monumenta.ch > Augustinus > 173
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXXII. De verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, 12, Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adiuvantur . <<<     >>> SERMO CLXXIV. De verbis Apostoli, I Tim. Cap. I, 15, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, etc. deque lectione Evangelii Lucae, cap. XIX, 1-10, ubi de Zacchaeo. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Celerinae, die dominica .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXXIII[Emendatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 33.]. De eisdem verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, V. 12-17 [In manuscriptis inscribitur, «De celebritate defunctorum atque resurrectione mortuorum:» qui titulus apprime convenit cum sermonis exordio, sed hoc nescimus an vere sit Augustini. Suspicamur additum ab iis qui sermonem in ista celebritate legendum instituerunt. quippe si non fallit Florus in Ms. Corbeiensi, altera pars huiusce sermonis, quam ipse ad I Thess. IV refert, excerpta est ex eodem sermone, ex quo sermo superior.].

1 [In defunctorum exsequiis quid recogitandum.] Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus, et quid sperandum, et quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quoniam pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV, 15]: secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima [Psal. XXXIII, 22]. Ideoque propter spem, In memoria aeterna erit iustus: propter timorem, Ab auditu malo non timebit [Psal. CXI, 7]. Erit enim auditus quo nullus sit peior, quando dicetur sinistris, Ite in ignem aeternum. Ab hoc auditu malo iustus non timebit. Erit enim ad dexteram inter illos quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV, 41, 34]. In hac autem vita, quae media ante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est, in neutra parte summorum; quia et bona quaecumque hic fuerint homini, in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt; et mala quaecumque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt [Forte, nec computanda sunt.]: in hac ergo medietate vitae, illud quod audivimus nunc ex Evangelio, tenere debemus, Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit. Et vitam pronuntiat, et mortem non negat. Qui credit in me, licet moriatur, vivit. Quid est, licet moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adiungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI, 26, 25]. Certe licet moriatur; quomodo, si non morietur? Sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum. Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba veritatis, et possint instruere affectum pietatis. Ergo licet corpore morituri simus, vivimus si credimus.
2 [Resurrectionis fides, solatium in morte charorum. Mors paena peccati.] Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide Gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim illi omnino non recipiunt: quia ubi recipiant, non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum [Prov. VIII, 35, sec. LXX]. Dicit Iudaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis [Ioan. VIII, 37]. Ergo in his capit, in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quos Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam [Luc. XV, 4], et quam quaerit novit, et ubi quaerat, et quomodo eius membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat [Sic manuscripti. At editi, in unam salutem reducat. An forte pro, in unum ovile reducat?], et ita restituat ut eam ulterius non perdat [Reliquum sermonis, si excipias clausulam, «Sufficiant haec pauca,» etc., habetur in Collectione Flori, sed alio sententiarum ordine. Nam eius excerptum ab istis verbis incipit, cap. 3, «Non tantum ait, Ut non contristemini,» etc.; postque verba, «Per illam transivit et Dominus;» subiungit, «Consolemur ergo nos,» etc.]. Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen cum dolet sanatur cor humanum quam non dolendo fit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat. Sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse Dominus flebat? Movere autem quemvis potest, quomodo flebat mortuum, se continuo iubente victurum [Ioan. XI]? Non mortuum flebat, quem ipse suscitavit; sed mortem, quam sibi homo peccando comparavit. Si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit deserendo Deum [Editi, deserente Deo. Sed Mss. et Florus, deserendo Deum.], et mors corporis secuta est deserente anima. Hac deseruit volens, hac coacta est deserere nolens. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quod dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo: et ita nemo, ut beato Petro diceretur, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Iaan. XXI, 18). Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo.
3 [Consolatio in mortuorum luctu.] Ideo et Apostolus, De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et Gentes, quae spem non habent. Non tantum ait, ut non contristemini; sed, ut non sic contristemini, quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini: sed ubi contristaris, consoletur te spes. Quomodo enim non contristaris, ubi corpus quod vivit ex anima, fit exanime, discedente anima? Qui ambulabat iacet, qui loquebatur tacet, clausi oculi lucem non capiunt, aures nulli voci patescunt: omnia membrorum officia conquieverunt; non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videbatur, remansit quod cum dolore videatur. Ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, sit huius tristitiae consolatio. Quae consolatio? 'Quia ipse Dominus in iussu et in voce archangeli, et in novissima tuba descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera.' Numquid et hoc ad tempus? Non: sed quid est? Et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio: detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem. In tanta spe non decet esse triste templum Dei. Ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit, promissor. Quid mortuum diu plangamus? Quoniam mors amara est? Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca Charitati vestrae: consoletur vos abundantius qui non migrat de corde vestro; sed ita dignetur habitare, ut nos dignetur etiam in fine mutare [Apud Rabanum legere est, ut nos dignetur etiam in fine invitare.]. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.218v bnf1594.72 bnf11326.46 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXXII. De verbis Apostoli, I Thess. cap. IV, 12, Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent. Et de operibus misericordiae, quibus mortui adiuvantur . <<<     >>> SERMO CLXXIV. De verbis Apostoli, I Tim. Cap. I, 15, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, etc. deque lectione Evangelii Lucae, cap. XIX, 1-10, ubi de Zacchaeo. Contra Pelagianos. Habitus in basilica Celerinae, die dominica .
monumenta.ch > Augustinus > 173

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik