Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXX. De iisdem verbis Apostoli, Philipp., cap. III, 6-16, Secundum iustitiam quae ex Lege est, qui fuerim sine querela, etc., deque verbis Psalmi CXLII, 1, 2, Exaudi me in tua iustitia, etc., ac postremo de lectione Evangelii Ioannis, cap. VI, 39, Voluntas Patris est ut omnia quae dedit mihi, non pereant, etc. .
1 | [Iustitia ex Lege Apostolo damnum videtur.] Divinae lectiones omnes ita sibi connectuntur, tanquam una sit lectio: quia omnes ex uno ore procedunt. Multa sunt ora ministerium sermonis gerentium: sed unum est os ministros implentis. Audivimus apostolicam lectionem, et forte aliquem moveat quod ibi scriptum est: Secundum iustitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela. Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Deinde secutus ait: Non solum damna, sed etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est, sed iustitiam quae est ex fide Iesu Christi. Quomodo enim stercora existimavit et damna, secundum iustitiam quae ex lege est, conversari sine querela? Quis enim legem dedit? Nonne ipse legem praemisit, qui postea reis legis cum indulgentia venit? Sed his eum credimus venisse cum indulgentia, quos reos lex tenebat. Numquid autem lex reos tenebat eos qui secundum iustitiam quae ex lege est conversati sunt sine querela? Si ergo indulgentiam et veniam peccatorum reis legis attulit Dominus, non attulit Paulo apostolo, qui dicit sine querela se in lege conversatum? Sed ipsum audiamus alio loco: Non ex operibus, inquit, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis [Tit. III, 5]. Et iterum, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus: sed misericordiam consecutus sum [I Tim. I, 13], et reliqua. Hac se constituit conversatum in lege sine querela, hac talem se confitetur fuisse peccatorem, ut omnis peccator propterea de se non desperet, quia Paulus meruit indulgentiam. |
2 | [Dictum Apostoli sic accipiendum, ut caveatur error Manichaeorum de lege veteri. Lex ad quid data. Originale peccatum.] Videte, fratres, et vim sermonis huius intuemini, quomodo Paulus apostolus damna existimat et stercora, ubi sine querela dicit se conversatum fuisse. Hac impletor legis, hac reus legis, uno eodemque tempore, ante Baptismum, ante gratiam. Sed non sine causa damna esse dicit: ne subintrent cogitationes noxiae, hoc ideo dixisse apostolum Paulum, quod alius dederit legem, alius Evangelium: sicut Manichaeus mente perversa sentit, et reliqui haeretici, qui dixerunt, alium fuisse datorem legis quae data est per Moysen, alium autem largitorem evangelicae gratiae; illum quidem Deum malum, illum vero Deum bonum. Quid miramur, fratres? In obscuritate legis, tanquam in clausis ostiis, caliginem passi sunt; quia non pietate pulsaverunt. Invenimus aliquando eumdem Paulum apertissime dicere, legem bonam esse [Rom. VII, 12]: quam tamen ideo datam dicit esse, ut abundaret peccatum; et ideo abundasse peccatum, ut superabundaret gratia [Id. V, 20]. Praesumebant enim homines de viribus suis, et faciendo quidquid sibi licere arbitrabantur, peccabant in legem Dei occultam . Unde ista lex manifesta promulgata est eis, qui omnino sibi rei esse non videbantur. Data est illis lex, non quae sanaret, sed quae aegrotantes probaret. Lex praecucurrit ante medicum, ut se aegrotus, qui se sanum putabat, inveniret aegrotum: et dixit: Non concupisces [Rom. VII, 7]. Et quia ante datam legem praevaricatio nondum erat: Ubi enim non est, inquit, lex, nec praevaricatio [Id. IV, 15]: antea sine lege peccabatur; data vero lege posteaquam peccatum est, amplius peccatum est, quia cum praevaricatione peccatum est . Invenit se homo vinci a cupiditatibus suis, quas mala consuetudine adversum se nutriebat; qui etiam cum vinculo et obligatione peccati ex Adam fuerat propagatus. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae [Ephes. II, 3]. Inde est, quod nec unius diei infantem mundum dicit a peccato [Iob XIV, 4, sec. 70]: non ex eo quod commisit, sed ex eo quod contraxit. |
3 | [Peccatum in Christo nullum.] Audi Psalmum interiora dicentem, et peccatorum nostrorum secretiora canentem. Ex persona enim generis humani dicitur Christo: Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci. Non ex persona unius David hoc dicit, sed ex Adam persona, de quo est genus humanum. Audi enim sequentia: Tibi, inquit, soli peccavi, et malignum coram te feci; ut iustificeris in sermonibus tuis. Christo dicitur: unde hoc intelligimus? Audi quod sequitur: Et vincas, eum iudicaris [Psal. L, 6]. Non est iudicatus Deus Pater, non est iudicatus Deus Spiritus sanctus: non invenimus nisi solum Filium in ista carne, quam de nostra massa suscipere dignatus est, iudicatum: non ex modo concupiscentiae hominis et feminae: virgo credidit, virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Et ideo dicitur, Et vincas, cum iudicaris. Iudicatus est enim, et vicit; quia sine peccato iudicatus est. Patientiae fuit sustinere iudicium, non reatus. Multi innocentes iudicantur, sed in ipsis causis quas agunt. Nam de reliquo, peccato non carent; quia sicut ante homines facti, sic ante Deum cogitationis peccatum est. Factum tuum coram oculis Dei, cogitatio tua est . Testis facti est ipse iudex: accusatrix facti ipsa conscientia. Ergo ille vere innocens iudicatus est, et ideo vicit. Solus enim vicit, non de iudice Pontio Pilato, neque de Iudaeis saevientibus; sed de ipso diabolo, qui omnia nostra peccata rimatur diligentia invidentiae. |
4 | [Mundus, peccatores et dilectores mundi. Solus Christus innocens. Originale peccatum.] Et quid ait Dominus Iesus de ipso diabolo? Ecce venit princeps mundi huius. Iam saepe dictum est Charitati vestrae, mundum istum appellari peccatores. Et quare peccatores nomine mundi appellantur? Quia dilectione mundi inhabitant mundum. Qui enim non diligunt mundum, non habitant in eo quod non diligunt. Nostra, inquit, conversatio in coelis est [Philipp. III, 20]. Si ergo qui diligit Deum, in coelo habitat cum Deo; qui diligit mundum, in mundo cum principe habitat mundi. Omnes itaque dilectores mundi, ipsi sunt mundus: habitatores mundi, non carne, quod omnes iusti; sed animo, quod soli peccatores, quibus princeps est diabolus. Quomodo dicitur domus habitatores domus: secundum quam sententiam dicimus malam domum esse marmoratam, et bonam domum esse fumigatam. Invenis domum fumosam, quam boni habitant, et dicis, Bona domus. Invenis domum marmoratam et laqueatam, quam possident iniqui, et dicis, Mala domus: domum appellans non parietes et receptacula corporum, sed ipsos habitatores. Sic mundum appellavit Scriptura habitatores mundi per concupiscentiam dilectionis, non per conversationem corporis. Ergo, Ecce, inquit, venit princeps mundi, et in me nihil invenit. In solo ipso nihil invenit diabolus. Et tanquam diceretur ei, Quare ergo moreris? ibi sequitur, Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc [Ioan. XIV, 30, 31]. Surgit, et it ad passionem. Quare? Quia voluntatem Patris mei facio. Propter hanc ergo singularem innocentiam ait Psalmus, Tibi soli peccavi, et malignum coram te feci; ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris: quia nihil mali in te invenit. Quare autem in te invenit, o genus humanum? Quia sequitur et dicit, Ego enim in iniquitate conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea [Psal. L, 6, 7]. Dicit hoc David. Quaere unde natus sit David; invenies de legitima uxore, de nullo adulterio. Secundum quam ergo propaginem dicit, In iniquitate conceptus sum; nisi quia ibi est quiddam de mortis propagine, quod secum trahit omnis qui ex coniunctione viri et feminae nascitur? |
5 | [Conversatio sine querela secundum legem.] Habens ergo unusquisque concupiscentiam, attendat legem dicentem, Non concupisces [Exod. XX, 16]: invenit in se quod lex prohibet, et fit reus legis. Inveniens autem in se cui subditus est, incipiat iam dicere, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Cognovit se aegrotum, imploret medicum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Respondeat medicus, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Gratia Dei, non merita tua. Quare ergo te dixisti in lege cum iustitia sine querela conversatum? Attendite: sine querela dixit hominum. Est enim quaedam iustitia, quam potest homo implere, ut nullus hominum queratur de homine. Dicit enim, Non concupiscas alienum. Tu si non rapueris alienum, nulla querela erit hominum. Ergo aliquando concupiscis, et non rapis. Sed sententia Dei supra te est, quia concupiscis: reus es legis, sed in oculis legislatoris. Sine querela vivis: quare ergo ista damna? quare ista stercora? Constrictior est aliquanto nodus iste: sed solvet qui solet. Hoc autem non ego solus pia subiectione, sed omnes pia intentione mereamur. Quidquid faciebant Iudaei, unde homines non quererentur, et esset ipsis conversatio in lege sine querela, sibi tribuebant, et ipsam iustitiam secundum legem viribus suis assignabant : implere non poterant, sed in tantum faciebant, in quantum poterant; sibi tribuendo, nec hoc pie implebant. |
6 | [Iustitia hominis nisi a Deo, nulla.] Hoc ergo dicit legem implere, hoc est, non concupiscere. Quis hoc qui vivit, potest? Adiuvet nos Psalmus, qui modo cantatus est, Exaudi me in tua iustitia: hoc est, non in mea. Si diceret, Exaudi me in iustitia mea: tanquam meritum vocaret. Vocat quidem in nonnullis locis et suam iustitiam: sed hic melius discernit, quia et suam quando dicit, datam dicit; quomodo dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Luc. XI, 3]. Quomodo, nostrum; quomodo, da? Ergo hic distinctius loquens ait, Exaudi me in tua iustitia. Et sequitur, Et non intres in iudicium cum servo tuo. Quid est, Non intres in iudicium cum servo tuo? Non stes mecum in iudicio, exigendo a me omnia quae praecepisti, exigendo omnia quae iussisti. Nam reum me invenies, si in iudicium intraveris mecum. Opus est ergo, inquit, mihi misericordia tua potius, quam liquidissimo iudicio tuo. Quare ergo, Ne intres in iudicium cum servo tuo? Sequitur, et dicit, Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Servus enim sum: quare mecum stas in iudicio? Misericordia Domini utar . Quare? Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quid dixit? Quamdiu vivitur in hac vita, nemo iustificatus est, sed in conspectu Dei. Non frustra addidit, in conspectu tuo: nisi quia potest esse iustificatus aliquis in conspectu hominum, ut et illud impleatur, Secundum iustitiam quae ex lege est, qui fuerim sine querela, in conspectu hominum. Refer ad conspectum Dei: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
7 | [Iustitia huius vitae ad iustitiam futuram collata, quam nihili facienda.] Quid ergo facturi sumus? Clamemus, Ne intres in iudicium cum servo tuo. Clamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Hoc ergo Psalmum audivimus, hoc Apostolum audivimus; quia cum fuerit illa iustitia secundum quam vivunt Angeli, cum fuerit illa iustitia ubi nulla erit concupiscentia, inde unusquisque metiatur se quid est modo, et quid erit tunc; et inveniet in comparatione illius iustitiae, istam damna esse et stercora. Quisquis autem putat se modo posse implere iustitiam, cum vixerit bene atque innocenter secundum probabilitatem existimationis humanae; in via remansit: non desiderat melius, quia implesse se putat; maximeque sibi tribuens, erit superbus. Et melior est peccator humilis, quam iustus superbus. Ideo ait, Et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sicut Iudaei putabant; sed iustitiam quae ex fide est Christi Iesu. Deinde secutus ait, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Ibi se credidit impleturum esse iustitiam, id est, plenam se habiturum iustitiam. In comparatione resurrectionis illius, stercus est tota vita quam gerimus. Adhuc Apostolum audi apertius dicentem, Si quo modo occurram in resurrectionem iustorum : non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim Et contexit deinde, Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quomodo comparat iustitiam iustitiae, salutem saluti, fidem speciei, peregrinationem civitati? |
8 | [Perfectae iustitiae desiderio contemnenda praesens iustitia.] Attendite quomodo hoc impleat: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Unum autem. Quid unum, nisi ex fide vivere, spe salutis aeternae, ubi erit plena et perfecta iustitia, in cuius comparatione damna sunt quae transitura sunt, et stercora quae reprobanda sunt? Quid ergo, Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Et ad eos qui de sua perfectione possent praesumere, Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Iam dudum dixerat se imperfectum, nunc autem perfectum. Quare, nisi quia ipsa est perfectio hominis, invenisse se non esse perfectum? Quotquot autem perfecti sumus, hoc sapiamus. Et si quid forte aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: id est, ut si vos in aliquo profectu animi iustificatos probatis, legendo Scripturas, et inveniendo quae sit vera et perfecta iustitia, inveniatis vos reos, et desiderio futurorum damnetis praesentia, vivatis ex fide et spe et charitate; et intelligatis quia quod adhuc creditis, nondum videtis; quod adhuc speratis, nondum tenetis; quod adhuc desideratis, nondum impletis. Et si talis est charitas peregrinantium, qualis erit videntium? Ergo ille qui docebat iustitiam Dei, et non constituebat suam, clamabat de Psalmo, Exaudi me in tua iustitia. Et non intres in iudicium cum servo tuo; quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
9 | [Perfecta iustitia et felicitas cum videbitur Deus.] Secundum hanc vitam dicitur Moysi, Nemo faciem Dei vidit, et vixit [Exod. XXXIII, 20]. Non enim vivendum est in hac vita, ut illam faciem videamus. Moriendum est mundo, ut Deo in sempiternum vivamus. Tunc non peccabimus, non solum factis, sed nec concupiscentiis, cum illam faciem videbimus, quae vincit omnes concupiscentias. Tam enim dulcis est, fratres mei, tam pulchra, ut illa visa nihil aliud possit delectare. Satietas erit insatiabilis, nullum fastidium; semper esuriemus, semper saturi erimus. Audi ipsas duas sententias de Scriptura: Qui bibunt me, dicit Sapientia, adhuc sitient; et qui edunt me, adhuc esurient [Eccli. XXIV, 29]. Sed ne putes quia ibi erit indigentia et fames, audi Dominum: Qui biberit ex aqua hac, non sitiet in aeternum [Ioan. IV, 13]. Sed dicis: Quando erit? Quandocumque erit, tamen exspecta Dominum, sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum [Psal. XXVI, 14]. Numquid tanta restant, quanta peracta sunt? Intende ab Adam usque ad hodiernum diem, quot saecula evoluta sunt, et ecce iam non sunt. Pauci dies remanent quodam modo: sic enim dicendum est quod remanet in comparatione transactorum saeculorum. Exhortemur invicem, exhortetur nos ille qui venit ad nos, qui cucurrit viam, et dixit, Sequimini: qui ascendit prior in coelum, ut caput de sublimioribus subveniat caeteris membris in terra laborantibus; qui dixit de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris [Act. IX, 4]? Ergo nemo desperet: reddetur nobis in fine quod promissum est; ibi implebitur illa iustitia. |
10 | [Dies noster, Christus. Toto desiderio tendendum in coelum.] Audistis et Evangelium his sermonibus concordare. Voluntas, inquit, Patris est, ut omnia quae dedit mihi non pereant, sed habeant vitam aeternam; et ego resuscitabo eos in novissimo die. Se ipsum primo die, nos novissimo die. Primus dies ad caput Ecclesiae. Dies enim noster Dominus Christus, non facit occasum. Novissimus dies, erit finis saeculi. Nolo dicas: Quando iste erit? Generi humano longe erit, unicuique hominum prope erit; quia novissimus dies est cuiusque dies mortis. Et enim cum hinc exieris, recipieris pro meritis, et resurges ad recipienda quae gessisti. Tunc Deus coronabit, non tam merita tua, quam dona sua. Quidquid tibi donavit, si servasti, cognoscet. Nunc ergo, fratres, desiderium nostrum non sit, nisi in coelum; non sit, nisi ad vitam aeternam. Nemo sibi placeat, quasi qui hic iuste vixerit, et comparet se illis qui male vivunt, secundum Pharisaeum qui se iustificabat [Luc. XVIII, 11], qui non audierat Apostolum, Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Ergo non acceperat adhuc hoc quod desiderabat. Pignus acceperat, sic dixit: Qui dedit nobis pignus Spiritum [II Cor. V, 5]. Cuius rei pignus erat, ad hoc pervenire cupiebat: participatio quaedam, sed distat. Aliter modo participamus, aliter tunc participabimus. Modo per fidem, per spem, in eodem Spiritu: tunc autem species erit, res erit; idem autem Spiritus, idem Deus, eadem plenitudo. Qui clamat absentibus, exhibebit praesentibus: qui vocat peregrinos, nutriet et alet in patria. |
11 | [Via nostra, Christus.] Via nobis factus est Christus, et desperamus nos perventuros? Via ista finiri non potest, praecidi non potest, corrumpi non potest, nec pluvia, nec diluviis, nec a latronibus obsideri. Ambula securus in Christo, ambula; ne offendas, ne cadas, ne retro respicias, ne in via remaneas, ne a via recedas. Ista omnia praecave tantum, et pervenisti. Cum perveneris, tunc iam gloriare ex hoc: noli in te. Nam qui se laudat, Deum non laudat; sed se a Deo avertit: quomodo qui vult recedere ab igne, ignis calidus remanet, sed ille frigescit: quomodo qui vult recedere a lumine, si recesserit, lumen in se lucidum remanet, sed ille tenebratur. Non recedamus a calore Spiritus, a lumine veritatis. Vocem modo audivimus, tunc autem facie ad faciem videbimus. Nemo sibi placeat, nemo alii insultet. Omnes sic velimus proficere, ut non invideamus proficientibus , non insultemus deficientibus: et erit in nobis cum gaudio impletum quod promissum est in Evangelio, Et ego resuscitabo eos in novissimo die. |