Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLXIII. De verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Galat. cap. V, V. 16-21. Habitus in Basilica Honoriana VIII cal. octobris .
1 | [Templi antea profani dedicatio.] Si consideremus, fratres, ante gratiam Domini quid fuerimus, et per gratiam Domini quid esse coeperimus; profecto invenimus quia sicut homines in melius commutantur, ita etiam terrarum loca quae prius contra Dei gratiam fuerunt, nunc Dei gratiae dedicantur. Nos enim, sicut dicit Apostolus, templum Dei vivi sumus; propter quod dicit Deus, Inhabitabo in illis, et deambulabo. Quae autem hic simulacra fuerunt, figi noverant, ambulare non noverant. Deambulat autem in nobis praesentia maiestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Ad hoc nos exhortans Apostolus ait: Dilatamini, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus [II Cor. VI, 16, 13, 14]. Si dilatemur, deambulat in nobis Deus: sed ut dilatemur, operetur ipse Deus. Si enim latitudinem charitas facit, quae non novit angustias; videte quia Deus sibi in nobis latitudinem facit, ipso dicente Apostolo, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Propter hanc latitudinem, inquam, in nobis deambulat Deus. |
2 | [In nobis, uti in profano templo, alia deiicienda, alia consecranda.] Modo Apostoli Epistola cum recitaretur, audivimus: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem, adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Baptizatis dicebat: sed templum Dei adhuc aedificabat, nondum dedicabat. Videte, fratres mei, quemadmodum cum loca ipsa terrena in melius convertuntur, alia diruuntur atque franguntur, alia in meliores usus commutantur; sic et nos sumus. Opera carnis fuerunt in nobis. Audistis cum commemorarentur: Manifesta autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, non beneficia, id est, non a bonis dicta, sed a venenis; contentiones, inimicitiae, haereses, invidiae, ebrietates, et his similia; deiicienda sunt, non mutanda: quae praedico, inquit, vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ista in nobis, tanquam idola frangenda sunt. In usus autem meliores vertenda sunt ipsa corporis nostri membra, ut quae serviebant immunditiae cupiditatis, serviant gratiae charitatis. |
3 | [Aedificatio per fidem, dedicatio per resurrectionem.] Sed videte quid dixerit, et diligenter advertite. Operarii Dei sumus, adhuc aedificatur templum Dei. In capite suo iam dedicatum est; quoniam Dominus resurrexit a mortuis, devicta morte, mortalitate consumpta ascendit in coelum: quia scriptus de illo erat Psalmus dedicationis domus. Ideo post passionem dicit: Convertisti luctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et accinxisti me iucunditate; ut psallat tibi gloria mea, et non compungar [Psal. XXIX, 12, 13]. Facta est ergo illa post passionem dedicatio in resurrectione. Ergo et nostra modo fit aedificatio per fidem, ut fiat et ipsa dedicatio per ultimam resurrectionem. Denique post istum psalmum dedicationis domus, ubi ostenditur resuscitatio capitis nostri, alius est psalmus post istum, non ante istum, cuius sic habet titulus: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Recolite captivitatem, ubi antea fuerimus, quando totum mundum velut massam infidelium diabolus possidebat. Propter hanc captivitatem Redemptor advenit; pretium nostrum sanguinem suum fudit: fuso suo sanguine, captivitatis nostrae instrumenta delevit. Lex, inquit Apostolus, spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato [Rom. VII, 14]. Antea sub peccato venumdati, sed postea gratia liberati. Post illam captivitatem, domus modo aedificantur; et ut aedificetur, evangelizatur. Sic enim incipit Psalmus ipse: Cantate Domino canticum novum. Et ne putes domum istam in uno angulo aedificari, sicut aedificant schismatici vel haeretici; attende quod sequitur: Cantate Domino, omnis terra [Psal. XCV, 1]. |
4 | [Novum canticum. Salutare Dei Christus ab antiquis desideratus. Cantate Domino canticum novum:] contra canticum vetus, Testamentum novum, quia prius Testamentum vetus: novus homo, ut deponatur vetus homo. Exuite vos, inquit, veterem hominem cum actibus suis; et induite novum, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis [Coloss. III, 9, 10, ] [et Ephes. IV, 22-24]. Ergo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate, et aedificate; cantate, et bene canite. Annuntiate diem ex die salutare eius: annuntiate diem ex die Christum eius. Quid est enim salutare eius, nisi Christum eius? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis [Psal. LXXXIV, 8]. Desiderabant hoc salutare antiqui iusti, de quibus Dominus dicebat discipulis: Multi voluerunt videre quae vos videtis, et non potuerunt [Luc. X, 24]. Et salutare tuum da nobis. Dixerunt hoc antiqui iusti, Salutare tuum da nobis: Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Videamus in carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur caro, et redimat animam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da nobis. In hoc desiderio erat ille sanctus senex Simeon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem, nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus, veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Iam senectus matura excludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi eum portari matris manibus vidit, et divinam infantiam pia senectus agnovit; accepit eum in manus suas, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. II, 26-30]. Ecce unde dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Impletum est desiderium senis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit. Ergo si mundum veterem invenit, audiat mundus: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra Destruatur vetustas, novitas surgat. |
5 | [Christi praedicatio. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino.] Videte certamen aedificantium. Cantate Domino, benedicite nomen eius. Bene nuntiate, quod est graece evangelizate. Quid? Diem ex die. Quem diem ex die? Salutare eius. Quem diem ex die? Lumen ex lumine, Filium de Patre, salutare eius. Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Ecce quomodo domus aedificatur post captivitatem. Terribilis est super omnes deos. Super quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit [Psal. XCV, 1-5]. Sanctos fecit, Apostolos fecit. Quoniam coeli enarrant gloriam Dei. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 2, 4, 5]: quia omnis terra cantat canticum novum. |
6 | [Lucta carnis et spiritus.] Audiamus ergo et Apostolum, architectum magistri: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Audiamus ergo istum architectum, quaedam nova construentem, quaedam vetera deiicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfeceritis, veterum est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Adhuc enim aedificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quae vultis faciatis. Quae enim vultis? Ut omnino nullae sint concupiscentiae malarum et illicitarum delectationum. Quis sanctus non haec velit? Sed non efficit: quamdiu hic vivitur, hoc non impletur. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut ea quae vultis facere, ut nullae sint in vobis prorsus rerum illicitarum concupiscentiae, non possitis. Quid ergo restat? Spiritu ambulate; et, quia non potestis efficere ut concupiscentias carnis consumatis, concupiscentias carnis ne perficiatis. Consumere quidem illas atque finire, et penitus exstirpare omni modo velle debetis: sed quamdiu sunt in vobis, et est alia lex in membris vestris repugnans legi mentis vestrae, concupiscentias carnis ne perficeritis. Quid enim vultis? Ut omnino non sint concupiscentiae carnis. Non vos permittunt implere quod vultis; nolite eas permittere implere quod volunt. Quid vultis? Ut omnino non sint. Sed sunt. Caro concupiscit adversus spiritum: concupiscat spiritus adversus carnem. Ut non ea quae vultis faciatis, id est, ut non sint in vobis ipsae concupiscentiae carnis; nec ipsae faciant quod volunt, ut opus earum perficiatis. Si non tibi in totum ceditur, noli et tu cedere. Prius aequetur pugna, ut aliquando sit victoria. |
7 | [Victoria post resurrectionem. Cur differtur victoria.] Etenim procul dubio, fratres mei, erit: credamus, speremus, amemus, erit aliquando victoria, in dedicatione domus, quae modo aedificatur post captivitatem. Novissima enim inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Praemeditamini verba triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua [I Cor. XV, 26, 53, 54, 55]? Triumphantium ista vox est, non pugnantium. Pugnantium autem vox est, Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, et anima mea turbata est valde; et tu, Domine, usquequo [Psal. VI, 3, 4]? Vide laborantem in certamine. Et tu, Domine, usquequo? Quid est, Usquequo? Quousque probes quia ego subvenio. Si enim cito subvenirem, luctamen non sentires: si luctamen non sentires, tanquam de tuis viribus superbires; et per istam superbiam nunquam ad victoriam pervenires. Dictum est quidem, Adhuc te loquente dicam. Ecce adsum [Isai. LVIII, 9]: sed Deus et cum differt adest, et quod differt adest, et differendo adest; ne praeproperam cum implet voluntatem, perfectam non impleat sanitatem. |
8 | [Medicamentum elationis in Paulo.] Non enim, fratres mei, apostolo Paulo non aderat, qui cum certaret, ne extolleretur, timebat. In magnitudine, inquit, revelationum mearum ne extollar. Videte in conflictatione certantem, nondum in securitate triumphantem. In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Quis dicit, Ne extollar? O terror, o tremor! Quis dicit, Ne extollar? Cum tanta eius verba sint retundentia elationem, compescentia tumorem, et dicit, Ne extollar? Parum est quia dicit. Ne extollar: videte medicamentum quod sibi dicit appositum. Ne extollar, inquit, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. O venenum, quod non curatur nisi veneno! Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Caput caedebatur, ne caput extolleretur. O antidotum, quod quasi de serpente conficitur, et propterea theriacum nuncupatur! Serpens enim ille superbiam persuasit. Gustate, et eritis sicut dii [Gen. III, 5]: superbiae persuasio ista est . Unde cecidit, inde deiecit. Merito ergo venenum serpentis de serpente sanatur. Quid ait Apostolus? Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Ubi est, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Propter quod, non semel, sed iterum et tertio Dominum rogavi. Nonne tunc et ipse dicebat, Et tu, Domine, usquequo? Sed numquid quia differebat, ideo non aderat, et falsum erat, Adhuc te loquente dicam, Ecce adsum? Quid enim? medicus quando dat quod desideras, adest; quando secat, non adest? Nonne sub medici ferramento clamas ut parcat; et quia magis adest, magis secat? Denique ut scias quia aderat, videte quid ter roganti responderit. Dixit, inquit, mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [I Cor. XII, 7-9]. Ego, inquit, novi: medicus optimus, Ego, inquit, novi in quem tumorem pergat quod volo sanare. Quiesce, adhibeam quod scio. Sufficit tibi gratia mea: non tibi sufficit voluntas tua. Haec erant utique verba certantis, et in certamine periclitantis, et divinum auxilium postulantis. |
9 | [Humilitate victoria obtinenda.] Triumphantis autem verba quae erunt? Verba certantis, dum domus aedificatur: verba triumphantis, cum domus in ultimo dedicatur. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum. Sic ista dicebat Apostolus, quasi ipse iam ibi esset. Denique post haec verba, quae constat esse de futura perceptione, non de praesenti conflictatione; quandoquidem dicit, Tunc fiet: non modo fit, sed tunc fiet. Quid tunc fiet? Sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Tunc fiet ut nusquam sit aculeus mortis, nusquam possit inveniri peccatum. Quid festinas? Tunc fiet, tunc fiet. Mereatur in te humilitas, ut tunc in te fiat; ne superbia non permittat ut vel tunc in te fiat. Tunc fiet. Modo interim dum pugnas, dum laboras, dum periclitaris, dic, dic, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Dic omnino dum pugnas, dic, verum dic, ex animo dic: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus [I Ioan. I, 8]. Tu tibi diabolus eris. Nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Non enim verum dicimus, dicendo nos non habere peccatum; cum hic non simus sine peccato. Dicamus ergo veritatem, ut aliquando inveniamus securitatem. Sit veritas in pugna, ut acquiratur securitas in victoria. Tunc fiet, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum. |
10 | [Lex sine gratia.] Sed de lege praesumis, quia data est tibi lex, et datum est tibi praeceptum. Bonum est tibi ut Spiritus te vivificet, ne littera occidat. Volo ut velis; sed non sufficit ut velis. Adiuvandus es ut plene velis, et impleas quod velis. Nam vis videre quid valeat sine Spiritu adiuvante littera iubens? Ibi dixit. Cum dictum est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; continuo subiunxit, Virtus autem peccati lex [I Cor. XV, 54-56]? Quid est, Virtus peccati lex? Non mala iubendo, vel bona prohibendo: imo vero mala prohibendo, et bona iubendo. Virtus autem peccati lex: quia, Subintravit, inquit, lex ut abundaret delictum. Quid est, ut abundaret delictum? Quia ubi gratia non erat, auxit prohibitio desiderium: et cum quasi de propria praesumitur virtute, factum est grande vitium . Sed quid fecit gratia? Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V, 20]. Venit Dominus: totum quod de Adam traxisti, totum quod tuis pravis moribus addidisti, totum dimisit, totum delevit; orationem docuit, gratiam promisit; certamen indixit, laboranti subvenit, victorem coronavit, Itaque, inquit Apostolus, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, Nam quando non prohibebaris, erat; sed non apparebat. Nam concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione igitur accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit [Rom. VII, 7-13]. Ecce quid est, Littera occidit [II Cor. III, 6]. |
11 | [Necessitas divini adiutorii.] Si vis ergo evadere legem minantem, ad Spiritum fuge adiuvantem. Quod enim lex imperat, fides sperat. Clama ad Deum tuum, adiuvet te. Non remaneas sub littera reus, sed Spiritu suo te adiuvet Deus: ne tibi similis sit superbus Iudaeus. Cum enim aculeus mortis esset peccatum, virtus autem peccati lex; quid ageret humana infirmitas, in qua fatigabatur voluntas? Velle, inquit, adiacet mihi; perficere autum bonum non invenio [Rom. VII, 18]. Quid ergo ageret? Ecce aculeus mortis peccatum, ecce virtus peccati lex. Sed lex subintravit, ut abundaret delictum. Si enim lex posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quomodo conclusit? Ne vagareris, ne praecipitareris, ne mergereris; cancellos tibi fecit lex, ut non inveniendo qua exires, ad gratiam convolares. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio. Qui promittit, quod facit promittit, non quod tu facis. Si tu facturus esses, praenuntiator esset Deus, non promissor. Sed conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus [Galat. III, 21 ] [et 22]. Audi, daretur. Quid superbis? Audi, daretur. Quid enim habes, quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Ergo quia aculeus mortis est peccatum, virtus autem peccati lex; et hoc de bona providentia Dei, ut concluderentur homines sub peccato, et quaererent adiutorem, quaererent gratiam, quaererent Deum, non de sua virtute praesumerent; ideo et hic cum dixisset, Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex: quid times? quid laboras? quid sudas? Audi quod sequitur: Gratias autem Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum [Id. XV, 56, 57]. Certe tu tibi das victoriam? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. |
12 | [Invocandum Dei adiutorium.] Ergo cum coeperis laborare pugnans contra concupiscentias carnis, spiritu ambula, spiritum invoca, donum Dei quaere. Et si lex in membris repugnat legi mentis tuae ex parte inferiori, id est, a carne, captivum te tenet sub lege peccati: et hoc emendabitur, et hoc transiet in iura victoriae. Tu tantum clama, tu tantum invoca. Oportet semper orare, et non deficere [Luc. XVIII, 1]. Invoca omnino, invoca adiutorium. Adhuc te loquente, dicit, Ecce adsum. Post intellige, et audis dicentem animae tuae, Salus tua ego sum [Psal. XXXIV, 3]. Cum ergo lex carnis repugnare coeperit legi mentis, et captivum te ducere in lege peccati, quae est in membris tuis: orando dic, confitendo dic, Miser ego homo. Quid enim aliud est homo? Quid est homo, nisi quod memor es eius [Psal. VIII, 5]? Dic, Miser ego homo: quia nisi venisset Filius hominis, periisset homo. Exclama in angustiis, Quis me liberabit de corpore mortis huius? ubi lex in membris meis repugnat legi mentis meae. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quis me liberabit de corpore mortis huius? Si hoc fideliter, si humiliter dicis; verissime respondetur, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Conversi ad Dominum, etc. |