monumenta.ch > Augustinus > 154
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLIII. De verbis Apostoli, Rom. VII, 5-13, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti, etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos . <<<     >>> SERMO CLV. De verbis Apostoli, Rom. VIII, 1-11, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu, etc., Contra Pelagianos . Habitus in basilica SS. Martyrum Scillitanorum.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLIV[Castigatus ad omnes Mss. et Edd. in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Apostoli 5]. De verbis Apostoli, Rom. VII, Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, etc. Contra Pelagianos, qui dicunt hominem sine peccato esse posse in hac vita [Sic inscribitur apud Bedam in II Cor. XII. Ibidem citatur a Floro, et ab utroque ad Rom. VII. Locum porro habiti sermonis hic annotamus ex vetere codice PP. Cisterciensium S. Crucis in Ierusalem de Urbe.]. Habitus ad mensam S. Martyris Cypriani.

1 [Lex ad quid data est.] Hesternam lectionem de sancti apostoli Pauli Epistola, qui sermoni adfuistis, audistis: illam lectio sequitur quae hodie recitata est. Adhuc versatur ille difficilis et periculosus locus, quem vobis in adiutorio Domini nostri, quantum me religioso apud eum adiuvatis affectu, pro viribus quas dare dignatur, exponere et enodare suscepimus. Patientiam mihi praebeat Charitas vestra, ut si habeo propter obscuritatem rerum difficilem disputationem, saltem habeam facilem vocem. Si enim utrumque sit difficile, multum laboratur: et utinam non sine causa laboretur. Ut autem prosit labor noster, sit patiens auditus vester. Quia Legem non culpat Apostolus, hesterno die audientibus, quantum existimo, satisfecimus. Ibi quippe ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est. Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatam per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est; id est latet, non apparet. Ego autem vivebam aliquando sine lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam (quid enim tam pertinens ad vitam, quam, Non concupisces?), hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit: concupiscentiam terruit, non exstinxit; terruit, non oppressit; fecit timorem poenae, non amorem iustitiae. Itaque, inquit, lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Non enim lex mors, sed peccatum mors. Quid ergo ex occasione mandati? Sed peccatum ut appareat peccatum - latebat enim quando mortuum dicebatur: per bonum mihi operatum est mortem; ut, addita praevaricatione, fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quia praevaricatio peccato non adderetur, si non esset mandatum. Alio enim loco dicit aperte idem apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. Quid ergo? Quid dubitamus ad hoc datam esse Legem, ut inveniret se homo? Quando enim Deus non prohibebat a malo, latebat se homo: vires suas languidas non invenit, nisi quando legem prohibitionis accepit. Invenit ergo se, in malis invenit se. Quo fugit se? Quocumque enim fugerit se, sequitur se. Et quid ei prodest de se invento scientia, quam sauciat conscientia?
2 [De se ipso an hic loquatur Apostolus.] Loquitur ergo et in ista lectione, quae hodie recitata est, ille qui invenit se. Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod [Forte, quem.] enim operor, ignoro. Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Quaeritur hoc loco magna diligentia quis intelligatur, utrum ipse Apostolus qui loquebatur; an alium aliquem in se transfiguravit, quem tangeret in se, sicut dixit quodam loco: Haec autem omnia transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis [I Cor. IV, 6]. Si ergo Apostolus loquitur (quod nemo dubitat), et cum dicit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, non de altero, sed de se ipso dicit: quid sumus intellecturi, fratres mei? Itane apostolus Paulus nolebat, verbi gratia, facere adulterium, et faciebat adulterium? nolebat esse avarus, et erat avarus? Quis autem nostrum audeat se induere tali blasphemia, ut de Apostolo hoc sentiat? Forte ergo alius est aliquis: forte tu es, aut tu es, aut ille est, aut ego sum. Si ergo aliquis nostrum est, ipsum quasi de ipso audiamus [Floriacensis Ms., nosmetipsos quasi de ipso, audiamus.], et non irati nos corrigamus. Si autem ipse est, forte enim et ipse est; non sic intelligamus quod dixit, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio, tanquam vellet esse castus, et esse adulter; aut vellet esset misericors, et esset crudelis; aut vellet esse pius, et esset impius. Non ad hoc accipiamus, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio.
3 [Apostolus nec ipse sine concupiscentia.] Sed ad quid? Volo non concupiscere, et concupisco. Lex quid dixit? Non concupisces. Homo Legem audivit, vitium agnovit: bellum indixit, captivitatem invenit. Sed forte aliquis homo, non Apostolus. Quid ergo dicimus, fratres mei? Non habebat ullam concupiscentiam Apostolus in carne sua, quam habere nollet; cui tamen existenti, titillanti, suggerenti, sollicitanti, aestuanti, tentanti non consentiret? Dico Charitati vestrae, si crediderimus Apostolum nullam prorsus habuisse infirmitatem concupiscentiae cui reluctaretur, multum credimus de illo: atque utinam ita sit. Non enim invidere nos oportet Apostolis, sed Apostolos imitari. Verumtamen, charissimi, audio ipsum Apostolum confitentem, nondum eum ad tantam perfectionem iustitiae pervenisse, quantam in Angelis esse credimus: quorum Angelorum aequalitatem speramus, si ad hoc quod volumus perveniamus. Quid enim aliud nobis Dominus promittit in resurrectione, ubi ait: In resurrectione mortuorum neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei [Matth. XXII, 30, ] [et Luc. XX, 35, 36]?
4 [Apostolum loqui de propria sua imperfectione.] Dicit ergo aliquis: Et tu unde scis quia Paulus apostolus angeli iustitiam et perfectionem nondum habebat? Non facio iniuriam Apostolo, non credo nisi Apostolo, alium testem non quaero; suspicantem non audio, nimium laudantem non curo. Dic mihi, sancte Apostole, de te ipso, ubi nemo dubitat quia de te ipso loqueris. Nam ubi dixisti, Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio; existunt [Pelagiani. Vide de Gratia Christi, l. 1, c. 39; cont. Iul. l. 2, cc. 3, 4, 8, et l. 6, c. 23.] qui dicant, quod alium in te nescio quem transfiguraveris laborantem, deficientem, victum [Plures Mss., vinctum.], captivum. Tu mihi dic de te, ubi nemo dubitat quia loqueris de te. Fratres, ait Apostolus, ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Et quid facis? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem, ait, non secundum perfectionem; secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Supra iam dixerat: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim [Philipp. III, 12-14]. Adhuc contradicitur et dicitur: Dicebat ista Apostolus, quia nondum pervenerat ad immortalitatem; non quia nondum pervenerat ad iustitiae perfectionem. Iam ergo tam iustus erat quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Sic, inquiunt, sic est prorsus. Modo dixisti: Tam erat iustus quam sunt Angeli, sed nondum immortalis sicut sunt Angeli. Ergo perfectionem iustitiae iam tenebat, sed sequendo palmam supernam, immortalitatem quaerebat.
5 [Infirmitatem animi sui confitetur Apostolus.] Dic nobis, sancte Apostole, alium aliquem manifestiorem locum, non ubi quaeris immortalitatem, sed ubi confiteris infirmitatem. Et hic iam susurratur, iam contradicitur. Videor mihi audire quorumdam cogitationes, et hic dicitur mihi: Verum est, novi quid dicturus es: confitetur infirmitatem, sed carnis, non mentis; confitetur infirmitatem, sed corporis, non animi: in animo autem est perfecta iustitia, non in corpore. Nam quis ignorat utique Apostolum in corpore fuisse fragilem, corpore fuisse mortalem, sicut dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus [II Cor. IV, 7]? Quid tibi ergo cum vase fictili? De thesauro aliquid loquere. Si aliquid minus habuit, si erat quod ei ad aurum iustitiae posset addi, inveniamus. Ipsum audiamus, ne iniuriosi existimemur. Et ne magnitudine revelationum mearum, Apostolus dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar. Nempe hic agnoscitis Apostolum habentem magnitudinem revelationum, et timentem elationis praecipitium. Ut ergo noveris quia et ipse Apostolus, qui volebat alios salvos facere, adhuc curabatur: ut noveris quia et ipse adhuc curabatur; si magnipendis ipsius honorem, audi quid medicus ei apposuerit ad tumorem: audi non me, ipsum audi. Audi confitentem, ut sentias docentem. Audi: Et ne magnitudine revelationum mearum extollar. Ecce iam possum dicere apostolo Paulo: Ne extollaris, sancte Apostole? Tu ne extollaris, adhuc cavendum est? Tu ne extollaris, adhuc timendum est? Tu ne extollaris, adhuc huic infirmitati medicina quaerenda est?
6 [Tumoris epithema Apostolo datum.] Quid mihi, inquit, dicis tu? Et tu audi quid sim; et noli altum sapere, sed time. Audi quomodo brevis agnus ingrediatur, ubi aries sic periclitatur. Ne magnitudine, inquit, revelationum mearum extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Qualem tumorem timuit, qui mordacissimum epithema accepit? Iam ergo modo dic quia tanta in illo erat iustitia, quanta est in Angelis sanctis. An forte et angelus sanctus in coelo, ne extollatur, accipit stimulum angelum satanae, a quo colaphizetur? Absit hoc de sanctis Angelis suspicari. Homines sumus, Apostolos sanctos homines agnoscamus; vasa electa, sed adhuc fragilia; adhuc in hac carne peregrinantes, nondum in coelesti patria triumphantes. Ergo quoniam Dominum ter rogavit, ut ab illo iste stimulus auferretur; nec auditus est ad voluntatem, quia exauditus est ad sanitatem [II Cor. XII, 7-9]; forte non indecenter ipse loquitur, ubi dicit, Scimus autem quia Lex spiritualis est; ego autem carnalis sum.
7 [Sanctus quisque in hac vita carnalis et spiritualis.] Ergo carnalis Apostolus, qui aliis dicebat, Vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis? alios tanquam spirituales alloquitur, et ipse carnalis est? Sed quid dixit et ipsis spiritualibus, quia nondum erant in perfectione coelesti et angelica, nondum erant in illius patriae securitate, sed in huius peregrinationis sollicitudine versabantur? quid eis dixit? Certe spirituales eos vocavit: Vos, inquit, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris [Galat. VI, 1]. Ecce, quem spiritualem iam appellavit, timuit illi tentationis fragilitatem, unde posset tentari spiritualis, etsi non ex mente, utique ex carne. Spiritualis enim, quia secundum spiritum vivit; adhuc autem ex parte mortali carnalis: idem spiritualis, idemque carnalis. Ecce spiritualis: Mente servio legi Dei. Ecce carnalis: carne autem legi peccati. Idem ergo ipse et spiritualis et carnalis? Idem plane, quamdiu hic vivit, sic est.
8 [Quis totus carnalis, quis ex parte vel totus spiritualis.] Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis atque consentis, qui eas vel bonas putas ad explendam libidinis saturitatem, vel certe sic iam vides malas, ut eis tamen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, et ea quae mala suggerunt perpetres; totus carnalis es. Tu, tu quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem, quod Lex vetat, cum dicit, Non concupisces [Exod. XX, 17]; servas tamen aliud quod item Lex iubet, Post concupiscentias tuas non eas [Eccli. XVIII, 30]: mente spiritualis es, carne carnalis. Aliud est enim, non concupiscere; aliud, post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria? Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quae futura est vox illa triumphantis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Vides victorem, audi exsultantem, exspecta triumphantem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [I Cor. XV, 53-55]? Ubi est? Ecce erat, et non est. Ubi est, mors, contentio tua? Ecce mortis contentio: Non quod volo ago. Ecce mortis contentio: Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Si ergo Apostolus de se ipso dicit; si dico, non confirmo: si Apostolus dicit, Scimus quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: mente enim spiritualis, corpore carnalis: quando totus spiritualis? Cum, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale [I Cor. XV, 44]. Modo ergo quando fervet mortis contentio, non quod volo ago: ex parte spiritualis, ex parte carnalis; ex parte meliore spiritualis, ex parte inferiore carnalis. Adhuc confligo, nondum vici: magnum mihi est non vinci. Non quod volo, hoc ago; quod odi, illud facio. Quid facis? Concupisco. Etsi concupiscentiae non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo; tamen adhuc concupisco: et utique etiam in ipsa parte ego sum.
9 [Idem carnalis simul et spiritualis.] Non enim ego in mente, et alius in carne. Sed quid? Igitur ipse ego: quia ego in mente, ego in carne. Non enim duae naturae contrariae, sed ex utraque unus homo: quia unus Deus, a quo factus est homo. Igitur ipse ego, ego ipse, mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Mente non consentio legi peccati: sed tamen nollem esset in membris meis lex ulla peccati. Quia ergo nollem, et tamen est; non quod volo ago: quia concupisco, et nolo, non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Quid odi? Concupiscere. Odi concupiscere, et tamen ago illud carne, non mente: Quod odi, illud facio.
10 [Consentiens cum lege. Si autem quod nolo, illud facio; consentio legi, quoniam bona est.] Quid est hoc, Si quod nolo, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est? Consentires legi, si quod vellet faceres: facis quod lex odit, quomodo consentis legi? Prorsus, Si quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Quomodo? Quia iubet lex, Non concupisces, Quid volo ego? non concupiscere? Volendo quod vult lex, consentio legi, quoniam bona est. Si diceret lex, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentirem legi, et omnino ab illa voluntatis perversitate diversus existerem. Dicente enim lege, Non concupisces, et ego vellem concupiscere; non consentio legi Dei. Quid modo? quid dicis, o lex? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et ego nolo; quod non vis, nolo: ideo consentio, quia quod non vis, nolo. Non implet legem infirmitas mea: sed Legem laudat voluntas mea. Ergo si quod nolo, hoc ago; ideo consentio legi, quia nolo quod non vult, non quia ago quod nolo. Ipsum enim agere concupiscere est, non concupiscentiae consentire: ne aliquis iam in Apostolo peccandi sibi quaerat exemplum, et det malum exemplum. Non quod volo ago. Quid enim lex dicit? Non concupisces. Et ego nolo concupiscere, et tamen concupisco; quamvis concupiscentiae meae assensum non praebeam, quamvis post eam non eam. Resisto enim, averto mentem, nego arma, teneo membra; et tamen fit in me quod nolo. Quod non vult lex, nolo cum lege; quod non vult, nolo: ergo consentio legi.
11 [Ignorare peccatum.] Sed quia ego sum in carne, ego sum in mente; sed magis ego sum in mente, quam in carne. Quia enim ego sum in mente, ego sum in regente: mens enim regit, caro regitur: et magis sum ego in eo quo rego, quam in eo in quo regor. Quia ergo magis ego in mente: Nunc autem iam non ego operor illud. Nunc autem, quid est? Nunc autem, iam redemptus, qui fui antea sub peccato venumdatus, iam accepta gratia Salvatoris, ut mente condelecter legi Dei, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me. Iterum ergo in me: audi quod sequitur, hoc est in carne mea bonum. Velle enim mihi adiacet. Scio. Quid scis? Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Iamdudum dixeras, Quod operor, ignoro. Si ignoras, quomodo scis? Modo dicis, Ignoro; modo dicis, Scio: ego quomodo intelligam, nescio. An hoc est quod intelligo? Ubi enim ait, Quod operor, ignoro; dixit ignoro, non approbo, non accepto, non mihi placet, non consentio, non laudo. Non enim et Christus eos ignorabit, quibus dicturus est, Non novi vos [Matth. VII, 23]. Prorsus etiam hoc intelligo, Quod enim operor, ignoro: quia quod non facio, ignoro. Non enim ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Ideo ignoro: quia non ego facio, sicut dictum est de Domino, Eum qui non noverat peccatum [II Cor. V, 21]. Quid est, non noverat? Ergo non noverat quod arguebat? non noverat quod puniebat? Si ergo non noverat quod puniebat, iniuste puniebat. Quia vero iuste puniebat, noverat quod puniebat. Et tamen peccatum non noverat, quia peccatum non fecerat. Quod enim operor, ignoro: non enim quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio; consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem, accepta iam gratia, non ego operor illud: libera est mens, caro captiva. Non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
12 [Perficere legem in hac vita sanctis non conceditur. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non adiacet. Adiacet velle, perficere non adiacet.] Non dixit, facere; sed, perficere. Non enim nihil facis. Rebellat concupiscentia, et non consentis; delectat uxor aliena, et non annuis, mentem avertis, in secretarium mentis intras. Vides foris strepentem concupiscentiam, profers adversus eam sententiam, mundans conscientiam. Nolo, inquis, non facio. Puta quia delectat, non facio, habeo cui condelecter. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quid tu de carne tua tumultuaris? Quid delectationes stultas, temporales fluxas, vanas, noxias, tumultuose suggeris, et eas quasi garrula mihi narras? Narraverunt mihi iniusti delectationes. Inde est et ista concupiscentia. Narrat mihi delectationes, sed non sicut lex tua, Domine [Psal. CXVIII, 85]. Condelector enim legi Dei: non de me, sed de gratia Dei. Tu concupiscentia in carne tumultuaris, mentem tibi non subdis. In Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi caro [Psal. LV, 5]. Me, me, hoc est, mente non consentiente, tumultuatur caro. In Deo, inquit, sperabo; non timebo quid faciat mihi caro. Sicut nec aliena, ita nec mea. Qui ergo in se haec agit, nihil facit? Multum facit: magnum est quod facit, sed tamen non perficit. Quid est enim perficere? Ubi est, mors, contentio tua? Ergo, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non.
13 [Idem tractatur argumentum. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago.] Et repetit, Si autem quod nolo ego, hoc facio, id est, concupisco; iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum. Bonum [Mss., Bonam.] invenio legem; bonum est lex, bonum aliquid est lex. Unde probo? Quia implere volo. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adiacet. Et hoc mihi. Non enim caro non mea, aut de alia substantia caro, aut de alio principio caro, aut anima ex Deo, et caro de gente tenebrarum. Absit. Languor repugnat sanitati. Semivivus iacet in via [Luc. X, 30], curatur adhuc, sanantur omnes languores eius [Psal. CII, 3]. Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo ego, illud facio; invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Quod malum?
14 [Idem tractatur argumentum. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis:] captivum, sed ex carne; captivum, sed ex parte. Nam mens repugnat, et condelectatur legi Dei. Sic enim intelligere debemus, si de se ipso Apostolus loquitur. Iam ergo si mens non consentit peccato titillanti, suggerenti, blandienti; si mens non consentit, quoniam habet alias interius delectationes suas, delectationibus carnis ex nulla parte conferendas: si ergo non consentit, et est in me quiddam mortuum, et quiddam vivum [Am. Er. et Mss. carent his verbis, et quiddam vivum.], mors adhuc contendit, sed mens viva non consentit. Numquid ipsa mors non est in te? Numquid illud quod mortuum est, non pertinet ad te? Adhuc tibi est contentio. Quid etiam inde sperandum est?
15 [Idem tractatur argumentum. Miser ego homo:] etsi non in mente, tamen in carne miser homo. Non enim in mente homo, et in carne non homo. Quis enim unquam carnem suam odio habuit [Ephes. V, 29]? Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Quid est hoc, fratres? Quasi carere vult corpore. Quid festinas? Si tantum ibi est intentio tua, ut corpore careas; mors quandoque ventura est, et te ab isto corpore mortis dies adveniens ultimus procul dubio liberabit. Quid est quod pro magno gemis? Quid est quod dicis, Quis me liberabit? Mortalis loqueris, moriturus loqueris. Separatio mentis a carne quandoque ventura est: propter brevitatem vitae nunquam longe est; propter quotidianos casus quando sit, nescis. Ergo sive festines, sive tardes, omnis vita humana brevis est: quid pro magno gemis, et dicis, Quis me liberabit de corpore mortis huius?
16 [In resurrectione soli iusti liberantur de corpore mortis.] Et adiungit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Pagani enim qui non habent gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non morientur? non quandoque die ultimo a carne solventur? non illo die a corpore mortis huius liberabuntur? Tu quid est quod pro magno gratiae Dei per Iesum Christum Dominum nostrum vis tribuere, quia de corpore mortis huius liberaberis? Respondet tibi Apostolus, si sensum eius cepimus, imo quia Domino adiuvante, sine dubio cepimus; respondet tibi Apostolus, et dicit: Scio quid loquar. Paganos dicis liberari a corpore mortis huius, quia veniet dies ultimus vitae huius, et solventur ad tempus a corpore mortis huius. Veniet et dies, quando omnes qui sunt in monumentis audient vocem eius; et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: ecce liberati a corpore mortis huius. Qui mala fecerunt, in resurrectionem iudicii [Ioan. V, 28, 29]: ecce redierunt ad corpus mortis huius. Corpus mortis huius redit ad impium, nec inde aliquando solvetur. Tunc non erit vita aeterna, sed mors aeterna, quia poena aeterna.
17 [Corpus sanctorum post resurrectionem immortale.] Tu autem, o Christiane, roga quantum potes, exclama et dic: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Respondetur tibi: securus efficeris, non de te, sed de Domino tuo; securus efficeris de pignore tuo. Spera cum Christo regnum Christi, iam pignus tenes sanguinem Christi. Dic, dic, Quis me liberabit de corpore mortis huius? ut respondeatur tibi, Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Non enim sic liberaberis de corpore mortis huius, ut hoc corpus non habeas. Habebis, sed iam non mortis huius. Ipsum erit, sed non ipsum erit. Ipsum erit, quia ipsa caro erit: non ipsum erit, quia mortale non erit. Sic, sic liberaberis a corpore mortis huius, ut mortale hoc induat immortalitatem, et corruptibile hoc induat incorruptionem. A quo? per quem? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum. Quia per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut in Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis. In Adam omnes moriuntur: inde est quod gemis, inde est quod cum morte confligis, inde est corpus mortis huius. Sed sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur [I Cor. XV, 21, 22]. Vivificatus [Plerique Mss., Vivificaberis.] accepto corpore immortali, ubi dicas, Ubi est, mors, contentio tua? liberatus eris a corpore mortis huius: non tamen virtute tua, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.126v bnf1594.72 bnf11326.46 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CLIII. De verbis Apostoli, Rom. VII, 5-13, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti, etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos . <<<     >>> SERMO CLV. De verbis Apostoli, Rom. VIII, 1-11, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu, etc., Contra Pelagianos . Habitus in basilica SS. Martyrum Scillitanorum.
monumenta.ch > Augustinus > 154

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik