Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXXVII. De verbis Apostoli, Nihil in hunc mundum intulimus, sed nec auferre aliquid possumus, etc. I Tim. cap. VI, V. 7-19 .
1 | [Avaritia verbis apud omnes damnatur, non factis.] Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim est omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerant se doloribus multis. Digna res quae intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. His verbis constituitur ante oculos nostros avaritia: accusatur , non defendatur; imo accusata damnetur, ne defensor eius cum illa damnetur. Nescio quo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna, et gravia, et vera; et poetae et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avaritiam. Magnum est autem non illam habere, et multo plus est non eam habere, quam de vitiis eius non tacere. |
2 | [Christianis quae fugiendae avaritiae doctrina traditur.] Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus, discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: habentes victum et tegumentum, his contenti simus, multi dixerunt. Etiam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, fidem, charitatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit illorum. Longe est a crepantibus buccis soliditas pietatis. Quapropter, charissimi, quoniam sunt extra societatem nostram qui et avaritiam accusaverunt et contempserunt; ne nobis magni videantur aut hominibus Dei, propterea, Tu autem, homo Dei. Si ullo modo compararentur, primitus discernere et tenere debemus propter Deum nos facere quod facimus. Nam si veri Dei cultus afferatur, quilibet amator avaritiae reprobatur. Verumtamen incutere nobis debet maiorem curam regula pietatis. Turpe est enim, et nimis pudendum et dolendum, si cultores idolorum inventi sunt avaritiae domitores, et cultor Dei unius ab avaritia subiugetur, et fiat avaritiae mancipium, cuius sanguis fit pretium. Addidit Apostolus, et dixit Timotheo: Testificor coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem (hoc ab illis quantum longe est, vide), ut serves mandatum irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi: quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, nec videre potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Huius familiae facti sumus, in huius familiam adoptati sumus; huius filii non nostris meritis, sed ipsius gratia sumus. Nimis grave est et nimis horribile, ut avaritia nos teneat in terris; cum illi dicamus, Pater noster, qui es in coelis [Matth. VI, 9], cuius desiderio vilescunt omnia; nec nata nobis sunt inter quae nati sumus, quia propter illum renati sumus. Sint haec ad necessitatis usum, non ad charitatis affectum: sint tanquam stabulum viatoris, non tanquam praedium possessoris. Refice, et transi. Iter agis, attende ad quem venisti; quia magnus est qui ad te venit. Discedendo de hac vita, locum facis venienti: stabuli est ista conditio: cedes, ut alius accedat. Sed si vis ad locum tutissimum pervenire, Deus a te non recedat, cui dicimus, Deduxisti me per semitas iustitiae tuae, propter nomen tuum [Psal. XXII, 3]: non propter meritum meum. |
3 | [Itineri huius vitae necessaria sine cupiditate habeantur.] Aliud est ergo iter mortalitatis, aliud iter pietatis. Iter mortalitatis commune est; illuc enim ambulant omnes nati: illuc, nonnisi renati. Ad illud pertinet nasci, crescere, senescere, mori. Propter hoc necessarius est victus et tegumentum. Sufficientes sint huius itineris sumptus. Quare te gravas? Quare tantum portas in via brevi, non unde ad hanc viam finiendam iuveris, sed unde potius ad hanc viam finiendam gravius onereris? Nimium quippe mirabile est, quod tibi vis ut contingat: oneras te, multum portas, premit te in hac via pecunia, et per hanc viam premit te avaritia. Avaritia enim cordis est immunditia. Nihil tollis de hoc mundo, quem amasti: sed tollis vitium quod amasti. Si perseveranter amas mundum; qui fecit mundum, non te invenit mundum. Si ergo in usum temporalem moderata pecunia sit viatici, in eo fine constituto qui scriptus est, Sine amore, inquit, pecuniae, modus sufficiens est praesentibus [Hebr. XIII, 5]. Vide ante omnia quid praestruxit: Sine amore, inquit: ita manum mitte, ut cor inde solvas. Nam si pecuniae per amorem cor alligare volueris, inseris te doloribus multis: et ubi erit, Tu autem, homo Dei, haec fuge? Non enim ait, Relinque, et desere; sed, Fuge quasi hostem. Quaerebas fugere cum auro, fuge aurum : cor tuum fugiat, et servus est tuus. Cupiditas non sit, pietas tamen non desit; est quod facias de auro, si dominus es auri, non servus. Si dominus auri es, facis de illo quod bonum est: si servus, facit de te quod malum est. Si dominus auri es, vestitus de te Dominum laudat: si servus auri es, spoliatus de te blasphemat. Servum autem te facit cupiditas, liberum charitas. Inde servus, si non fugeris. Tu autem, homo Dei, haec fuge. In hac causa si non vis esse servus, esto fugitivus. |
4 | [Divitiae interiores sectandae.] Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo iustitiam, fidem, pietatem, charitatem. Haec te divitem faciant. Hae divitiae intus sint: fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi latro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Neque enim vere inanis erat, quamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob I, 21]. Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiae; inanis auro, plenus Deo; inanis omni transitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quaeritis aurum tantis laboribus, et peregrinationibus? Amate has divitias, et modo implemini: fons earum non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiae tuae, Deus tuus; quando intravit, ipse dilatavit. |
5 | [Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor.] Ergo, Sine amore pecuniae, modus sufficiens est praesentibus: quare praesentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: ideo praesentibus, non futuris. Sed quae res decipit hominem ad avaritiae computum? Quid, si diu vivo? Qui dat vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo sint reditus, quare quaeritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, redit aliquid de artificio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizetur; ne ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, et ut sursum sit, frustra audias, falsumque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cor tuum, non tibi intus dicit, Sub terra me ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuus? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum [Matth. VI, 21]? Tu dicis: Non illic orit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse. Inter divitem esse, et divitem velle esse, iusta discretio negari non potest. Ibi facultas est, hic cupiditas. |
6 | [Divitiarum cupiditas insatiabilis.] Nam et ipse Apostolus non ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri, non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine, quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habet. Insatiabilis est quidem avaritia; nec tamen in ipsis qui multum habent, desiderium dicendum est eius rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, aestuat, sitit; et tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus sitit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est , humore periclitatur, et humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat, minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero impletus est, distentus abundantissimus factus est haereditatis . Quotidie bibit, venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia parum habeo. Cum et hoc habueris, plus habes velle: egestas aucta est, non potestas. |
7 | [Divitiae sine cupiditate si habentur, non culpandae. Pauperi cavenda cupiditas divitiarum. Diviti cavenda superbia.] Sed non amo, inquis, quod habeo, ut sursum cor habeam. Plane consentio; si non amas, potest esse sursum cor tuum. Quare enim non sit sursum cor liberum? Sed vide si non amas, ipse tibi fideliter renuntia, non a me accusatus, sed a te interrogatus. Plane, inquis, non amo: dives quidem sum, sed quia iam sum, non autem volo esse, ut incidam in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in perditionem. Grave malum, horrendum, periculosum, exitiosum. Iam sum, inquis, dives, non esse volo. Iam es dives, iam inquis, non esse vis. Non, inquis. Si non esses, nolles? Nollem, inquis. Iam ergo quia es, et verbum Dei te foris divitem invenit, intus divitem fecit; accipe quae divitibus dicta sunt. Hoc enim quod his dicebatur verbis, Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et caetera. Qui volunt, inquit, divites fieri; tanquam ad pauperes dicebantur. Haec verba Apostoli pauperem te invenerunt? Dic illa, et dives es: dic in corde ex corde, Nihil intuli in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possum: victum et tegumentum habens, his contentus sum. Nam si voluero dives fieri, incidam in tentationem et laqueum. Dic, et consiste ubi inventus es. Noli te inserere doloribus multis; ne cum volueris te exuere, lanieris. Sed dives inventus es? Sunt et alia verba, quae recitemus: non existimet ad se nihil dictum qui dives inventus est. Eidem Timotheo dicit, eidem Apostolus dicit, sed pauperi dicit Timotheo: Timotheus enim pauper erat, sicut Paulus. Quid ergo Timotheo de hoc dicturus est, homini pauperi, quod pertineat ad eos qui inventi sunt divites? Audi quid: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi: quia sunt et divites Dei; et veri divites non sunt nisi divites Dei, qualis erat ipse Paulus, qui ait, Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse [Philipp. IV, 11]. A varo autem non sufficit. Ergo, Praecipe, inquit, divitibus huius mundi. Quid eis dicam? Nolite velle esse divites? Iam divites inventi sunt: audiant quod ad eos dictum est, ubi caput est, non superbe sapere. Adhuc habentur divitiae, multumque amantur. Nidus colligitur superbiae, ubi nutriatur et crescat; quod peius est, non volet, sed maneat. Ergo ante omnia, non superbe sapere. Ut intelligat, sapiat, cogitet se mortalem, et mortales pauperes pares. Ambos enim terra nudos excepit, ambos exspectat mors, ambos non timet febris. Habet eam pauper strato terreno, sed nec dives eam venientem lecto terret argenteo. Ergo, Praecipe huius mundi divitibus, non superbe sapere. Agnoscant pauperes suos : pauperes homines sunt et homines; dissimilis vestis, sed similis cutis: et si dives mortuus conditur aromatibus, non erit nulla putredo, sed sera; serius putrescit, numquid non putrescit? Sed ponamus, non ambo putrescant: tamen non ambo non sentiunt? Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere. Non superbe sapiant; et vere tales erunt, quales videri esse volunt; sine amore possidebunt, non possidebuntur. |
8 | [Spes in divitiis non ponenda. Frui et uti.] Sed quae sequantur vide: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Amas aurum; fac, si potes, certum, ut non timeas amittere. Congregasti facultatem; da tibi , si potes, securitatem. Neque sperare in incerto divitiarum. Tolle inde spem, ubi fixisti. Sed in Deo vivo. Ibi fige spem, ibi anchoram cordis tui, ut tempestas saeculi non te inde abrumpat: in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum. Si omnia, quanto magis se? Et vere ad fruendum ipse nobis erit omnia. Nam non mihi videtur dictum, Qui dedit nobis omnia abundanter ad fruendum, nisi se ipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro iucunditate. Ergo ista temporalia dedit ad utendum, se ad fruendum. Si ergo se, quare dictum est omnia, nisi quia scriptum est, Ut sit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV, 28]? Ergo ibi cor ad fruendum, ut sit sursum cor. Solve te hinc, sed alliga ibi: periculosum est tibi in his tentationibus sine vinculo remanere. |
9 | [Homini sufficit solus Deus. Avaritiae crimen et poena. Non sperare in incerto divitiarum:] non tamen nusquam; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Quid tam omnia, quam qui fecit omnia? Non enim ab illo fierent haec omnia, nisi ea nosset. Quis audeat dicere, Hoc fecit Deus, quod non noverat? Quod noverat fecit. Habebat ergo antequam fecit: sed habebat miris, modis, non sicut fecit, ut fecit temporalia et transeuntia, sed sicut facit artifex. Habet intus quod operatur foris. Ibi ergo sunt omnia praecipua, immortalia, indeficientia, permanentia, et ipse Deus omnia in omnibus: sed sanctis suis ipse erit omnia in omnibus. Ipse ergo sufficit, solus sufficit, de quo dictum est, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sed, Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Qui me vidit, et Patrem vidit [Ioan. XIV, 8, 9]. Omnia Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus. Merito solus sufficit. Si avari sumus, ipsum amemus. Si opes desideramus, solus nos satiare poterit de quo dictum est, Qui satiat in bonis desiderium tuum [Psal. CII, 5]. Hoc peccatori non sufficit? hoc tantum, tam magnum bonum peccatori non sufficit? Volendo habere omnia, plus perdidit omnia: quia, Radix est omnium malorum avaritia. Merito per prophetam increpat animae peccatrici et a se fornicanti, et dicit: Existimasti, si a me discederes, aliquid te amplius habituram. Sed quomodo ille filius minor, ecce porcos pavisti [Luc. XV, 15]: ecce omnia perdidisti; ecce egens remansisti, et sero fessus redisti. Iam intellige quia id quod tibi pater dabat, tutius ipse servabat. Existimasti, si a me recessisses, aliquid amplius te habituram. O anima peccatrix et impleta fornicationibus, facta turpis, facta decolor, facta immunda, et sic amata! Redi ergo ad pulchrum, ut ad pulchritudinem redeas: redi, et dic illi qui tibi solus sufficit: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quid ergo sufficit, nisi quod sequitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII, 27, 28]? Ergo sursum cor, non in terra, non in mendacissimo thesauro, non in loco putredinis. Radix est enim omnium malorum avaritia. Et in ipso Adam radix omnium malorum avaritia fuit. Plus enim voluit, quam accepit, quia Deus illi non suffecit. |
10 | [Divitiae piis operibus impendendae. Divitiis emenda vera vita.] Quid ergo sis facturus ex his quae habes, dives, attende. Iam non superbe sapis: recte. Non speras in incerto divitiarum, sed speras in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: laudabiliter. Noli ergo piger esse in his quae sequentur. Divites sint in operibus bonis. Haec videamus; et quod non videmus, credamus. Dicebas, Aurum habeo, sed non amo: sed non amare tuum intus est; si quid de te mereor, proba et mihi; quod non abscondis Deo tuo, proba et fratri tuo. Unde, inquis, probabo? Ex eo quod sequitur, Divites sint in operibus bonis, ut facile tribuant. Ad hoc dives esto, ut facile tribuas. Pauper enim vult tribuere, et non potest: apud illum difficultas, apud te facilitas. Hoc tibi prosit quod dives es, quia cum volueris facere, statim facis. Facile tribuant, communicent. Numquid perdunt? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Et ne ipsum aurum et argentum et praedia, et ea quae pulchra videntur in facultatibus hominum, etiam ibi desideremus, cum dicitur nobis, Illuc migrate, thesaurum vestrum ibi ponite: admonuit nos contra carnales cogitationes, et subiecit, Ut apprehendant veram vitam: non aurum, quod in terra remansit, non facultates putredinis, non bona transeuntia, sed veram vitam. Quodam modo ergo migramus, quando hoc illuc transit, neque hoc ibi habebimus, quod hinc transferimus. Quodam modo Dominus Deus noster mercatores nos vult esse, mutationem nobiscum facit; quod hic abundat damus, quod ibi abundat accipimus: quemadmodum plerique traiectitias merces faciunt, aliud dant alibi, et quo veniunt aliud accipiunt. Verbi gratia, dicit amico suo, Accipe hic a me aurum, et da mihi in Africa oleum: et migrat et non migrat; iam quod desiderat accepit. Talis est ista mutatio, qualis, fratres mei, nostra mercatio. Quid damus, et quid accipimus? Hoc damus quod nobiscum auferre non possumus, etsi vellemus. Quare ergo perit? Id quod minus est detur, ut quod est maius ibi inveniatur. Damus terram, et accipimus coelum; damus temporalia, et accipimus aeterna; damus putrescentia, et accipimus immortalia: postremo damus quod dedit Deus, et accipimus ipsum Deum. Non ergo simus pigri in ista mutatione rerum, in ista mercatura optima et ineffabili. Prosit quia hic sumus, prosit quia nati sumus, prosit quia peregrinamur. Non inopes remaneamus. |
11 | [Tinea malae cogitationis revocans a faciendis eleemosynis.] Non intret arcam cordis tinea malae cogitationis: non dicatur, Non dabo, ne cras non habeam. Noli multum cogitare de futuris: imo multum cogita de futuris; sed de longe futuris: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Haec ita, quemadmodum dixit Apostolus, Non ut aliis refectio, vobis autem angustia, sed ex aequalitate [II Cor. VIII, 13]. Habe: tantum noli amare, servare, thesaurizare, incubare reconditis; hoc est de incertis sperare. Quam multi divites dormierunt, pauperes surrexerunt! Propter istam enim cogitationem, cum dixisset, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Propter malas cogitationes, quae dicunt, Si thesaurum non habuero, quis mihi dabit, cum egere coepero? Deinde, Abundat unde vivam, sufficit mihi unde vivam: sed quid, si impingat mihi calumnia? unde me redimam? Quid, si mihi necesse sit litigare? unde sumptus impendam? Quamdiu omnia mala quae possunt evenire generi humano narrare et computare non poteris, plerumque una calamitas turbat computum numerantis, et totum quod numerabatur, non solum perit, sed nec in digitis remanebit? Ideo contra istum cogitationis vermiculum, contra malignam tineam apposuit Deus in Scriptura sua, quomodo solent apponi vestibus odoramenta quaedam, ne tineent. Quid? cogitabasne tibi calamitates? non timebas unam grandem? Attende quod sequitur, Sine amore modus pecuniae sufficiens est praesentibus. Ipse enim dixit: Non te derelinquam, non te deseram [Hebr. XIII, 5]. Timebas mala nescio quae, propterea pecuniam servabas: tene fideiussorem; hoc Deus tibi dicit, Non te derelinquam, non te deseram. Homo si promitteret, crederes; Deus promittit, et dubitas? Promisit, scripsit, cautionem fecit: esto securus. Lege quod tenes, cautionem tenes, ipsum debitorem tenuisti, a quo tua debita relaxari petisti. |