Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLV. De verbis Apostoli, Rom. VIII, 1-11, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu, etc., Contra Pelagianos . Habitus in basilica SS. Martyrum Scillitanorum.
1 | [Concupiscentia cur vocetur peccatum. Peccatum quomodo regnum amittit.] Hesterna lectio sancti Apostoli eo usque terminata est, ubi dictum est: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. In qua conclusione demonstravit Apostolus, ad hoc se dixisse quae supra dixerat, Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum [Rom. VII, 25, 20]; quia non mente operabatur consentiendo, sed carne concupiscendo. Hoc enim peccati nomine appellat, unde oriuntur cuncta peccata, id est, ex carnali concupiscentia. Quidquid enim est peccatorum in dictis, in factis, in cogitationibus, non exoriuntur nisi ex mala cupiditate, non exoriuntur nisi ex illicita delectatione. Huic ergo illicitae delectationi si resistamus, si non consentiamus, si membra velut arma non ministremus; non regnat peccatum in nostro mortali corpore. Peccatum enim ante regnum perdit, et sic perit. In hac ergo vita, quantum ad sanctos attinet, regnum perdit, in alia perit. Hic enim regnum perdit, quando post concupiscentias nostras non imus: ibi autem perit, quando dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? |
2 | [Quomodo in sanctis nulla hic damnatio.] Ergo cum dixisset Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; non dando membra committendis iniquitatibus, sed tantum concupiscendo, nec tamen illicitae concupiscentiae manus dando: ergo cum dixisset, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; subiecit et ait, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu [Rom. VIII, 1]. His qui sunt in carne condemnatio est: his qui sunt in Christo Iesu nulla condemnatio est. Ne putares hoc postea futurum, ideo addidit, nunc. Postea illud exspecta, ut nec concupiscentia sit in te, contra quam contendas, cum qua confligas, cui non consentias, quam frenes et domes: post exspecta, quia nec ipsa erit. Si enim quod nobiscum contendit ex mortali corpore etiam postea erit; Ubi est, mors, contentio tua? falsum erit. Quid ergo postea futurum sit, sciamus . Tunc enim fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum; virtus autem peccati, lex [I Cor. XV, 54-56]. Quia ex prohibibitione auctum est desiderium, non exstinctum. Lex peccato dedit virtutem, tantummodo per litteram iubendo, non per spiritum subveniendo. Ergo tunc non erit hoc, sed quid nunc? Quid sit nunc, quaeris? Quod et paulo ante dixit: Nunc autem iam non ego operor illud: et ibi nunc. Quid est, non ego operor illud? Non consentio, non annuo, non decerno, semper mihi displicet: membra mea teneo. Et magnum est hoc: cum sit ex carne concupiscentia, et ad carnem pertineant corporis membra, quando non regnat peccatum, id est, carnis concupiscentia; plus habet iuris mens ad tenenda membra carnis, ne dentur in arma iniquitatis, quam ipsa concupiscentia carnis ad movenda membra carnis. Itaque concupiscentia est carnis, et membra carnis: mens tamen quia dominatum habet: si tamen desuper adiuvetur, ne cum ei multum contar Dei gratiam damus, non regem, sed tyrannum faciamus: tantum ergo valet mens, sic regit cum regitur, ut de membris ipsius carnis, contra concupiscentiam carnis ipsius, possit agere quod ait Apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 12, 13]. |
3 | [A lege peccati nemo liber nisi per gratiam. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu.] Non sint solliciti, si concupiscentiis illicitis titillantur: non sint solliciti, quod videtur adhuc esse lex in membris repugnans legi mentis. Nulla enim condemnatio est. Sed quibus? etiam nunc quibus? Qui sunt in Christo Iesu. Et ubi est illa sententia, de qua dicebat paulo ante. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis [Id. VII, 23]? Sed me dicebat ex carne, non ex mente. Ubi ergo illa lex, si nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu? Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu. Lex enim, non illa in monte Sina per litteram: Lex enim, non illa in vetustate litterae; sed Lex spiritus vitae in Christo Iesu, liberavit te a lege peccati et mortis. Ut enim condelecteris legi Dei secundum interiorem hominem, unde haberes, nisi lex spiritus vitae in Christo Iesu liberaret te a lege peccati et mortis? Ideo, mens humana, ne tibi tribuas, ne multum superbias; imo ne omnino superbias, o mens humana, quod non consentis desideriis carnis, quod lex peccati non te de arce deponit: Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. Non te illa lex liberavit, de qua supra dictum est, Ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae [Ibid. 6]. Quare illa non liberavit? Nonne et ipsa digito Dei scripta est? Nonne digitus Dei Spiritus sanctus intelligitur? Lege Evangelium, et vide quia ubi dicit unus evangelista, Domino dicente, Si ego in Spiritu Dei eiicio daemonia [Matth. XII, 28]; alius dicit, Si ego in digito Dei eiicio daemonia [Luc. XI, 20]. Si ergo et lex illa digito Dei scripta est, hoc est, Spiritu Dei; quo Spiritu victi magi Pharaonis dixerunt, Digitus Dei est hic [Exod. VIII, 19]: si ergo et ipsa, imo cum et ipsa Spiritu Dei, hoc est, digito Dei conscripta sit, quare non de illa dicitur, Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu? |
4 | [Lex peccati et mortis quaenam. Lex Moysi cur data.] Lex enim mortis non ipsa dicitur, lex peccati et mortis non illa lex dicitur quae data est in monte Sina. Lex peccati et mortis illa dicitur de qua gemens ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Sed illa lex, ipsa est quae dicta est, Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Et subiecit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Quid est, supra modum? Ut addatur praevaricatio. Data est ergo lex illa, ut inveniretur infirmitas. Parum est hoc, non solum ut inveniretur, sed etiam ut augeretur, et vel sic medicus quaereretur. Si enim levis morbus esset, contemneretur: si morbus contemneretur, medicus non quaereretur: si medicus non quaereretur, morbus non finiretur. Ideo ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V, 20]: quae delevit cuncta peccata quae invenit, et ad non peccandum voluntati nostrae conanti adiutorium subministravit; ut ipsa voluntas nostra non in se ipsa, sed in Deo laudaretur. In Deo enim laudabimur tota die [Psal. XLIII, 9]: et, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et iucundentur [Psal. XXXIII, 3]. Audiant mites: nam superbi et litigiosi non audiunt. Ergo quare non ipsa est Lex digito Dei scripta, quae dat adiutorium hoc gratiae, de qua loquimur? Quare? Quia in tabulis lapideis scripta est, non in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 3]. |
5 | [Veteris ac novae Legis concordia.] Denique, fratres mei, in magno mysterio videte concordiam, videte distantiam; concordiam Legis, distantiam plebis. Celebratur Pascha in veteri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ovis Christum significat, azyma autem novam vitam, hoc est, sine vetustate fermenti. Unde nobis Apostolus dicit: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi: Pascha enim nostrum immolatus est Christus [I Cor. V, 7]. Celebratum est ergo Pascha in illo veteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione Paschae, sicut computans inveniet qui voluerit, datur Lex in monte Sina, scripta digito Dei. Venit verum Pascha, immolatur Christus: transitum facit a morte ad vitam. Transitus enim interpretatur hebraice Pascha: quod expressit evangelista dicens, Cum autem veniret hora ut transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem [Ioan. XIII, 1]. Celebratur ergo Pascha, resurgit Dominus, facit transitum a morte ad vitam, quod est Pascha; et numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, digitus Dei. |
6 | [Legum earumdem differentia.] Sed videte ibi quomodo, et hic quomodo. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide [Exod. XIX, XX, ] [et XXXI, 18], non in corde. Huc autem quando venit Spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed intravit in domum. De coelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens: sonuit, sed nullus expavit. Audisti sonum, vide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus; sed illic etiam fumus, hic vero ignis serenus. Visae sunt enim illis, inquit Scriptura, linguae divisae, velut ignis. Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare [Act. II, 1-4]. Audi linguam loquentem, et intellige Spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. Lex ergo spiritus vitae, scripta in corde, non in lapide; in Christo Iesu, in quo celebratum est verissimum Pascha; liberavit te a lege peccati et mortis. Nam ut noveris ipsam esse distantiam evidentissimam veteris et novi Testamenti; unde et dicit Apostolus. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 3]. Dominus apud prophetam dicit, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Iacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra Aegypti. Deinde ipsam differentiam evidenter ostendens: Dans, inquit, leges meas in cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas. [Ierem. XXXI, 31-33]. Si ergo scribatur lex Dei in corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. |
7 | [Legis infirmitas ex carne. Christus in similitudine carnis peccati. Quod enim impossibile erat Legis.] Hoc enim sequitur in lectione Apostoli, Quod impossibile erat Legis. Et ne ipsa culparetur, quid subiunxit? In quo infirmabatur per carnem. Lex enim iubebat, et non implebat; quia caro, ubi non erat gratia, invictissime resistebat. Et lex infirmabatur per carnem: quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Quomodo ergo lex mihi opitularetur iubens per litteram, et non dans gratiam? Infirmabatur per carnem. Quid fecit Deus, cum hoc impossibile esset legis, et infirmaretur per carnem? Deus Filium suum misit. Per quid infirmabatur lex, et propter quid erat hoc impossibile legis? Infirmabatur per carnem. Quid ergo Deus? Contra carnem misit carnem: imo etiam pro carne misit carnem. Peccatum enim carnis occidit, carnis substantiam liberavit. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. In carne quidem vera, sed non in carne peccati. Quid autem, in similitudinem carnis peccati? Id est, ut esset caro, vera caro. Et unde similitudo carnis peccati? Quia de peccato mors: mors est utique in omni carne peccati; de qua dicit Apostolus, Ut evacuaretur corpus peccati [Rom. VI, 6]. Quia ergo mors est in omni carne peccati: sed utrumque ibi est, et mors et peccatum in carne caetera. In carne peccati et mors est, et peccatum: in similitudine carnis peccati mors erat, et peccatum non erat. Si enim caro peccati esset, et merito peccati poenam mortis lueret, non diceret ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil inveniet [Ioan. XIV, 30]. Quare ergo me occidit? Quia quae non rapui, tunc exsolvebam [Psal. LXVIII, 5]. Prorsus quod fecit de tributo, hoc fecit de morte. Exigebatur tributum, didrachma: Quare, inquit, tu et discipuli tui non redditis tributum? Vocavit ad se Petrum, et ait ei: Reges mundi a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responsum est: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Tamen ne scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum, et qui primus surrexerit, id est, primogenitus a mortuis; aperi, inquit, os eius, et invenies ibi staterem, id est, duas didrachmas, quatuor drachmas: quia didrachma, id est, duae drachmae, in caput exigebatur. Invenies ibi staterem, hoc est, quatuor drachmas, da eis pro me et te [Matth. XVII, 23-25]. Quid est, Pro me et te? Ipse Christus, Petrus, Ecclesia Christi, Ecclesiae quatuor Evangelia. Mysterium latebat: Christus tamen tributum non debitum persolvebat. Sic persolvit et mortem: non debebat, et persolvebat. Ille nisi indebitum solveret, nunquam nos a debito liberaret. |
8 | [Christus peccatum factus. Quod] ergo impossibile erat Legis, quae faciebat praevaricatorem, quia nondum mens convicta quaesierat Salvatorem; in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Quomodo ergo non habebat peccatum, si de peccato damnavit peccatum? Iam aliquando exposuimus vobis hoc : sed qui meminerunt, recognoscant; qui non audierunt, audiant; qui obliti sunt, recolant. Peccatum vocabatur in Lege sacrificium pro peccato. Assidue Lex hoc commemorat: non semel, non iterum, sed saepissime peccata dicebantur sacrificia pro peccatis. Tale peccatum erat Christus. Quid enim dicamus? Peccatum habebat? Absit. Peccatum non habebat, et peccatum erat. Peccatum erat, dixi, secundum illam intelligentiam, quia sacrificium pro peccato. Audi quia hoc modo peccatum erat, ipsum Apostolum audi. De illo loquens ait: Eum qui non noverat peccatum. Ipsam sententiam vobis exponebam, quando ista dicebam: Eum, inquit, qui non noverat peccatum, id est, Dominum nostrum Iesum Christum, Deus Pater eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit [II Cor. V, 21]: eum ipsum Christum qui non noverat peccatum, Deus pater pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso. Videte duo, iustitia Dei non nostra; in ipso, non in nobis. Inde illi magni sancti, de quibus dicit Psalmus, Iustitia tua sicut montes Dei. Et quasi diceretur in ipso Psalmo, ubi dictum est, Iustitia tua: non enim iustitia eorum, sed, Iustitia tua velut montes Dei: Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; sed non a montibus: Auxilium enim meum a Domino; qui fecit coelum et terram [Psal. CXX, 1, 2]: ergo cum dixisset, Iustitia tua sicut montes Dei; quasi quaereretur, Utquid ergo alii nascuntur qui non pertinent ad iustitiam Dei? subiecit, Iudicia tua sicut multa abyssus [Psal. XXXV, 7]. Quid est, sicut multa abyssus? Altum est, impenetrabile est, inaccessum est humanae intentioni. Divitiae enim Dei inscrutabiles: inscrutabilia iudicia eius, investigabiles viae eius [Rom. XI, 33]. Ergo et hic, Misit Deus Filium suum, propter praescitos, et praedestinatos, vocandos, iustificandos, glorificandos: ut montes Dei dicant, Si Deus pro nobis, quis contra nos [Rom. VIII, 29-31]? Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis. Non implebatur per se, impleta est per Christum. Non enim venit legem solvere, sed implere [Matth. V, 17]. |
9 | [Ambulare secundum carnem et secundum Spiritum. Iustitia legis quomodo nunc impletur.] Sed quomodo iustitia legis impleretur in nobis, vel quomodo impletur nobis, vel quibus nobis? Vis audire in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Quid est, secundum carnem ambulare? Carnalibus concupiscentiis consentire. Quid est, secundum spiritum ambulare? Adiuvari spiritu in mente, et concupiscentiis carnis non obedire. Sic ergo impletur in nobis lex, impletur in nobis iustitia Dei. Modo interim impletur, Post concupiscentias tuas non eas [Eccli. XVIII, 30]. Post concupiscentias tuas, cum audis, illicitas accipe. Post concupiscentias tuas non eas, debet impleri ex voluntate nostra adiuta gratia Dei; debet impleri, Post concupiscentias tuas non eas. Quidquid enim illa concupiscentia carnis egit in nobis praeteritorum peccatorum, sive in factis, sive in dictis, sive in cogitationibus; totum deletum est sacro Baptismate: omnia debita delevit una indulgentia. Restat ergo cum carne conflictus: quia deleta est iniquitas, sed manet infirmitas. Inest, titillat delectatio illicitae concupiscentiae: pugna, resiste, noli consentire; et impletur hic, Post concupiscentias tuas non eas: quia et si quando subrepunt, et usurpant sibi oculum, aurum, linguam, volaticam cogitationem, nec sic desperemus de salute nostra. Ideo quotidie dicimus, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Iustitia, inquit, legis impleretur in nobis. |
10 | [Prudentia carnis et spiritus.] Sed in quibus nobis? Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Prudentia enim carnis inimica in Deum. Legi enim Dei non est subiecta: neque enim potest. Quid est, neque enim potest? Non homo non potest, non anima non potest, non denique ipsa caro, quia Dei creatura, non potest: sed prudentia carnis non potest, vitium non potest, non natura. Quomodo si diceres, Claudicatio rectae ambulationi non est subiecta: neque enim potest. Pes potest, sed claudicatio non potest. Tolle claudicationem, et videbis rectam ambulationem. Sed quamdiu claudicatio est, non potest: sic quamdiu prudentia carnis est, non potest. Non sit prudentia carnis, et homo potest. Prudentia spiritus vita et pax. Quod ergo ait, Prudentia carnis inimica in Deum, noli sic accipere, quasi inimica ista possit laedere Deum. Resistendo inimica est, non occidendo. Illi autem nocet, in quo est prudentia carnis: quia vitium naturae nocet, in qua natura inest. Medicina autem ideo inventa est, ut pellatur vitium, et sanetur natura. Venit ergo Salvator ad genus humanum, nullum sanum invenit, ideo magnus medicus venit. |
11 | [Manichaeorum error.] Hoc propterea dixit, quia Manichaei volentes aliam contra Deum inducere naturam mali, aliquantum de hoc Apostoli testimonio errorem suum existimant adiuvari, et putant quasi naturaliter dictum, quia dictum est, non potest, inimica est in Deum: Legi enim Dei non est subiecta, neque enim potest: et non attenderunt non de carne dictum esse, non potest: non de homine dictum esse, non potest; non de anima dictum esse, non potest; sed de prudentia carnis. Prudentia ista vitium est. Vis nosse quid est, sapere secundum carnem? Mors est. Sed ille ipse unus homo, eademque natura a Domino Deo vero et bono condita, heri sapiebat secundum carnem, hodie sapit secundum spiritum: expulsum est vitium, sanata est natura. Nam quamdiu esset prudentia illa carnis, omnino legi Dei subiecta esse non posset. Quamdiu enim inest per vitium claudicatio, nullo modo potest esse recta ambulatio. Sanato aurem vitio, reparata est natura. Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8]. |
12 | [In carne non esse.] Videte ergo quid sequitur: Qui autem in carne sunt; id est, qui in carne confidunt, qui concupiscentias suas sequuntur, qui in his habitant, qui earum voluptatibus oblectantur, qui in earum delectationibus beatam felicemque vitam constituunt, ipsi sunt in carne; Deo placere non possunt. Non enim sic dictum est, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; quasi dictum esset, In hac vita cum sunt homines, Deo placere non possunt. Ergo non placuerunt sancti Patriarchae? Ergo non placuerunt sancti Prophetae? Ergo non placuerunt sancti Apostoli? Non placuerunt sancti martyres, qui antequam corpus deponerent patiendo, Christum confitendo, non solum voluptatem contemnebant, sed dolores quoque patientissime perferebant? Placuerunt, sed in carne non fuerunt. Portabant carnem, non portabantur a carne. Iam enim paralytico dictum erat, Tolle grabatum tuum [Marc. II, 11]. Qui ergo in carne sunt, quemadmodum dixi, quemadmodum iam exposui, non in hoc saeculo vivendo, sed carnis concupiscentiis consentiendo, Deo placere non possunt. |
13 | [Non in carne, sed in spiritu esse.] Denique audite ipsum, quaestionem sine ulla dubitatione solventem. Vivens utique in hoc corpore loquebatur: et tamen adiunxit, Vos autem non estis in carne. Putas, est aliquis hic in nobis, cui dictum est? Ecce populo Dei dixit, Ecclesiae dixit: Romanis quidem scribebat; sed universae Christi Ecclesiae dixit; sed tritico dixit, non paleae; massae dixit latenti, non stipulae apparenti. Unusquisque in corde suo agnoscat. Nos auribus loquimur, conscientias non videmus: tamen secundum ea quae superius locuti sumus, existimo in nomine Christi esse in plebe Christi quibus dictum est, Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Non estis in carne, quia non facitis opera carnis consentiendo concupiscentiis carnis; sed estis in Spiritu, quia secundum interiorem hominem condelectamini legi Dei: et hoc est, Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Nam si de spiritu vestro praesumitis, adhuc in carne estis. Si ergo non estis in carne, ut in Spiritu Dei sitis; tunc enim in carne non estis. Nam si recedat Spiritus Dei, pondere suo spiritus hominis revolvitur in carnem, redit ad facta carnalia, redit ad concupiscentias saeculares: et erunt illius hominis peiora novissima quam erant prima [Luc. XI, 26]. Sic ergo habete liberum arbitrium, ut imploretis auxilium. Non estis in carne, et hoc ex viribus vestris? Absit. Unde ergo? Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Non ergo se extendat, non se iactet, non sibi arroget virtutem propriam, egena et vitiata natura. O humana natura! o Adam, quando sanus eras, non stetisti, et tuis viribus surrexisti? Si quis Spiritum Christi non habet: ipse enim Spiritus Dei, qui Spiritus Christi; et Patris est enim et Filii: Si quis Spiritum Christi non habet, non se fallat, hic non est eius. |
14 | [De carne quid sperandum.] Ecce, adiuvante ipsius misericordia, Spiritum Christi habemus: ex ipsa dilectione iustitiae , integra fide, catholica fide, Spiritum Dei nobis inesse cognoscimus. Sed quid de carne illa mortali? Quid de lege in membris nostris repugnante legi mentis? Quid de illo gemitu, Miser ego homo? Audi, Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Ergo de corpore mortuo propter peccatum, iam desperandum est? Nulla spes est? Sic dormit, ut non adiiciat ut resurgat [Psal. XL, 9]. Absit. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Remansit tristitia de nostro corpore. Nemo autem carnem suam odio habuit [Ephes. V, 29]. Videmus quam sollicite curetur sepultura mortuorum. Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Iam dicebas ad consolationem, Vellem quidem et corpus meum esset in vita: sed quia non potest, sit vel spiritus meus, sit vel anima mea. Exspecta, noli esse sollicitus. |
15 | [Carnis restitutio et immortalitas piis promissa. Si enim Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra,] Quid timetis? Quid etiam pro ipsa carne solliciti estis? Capillus capitis vestri non peribit [Luc. XXI, 18]. Adam peccando damnavit in mortem corpora vestra; sed Iesus, si est Spiritus eius in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra; quia suum sanguinem dedit pro salute vestra. Promissum reddi dubitas, qui tale pignus tenes? sic ergo, homo, non erit mortis illa contentio, sic implebitur quod dictum est, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Quia Christus Iesus, si Spiritus eius habitat in vobis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sic liberaberis de corpore mortis huius, non corpus non habendo, vel alterum habendo; sed non ulterius moriendo. Si enim non adderet, mortis huius, et diceret, Quis me liberabit de corpore? forte suggereretur error cogitationi humanae, et diceretur: Vides quia non vult Deus nos esse cum corpore? De corpore, inquit, mortis huius. Mortem tolle, et bonum est corpus. Detrahatur mors novissima inimica, et erit mihi in aeternum caro mea amica. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Etsi spiritus concupiscit contra carnem, et caro concupiscit adversus spiritum [Galat. V, 17]; etsi modo rixa est in ista domo, maritus litigans, non perniciem, sed concordiam quaerit uxoris. Absit, fratres mei, absit ut spiritus concupiscendo contra carnem oderit carnem. Vitia carnis odit, prudentiam carnis odit, contentionem mortis odit. Corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem; seminetur corpus animale, resurgat corpus spirituale [I Cor. XV, 53, 44]; et videbis plenam perfectamque concordiam, videbis creaturam laudare Creatorem. Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius qui habitat in vobis: non propter merita vestra, sed propter munera sua. Conversi ad Dominum, etc. |