monumenta.ch > Augustinus > 166
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXV. De verbis Apostoli, Ephes. cap. III, 13-18, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, etc., deque gratia et libera voluntate, contra Pelagianos. Habitus in basilica Maiorum . <<<     >>> SERMO CLXVII. De Verbis Apostoli, Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ephes. cap. V, V V. 15, 16 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXVI[Emendatus ad gr. Ulim. Par. et Lov.] [Note: Alias, de Diversis 25.]. Sermo de verbis Apostoli, Ephes. cap. IV, 25, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmi CXV, 11, Omnis homo mendax.

1 [Mendacium prohibitum homini.] Hanc sententiam, quam dixit Apostolus, Deponentes mendacium, loquimini veritatem, non esse contrariam illi sententiae, quae dicta est in Psalmo, Omnis homo mendax, si Dominus dat intellectum, breviter exponemus. Quid ergo est, Deponentes mendacium, loquimini veritatem; et, Omnis homo mendax? An impossibilia per Apostolum Deus iubet? Non. Quid ergo iubet? Audeo dicere: sed sine contumelia dictum accipiatis, quia et in me ipsum dico: hoc iubet Deus, ut non simus homines. Si enim dicerem, Iubet Deus ut non sitis homines; acerbe forsitan acciperetis: et me itaque coniunxi, ne quis irascatur.
2 [Homines cur obiurgantur quod sint homines. In vetere homine mendacium, in novo veritas.] Plus enim dico Sanctitati vestrae: invenimus Apostolum tanquam crimen obiecisse hominibus, quia homines sunt: obiurgans enim illos hoc dixit. Quomodo nos irati dicimus alicui, Pecus es: sic ille corripiens in flagello dominicae disciplinae, obiecit hominibus quia homines erant. Quid illos fieri volebat, quibus crimen erat quia homines erant? Cum enim sit inter vos, inquit, aemulatio et contentio; nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Cum enim quis dicat, Ego quidem sum Pauli; alius autem, Ego Apollo: nonne homines estis [I Cor. III, 3 ] [et 4]? Exprobrans et obiurgans ait, Nonne homines estis? Quid ergo eos fieri volebat, nisi quod in Psalmo dicitur, Ego dixi, Dii estis et filii Altissimi? Hoc quidem dixit Deus: ad hoc enim vocat. Sed quid subiungit? Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis [Psal. LXXXI, 6 ] [et 7]. Et ibi opprobrium obiectum est, cum dicitur, Vos autem sicut homines moriemini. Homo enim Adam, et non filius hominis: Christus autem filius hominis, et Deus. Ad mendacium vetus homo pertinet, id est, Adam; ad veritatem novus homo filius hominis, hoc est, Christus Deus. Si deponis mendacium, exue Adam; si loqueris veritatem, indue Christum: et non tibi erunt contraria quae modo in Scripturis sunt posita. Quia et Apostolus exuendum hominem veterem et induendum novum monens, dicit, Deponentes mendacium, loquimini veritatem: et Psalmus illos admonebat et plangebat, qui nolentes exuere Adam et induere Christum, non novi homines, sed tantum homines esse cupiebant; qualibus dicitur, Nonne homines estis? Et in vos cadit quod dictum est, Omnis homo mendax.
3 [Quomodo quae Dei sunt, fiant nostra.] Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]: quia omnis homo mendax. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax.
4 [Vocatus es ut non sis homo, sed filius Dei.] Non est ergo unde quisquam calumnietur, et dicat mihi: Mentiar, quia homo sum. Dicam enim et ego fidentissime: Noli esse homo, ut non mentiaris. Ergo, inquit, homo non ero? Non utique. Ut enim non sis homo, ad hoc vocatus es ab illo qui propter te factus est homo. Noli succensere. Non enim ita tibi dicitur ut homo non sis, ut pecus sis: sed ut sis inter eos quibus dedit potestatem filios Dei fieri [Ioan. I, 12]. Deus enim deum te vult facere: non natura, sicut est ille quem genuit; sed dono suo et adoptione. Sicut enim ille per humanitatem factus est particeps mortalitatis tuae; sic te per exaltationem facit participem immortalitatis suae. Age igitur gratias, et amplectere quod donatum est ut merearis perfrui quo vocatus es. Noli esse Adam, et non eris homo. Si non homo, non utique mendax: quia omnis homo mendax. Et cum coeperis non mentiri, noli tibi tribuere et extolli, quasi ex tuo proprio: ne vento superbiae, tanquam lucerna quae aliunde accenditur, exstinguaris, et remaneas rursus in mendacio tuo. Nolite ergo mentiri, fratres. Iam enim veteres homines eratis: accessistis ad gratiam Dei, facti estis homines novi. Mendacium ad Adam pertinet, veritas ad Christum. Deponentes ergo mendacium, loquimini veritatem, ut et caro ista mortalis quam adhuc habetis de Adam, praecedente novitate spiritus, mereatur et ipsa innovationem et commutationem tempore resurrectionis suae: ac si totus homo deificatus inhaereat perpetuae atque incommutabili veritati.
Augustinus HOME

bke16.156r bnf1594.72 bnf11326.46 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLXV. De verbis Apostoli, Ephes. cap. III, 13-18, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra, etc., deque gratia et libera voluntate, contra Pelagianos. Habitus in basilica Maiorum . <<<     >>> SERMO CLXVII. De Verbis Apostoli, Videte quomodo caute ambuletis; non ut insipientes, sed ut sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Ephes. cap. V, V V. 15, 16 .
monumenta.ch > Augustinus > 166