sed iste manum interficientis et expressit et pressit. Cum vero aliquis sceleratus fur audit, Iura si non tulisti, iura si non fecisti, ab eo qui nescit an fecit: ille tunc, Christiano non licet iurare; quando ab illo exigitur iusiurandum, non licet iurare; Christianus sum, non mihi licet. Capta talem, averte te ab illo, dissimula a negotio de quo loquebaris; misce alias fabulas, et invenies eum millies iurantem, qui semel iurare noluit. Istam ergo consuetudinem quotidianam, crebram, sine causa, nullo extorquente, nullo de tuis verbis dubitante iurandi, avertite a vobis, amputate a linguis vestris, circumcidite ab ore vestro.
12 [Iurandi consuetudini operosius resistendum.] Sed consuetudo est, solet dici. Solet dici, quando non dico. Hoc est, Ante omnia. Quid est, Ante omnia? Prae caeteris cautus esto, plus ad hoc intentus esto, quam ad alia. Maior consuetudo maiorem intentionem flagitat, non rei levis consuetudo. Si de manu aliquid faceres, facilius manui tuae imperares ne faceret; si pedibus aliquo eundum esset, pigritia retardante excitares te ut surgeres, et ires. Lingua facilitatem habet motus, in udo posita est, facile in lubrico labitur. Quanto illa citius et facilius movetur, tanto tu adversus illam fixus esto. Domabis, si vigilabis; vigilabis, si timebis; timebis, si christianum te esse cogitaveris. Nam tantum mali habet iuratio, ut qui lapides colunt, timeant falsum iurare per lapides: tu non times Deum praesentem, Deum viventem, Deum scientem, Deum manentem, Deum in contemptorem vindicantem? Claudit ille templum super lapidem, et it ad domum suam: ipse super deum suum clausit, et tamen quando illi dicitur, Iura per Iovem, praesentis oculos timet.
13 [Falsum iurare per idola, periurium est.] Et ecce dico Charitati vestrae, et qui per lapidem falsum iurat, periurus est. Unde hoc dico? Quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nihil est per quod iurant, non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es, quia per id quod sanctum putas, falsum iuras. Sed ego illud [Sic Mss. Editi vero, illum.] sanctum non puto. Sanctum putat cui iuras. Non enim quando iuras, tibi iuras, aut lapidi iuras; sed proximo iuras. Homini iuras ante lapidem: sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem: sed punit te Deus fallentem.
14 [Iurandi consuetudo quomodo convellitur.] Ante omnia ergo, fratres mei, obsecro vos, ne sine causa me Deus haec loqui compulerit. Dico enim ante ipsum quod dixi, saepe me istam quaestionem devitasse: timui ne monendo et praecipiendo plus reos facerem non audituros: hodie autem plus timui ne loqui recusarem, quod loqui iuberer. Quasi vero parvus sit fructus sudoris huius mei, si omnes qui mihi acclamaverunt, clament et contra se, ne falsum iurent adversum se: si tot homines qui me attentissime audierunt, attenti sint adversus consuetudinem suam, et admoneant se hodie, cum ad domos suas venerint, cum consuetudinem suam lapsu linguae repetiverint; admoneat proximus proximum: Hoc est quod hodie audivimus, hoc est quod obstricti sumus. Non fiat hodie, certe cum recens sermo est, Expertus loquor: non fiat hodie, pigrius fit cras. Si et cras factum non fuerit, minus laborat qui custodit; adiuvatur enim consuetudine superioris diei. Triduo moritur pestis de qua laboramus: et gaudebimus de fructu vestro; quia magno bono abundabitis, si tam magno malo carebitis. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.194v bnf1594.72 bnf11326.46 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXXIX. De verbis Apostoli Iacobi, Sit autem unusquisque vestrum velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Ac de illis ibidem, Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, etc. Cap. I, V V. 19, 22. <<<     >>> SERMO CLXXXI. De verbis Epistolae I Ioannis, cap. I, 8, 9, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra Pelagianos.
monumenta.ch > Augustinus > 180

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik