Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXXVIII. De verbis Apostoli, Tit. cap. I, 9, Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Contra rerum alienarum raptores .
1 | [Episcoporum onus.] Beati Apostoli Epistola cum legeretur de constituendis episcopis, commemoravit nos sine dubio respicere in nos: et vos commemoravit non iudicare nos; maxime quia omnes audivimus capituli Evangelii recentis lectionis novissimam sententiam: Nolite iudicare personaliter, sed iustum iudicium iudicate [Ioan. VII, 24]. Personam itaque iudicando nemo accipit alienam, si non accipit suam. Beatus Apostolus ait quodam loco: Non sic pugno, quasi aerem caedens: sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar [I Cor. IX, 26, 27]. Suo timore nos terruit. Quid enim faciet agnus ubi aries tremit? Inter multa ergo, quibus scripsit Apostolus, qualis esse episcopus debeat, etiam illud audivimus, unde modo forsitan loqui et disputare sufficiat. Si enim singula discutere, et de singulis, ut dignum est, disputare conemur; nec nostrae vires sufficiunt ad loquendum, nec vestrae ad audiendum. Quid ergo est quod volo dicere, si adiuvet me qui terruit me? Inter caetera ait episcopum potentem esse debere in doctrina sana, ut contradicentes redarguere possit. Magnum opus est, gravis sarcina, clivus arduus. Sed sperabo, inquit, in Deum, quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, et a verbo aspero [Psal. XC, 2, 3]. Nulla enim causa est, quae magis faciat hominem dispensatorem Dei pigriorem ad redarguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. |
2 | [Avarus suorum reconditor damnatur.] Prius ergo quid sit, contradicentes redarguere, ut Dominus donaverit, exponam vobis. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo: sed multi male vivendo. Quando mihi audet dicere christianus, bonum esse rapere res alienas; quandoquidem non audet dicere, bonum esse tenaciter servare res suas? Numquid enim dives ille, cui successerat regio, et non inveniebat ubi poneret fructus suos, et se consilium invenisse gaudebat destruendi veteres apothecas, et construendi novas ampliores, ut impleret eas, et diceret animae suae, Anima, habes multa bona in multum tempus, laetare, iucundare, satiare: numquid ergo iste dives aliena quaerebat? Fructus suos colligere disponebat, ubi poneret consulebat, non de cuiusquam vicini agris, non limite perturbato, non spoliato paupere, non circumvento simplice, sed tantummodo de suis colligendis cogitabat. Audite quid audierit, qui tenaciter servabat sua; et hinc intelligite quid exspectent, qui rapiunt aliena. Cum ergo se prudentissimum consilium invenisse arbitraretur, de apothecis veteribus angustis deiiciendis, et amplioribus novis aedificandis, et omnibus suis fructibus colligendis et recondendis, non alienis concupiscendis atque rapiendis; ait illi Deus, Stulte: ubi tibi sapiens videris, ibi stulte. Stulte, inquit, hac nocte repetunt a te animam tuam; haec quae praeparasti cuius erunt [Luc. XII, 16-20]? Si servaveris, tua non erunt: si erogaveris, tua erunt. Quid, inquit, reponis, quod relicturus es? Ecce increpatus est stultus male recondens. Si stultus est qui recondit sua, vos invenite nomen ei qui tollit aliena. Si sordidus est reconditor suorum, ulcerosus est raptor alienorum. Sed non qualis ille ulcerosus, qui iacebat ante ianuam divitis, et cuius canes linguebant ulcera. Ille enim ulcerosus erat in corpore; raptor, in corde . |
3 | [Dives quia immisericors, punitur.] Fortassis aliquis respondeat, et dicat: Non valde magna poena erat illi homini, cui dixit Deus, Stulte. Non sic dicit Deus, Stulte, quomodo homo dicit. Tale in quemquam Dei verbum, iudicium est. Numquid enim Deus stultis daturus est regnum coelorum? Quibus autem non est daturus regnum coelorum, quid eis restat, nisi poena gehennarum? Coniicere hoc videmur: aperte hoc manifesteque videamus. Nam et ille dives, ante cuius ianuam iacebat pauperrimus ulcerosus, non est dictus raptor rerum alienarum. Erat quidam dives, inquit, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Dives, inquit, erat: non dixit, Calumniator; non dixit, Pauperum oppressor; non dixit, Rerum alienarum raptor, aut delator, aut receptor; non dixit, Pupillorum spoliator; non dixit, Viduarum persecutor; nihil horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et Dominus de illo reticeret, et personam eius acciperet, si crimina eius absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter iudicare? Si vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quaerere, quam audis a Veritate. Dives erat; induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quod ergo eius crimen? Iacens ante ianuam ulcerosus, et non adiutus. Hoc enim aperte de illo dictum est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper ille ante ianuam iacens sufficientem panem a divite acciperet, diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quae cadebant de mensa divitis? Propter hanc solam inhumanitatem , qua contemnebat pauperem ante ianuam suam iacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est et sepultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit pauperem in sinu Abrahae. Et quid pluribus immorer? Desideravit guttam, qui non dedit micam: non accepit iusta sententia , qui non dedit crudeli avaritia [Luc. XVI, 19-26]. Si haec ergo poena est avarorum, quae poena raptorum? |
4 | [Raptoris eleemosynae Deo non acceptae.] Sed ait mihi raptor rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio, vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, peregrinos suscipio. Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet; cui abstuleris, plorat: quem duorum istorum exauditurus est Dominus? Dicis ei cui dederis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti, et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alteri abstulisti egentibus dedisses, nec talia opera diligit Deus. Dicit tibi Deus: Stulte, iussi ut dares, sed non de alieno. Si habes, da de tuo: si non habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis. Dicturus est Dominus Christus, cum in iudicio suo sederit, et alios ad dexteram et ad sinistram alios separaverit, bene operantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem, qui nihil boni in pauperes operati sunt: Ite in ignem aeternum. Et quae dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Et respondebunt illi: Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille ad eos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum; quando spolias christianum, spolias Christum. Attendite quid sinistris dicturus est: Ite in ignem aeternum. Quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et non vestistis me [Matth. XXV, 34, etc.]. Ite. Quo? In ignem aeternum. Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in ignem aeternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non vestisti me; quem locum in igne aeterno habebit cui dicturus est, Vestitus fui, et spoliasti me? |
5 | [Paganorum res rapere non licet.] Hic fortasse ut evadas hanc vocem, ne dicat tibi Christus, Vestitus fui, et spoliasti me; mutata consuetudine, cogitas spoliare paganum, et vestire christianum. Et hic respondebit tibi Christus, imo nunc respondebit tibi per servum qualemcumque ministrum suum: respondebit tibi Christus, et dicet, Etiam hic parce damnis meis. Cum enim christianus spolias paganum, impedis fieri christianum. Etiam et hic fortasse respondebis adhuc: Ego non odio poenam ingero, sed dilectione potius disciplinae: ideo spolio paganum, ut per hanc asperam et salubrem disciplinam faciam christianum. Audirem et crederem, si quod abstulisti pagano, redderes christiano. |
6 | [Raptores redarguit.] Diximus contra unum vitium rapinarum, quo res humanae usquequaque vastantur: diximus, et nemo nobis contradicit. Quis enim audet apertissimae loquendo contradicere veritati? Non ergo facimus quod Apostolus monuit, non contradicentes redarguimus; obedientes alloquimur, laudantes instruimus; non contradicentes redarguimus. Ita vero non contradicunt lingua, sed vita. Moneo, rapit; doceo, rapit; praecipio, rapit; arguo, rapit: quomodo non contradicit? Dicam ergo quod de hac re sufficere existimo. Abstinete vos, fratres, abstinete vos, filii, abstinete vos a consuetudine rapiendi: et vos qui sub manibus raptorum gemitis, abstinete vos a cupiditate rapiendi. Alius potens est, et rapit: tu in manu raptoris gemis; quia rapere non potes, ideo non facis. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. |
7 | [Res inventa restituenda.] Beatum sancta Scriptura dicit, qui post aurum non abiit; qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui facere mala potuit, et non fecit [Eccli. XXXI, 8, 10]. Tu autem dicis, Nunquam negavi rem alienam. Quia forte nemo tibi commendavit; aut forte commendavit, sed sub testibus commendavit. Dic mihi, reddidisti, quando a solo solus, ubi Deus inter vos fuerat, accepisti? Si tunc reddidisti, si mortuo qui commendavit, nescienti filio reddidisti; tunc te laudabo, quia post aurum non isti; quia potuisti transgredi, et non es transgressus; quia potuisti mala facere, et non fecisti. Si forte alienum sacculum solidorum, ubi nemo te vidit, in via invenisti, et sine ulla mora cuius fuerat reddidisti. Eia, fratres, redite ad vos, inspicite vos, interrogate vos, vera respondete vobis, et iudicate vos non secundum personam, sed iustum iudicium iudicate. Ecce christianus es, ecclesiam frequentas, verbum Dei audis, de lectione verbi Dei laetissime commoveris. Tu laudas tractantem, ego quaero facientem: tu, inquam, laudas dicentem, ego quaero facientem. Christianus es, frequentas ecclesiam, amas verbum Dei, et libenter audis. Ecce hoc quod propono, in eo te examina, in eo te appende, in eo ascende mentis tuae tribunal, et constitue te ante te, et iudica te: et si pravum inveneris, corrige te. Propono ergo. Deus dicit in lege sua, inventionem esse reddendam [Deut. XXII, 3]: Deus in lege sua dicit, quam primo populo dedit, pro quibus Christus nondum erat mortuus, inventionem tanquam alienum esse reddendam; si quisquam, verbi gratia, in via inveniat alienum sacculum solidorum, debere reddere. Sed nescit cui? Non se excusat ignorantia, si non dominetur avaritia . |
8 | [Exemplum eximium de restituenda re aliena.] Dicam vestrae Charitati, quoniam dona Dei sunt; et sunt in populo Dei qui non frustra audiunt verbum Dei: dicam quod fecerit pauperrimus homo, nobis apud Mediolanum constitutis; tam pauper, ut proscholus esset grammatici : sed plane christianus, quamvis ille esset paganus grammaticus; melior ad velum, quam in cathedra. Invenit sacculum, nisi forte me numerus fallit, cum solidis ferme ducentis: memor legis proposuit pittacium publice. Reddendum enim sciebat; sed cui redderet, ignorabat. Proposuit pittacium publice: 'Qui solidos perdidit, veniat ad locum illum, et quaerat hominem illum.' Ille qui plangens circumquaque vagabatur, invento et lecto pittacio, venit ad hominem. Et ne forte quaereret alienum, quaesivit signa, interrogavit sacculi qualitatem, sigillum, solidorum etiam numerum. Et cum omnia ille fideliter respondisset, reddidit quod invenerat. Ille autem repletus gaudio, et quaerens vicem rependere, tanquam decimas obtulit illi solidos viginti: qui noluit accipere. Obtulit vel decem: noluit accipere. Saltem rogavit vel quinque acciperet: noluit ille. Stomachabundus homo proiecit sacculum: Nihil perdidi, ait; si non vis aliquid a me accipere, nec ego aliquid perdidi. Quale certamen, fratres mei, quale certamen? qualis pugna, qualis conflictus? Theatrum mundus, spectator Deus. Victus tandem ille quod offerebatur accepit: continuo totum pauperibus erogavit, unum solidum in domo sua non dimisit. |
9 | [Idem tractatur argumentum.] Quid est? Si aliquid egi in cordibus vestris, si verbum Dei insedit in vobis, si requiem invenit apud vos, facite hoc, fratres mei: nolite putare damnum vos pati, si feceritis; magnum lucrum est, si feceritis quod dico. Perdidi viginti solidos, perdidi ducentos, quingentos. Quid perdidisti? De domo tua perierant: alter perdiderat, non tu. Terra communis est, in una domo estis, in hoc mundo ambo viatores, huius vitae unum stabulum intrastis. Posuit ille, oblitus est ille; cecidit ab illo, tu invenisti alibi. Quis invenisti? Christianus. Quis invenisti? Qui legem audisti, christianus qui legem audisti. Quis invenisti? Qui cum audires multa laudasti, tu invenisti. Si ergo veraciter laudasti, redde quod invenisti. Si ergo non reddidisti quod invenisti; quando laudasti, testimonium contra te dixisti. Estote fideles inventores, et tunc iniquos vituperate raptores. Nam quod invenisti et non reddidisti, rapuisti. Quantum potuisti, fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si possit et tollit . Quod non tollis, timor prohibet: non bonum facis, sed malum metuis. |
10 | [Timor servilis nequitiam cordis non impedit.] Quid est magnum, timere malum? Magnum est, non facere malum: magnum est, amare bonum. Nam et latro timet malum; et ubi non potest, non facit: et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, non manum. Lupus venit ad ovile ovium, quaerit invadere, quaerit iugulare, quaerit devorare: vigilant pastores, latrant canes: nihil potest, non aufert, non occidit; sed tamen lupus venit, lupus redit. Numquid quia ovem non tulit, ideo lupus venit, et ovis redit? Lupus venit tremens, lupus redit tremens: lupus est tamen et fremens et tremens. Interroga ergo te, quisquis vis iudicare; et vide si tunc non facis male, quando potes facere et ab homine non puniri: tunc times Deum . Nemo est ibi, nisi tu et ille cui facis malum, et Deus qui ambos videt: vide, ibi time. Parum est quod dico, Vide, ibi time malum: ibi ama bonum. Nam etiamsi timore gehennae non facis malum, nondum es perfectus. Audeo dicere, si timore gehennae non facis malum, est quidem in te fides, quia credis futurum Dei esse iudicium: gaudeo fidei tuae, sed adhuc timeo malitiae tuae. Quid est quod dixi? Quia si timore gehennae non facis malum, non amore iustitiae facis bonum. |
11 | [Amor iustitiae castus unde probatur.] Aliud est, timere poenam; aliud est, amare iustitiam. Amor castus in te esse debet, quo amore desideres videre, non coelum et terram, non campos liquidos maris, non spectacula nugatoria, non fulgores nitoresque gemmarum: sed desidera videre Deum tuum, amare Deum tuum; quia dictum est: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [I Ioan. III, 2]. Ecce propter quam visionem fac bonum, ecce propter quam noli facere malum. Si enim amas videre Deum tuum, si in hac peregrinatione illo amore suspiras; ecce probat te Dominus Deus tuus, quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam, quidquid libuerit, licitum puta; non hinc te punio, non te in gehennas mitto, faciam meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti; si hoc quod dictum est, Faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, in non videndo Deum tuum magnam poenam putasti; gratis amasti. Si ergo sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite: ad hanc augendam vos advocate prece, humilitate , dolore poenitentiae, dilectione iustitiae, operibus bonis, gemitibus sinceris, conversatione laudabili, amicitia fideli. Hanc scintillam boni amoris flate in vobis, nutrite in vobis: ipsa cum creverit, et flammam dignissimam et amplissimam fecerit, omnium cupiditatum carnalium fena consumit . |