Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLIII. De verbis Apostoli, Rom. VII, 5-13, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti, etc. Contra Manichaeos aperte, et tacite contra Pelagianos .
1 | [Locus Apostoli exponendus quam difficilis.] Audivimus, concorditerque respondimus, et Deo nostro consona voce cantavimus: Beatus vir quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum [Psal. XCIII, 12]. Silentium si praebeatis, audietis. Non invenit locum sapientia, ubi non est patientia. Nos loquimur, sed erudit Deus: nos loquimur, sed Deus docet. Non enim beatus dictus est quem docet homo, sed quem tu erudieris, Domine. Nos plantare possumus et rigare: sed Dei est incrementum dare [I Cor. III, 7]. Qui plantat et qui rigat, forinsecus operatur: qui dat incrementum, intrinsecus opitulatur. Quae nobis lectio de sancti Apostoli Epistola proposita sit ad loquendum, quam difficilis, quam latebrosa, quam (si non intelligatur aut male intelligatur) periculosa; puto, fratres, imo scio, quia nobiscum recitaretur, audistis; et fluctuastis, si advertistis; aut si aliqui et intellexistis, quam sit arduum sine dubitatione vidistis. Hanc itaque lectionem totumque ipsum molestum et obscurum, sed intelligentibus salubrem Epistolae Apostoli locum suscepimus, adiuvante misericordia Dei, exponere disserendo. Charitati vestrae debitores nos esse scio, exactores vos esse sentio. Quemadmodum nos, ut ista percipiatis, oramus: sic et vos orate, ut ea vobis explicare valeamus. Si enim oratio nostra concordet; et vos faciet Deus idoneos auditores, et nos debiti huius fidelissimos redditores. |
2 | [Hoc loco abutuntur Manichaei. Cum enim essemus in carne,] ait Apostolus, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Hic videtur (quod non intelligentibus primum et grande periculum est) Apostolus reprehendere et culpare legem Dei. Dicit aliquis, Absit hoc ab animo qualiscumque christiani : quis hoc vel insanus audeat de Apostolo suspicari? Et tamen, fratres mei, verba ista male intellecta, fomitem insaniae furori Manichaeorum subministrarunt. Manichaei enim legem Dei per Moysen datam, dicunt non a Deo datam, et eam Evangelio contrariam esse contendunt. Et quando cum eis agitur, his testimoniis apostoli Pauli quae non intelligunt, conantur convincere, quid dicam, catholicos non intelligentes, et non potius negligentes? Non enim multum est, si quis velit esse diligens, post calumnias ab haeretico auditas, saltem considerare in codice circumstantiam lectionis. Quod si fecerit; ibi mox inveniet unde adversarium loquacem redarguat, unde hostes Legis rebellesque prosternat. Etsi enim tardus est ad intelligenda verba Apostoli, manifesta ibi laus est expressa legis Dei. |
3 | [Manichaeorum calumnia refellenda ex consequentibus.] Videte enim prius et advertite. Cum enim essemus in carne, ait, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur. Hic iam Manichaeus erigit cervicem, exaltat cornua, impetit te, facit impetum: Ecce, inquit, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Quomodo bona est Lex, per quam in nobis sunt passiones peccatorum, et operantur in membris nostris, ut fructum ferant morti? Lege, aliquantum progredere, totum audi patienter, et si non intelligenter. Hoc enim quod ait, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, multum est ut intelligas: sed prius esto mecum Legis laudator, et tunc fieri mereberis intellector. Clausum cor habes, et clavem accusas? Ecce interim quod non intelligimus, paululum seponamus, ad laudem Legis quae aperta est veniamus. Passiones, inquit, peccatorum, quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Adhuc videtur Legem arguere, culpare, improbare, detestari: sed non intelligentibus. Cum enim dicit, Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae, quasi utique videtur Legem accusare atque culpare. Vidit hoc et ipse, vidit, sensit se non intelligi, et contra obscuritatem verborum suorum cogitationes hominum commoveri: sensit quid possis dicere, sensit quid possis contradicere; et prior hoc voluit dicere, ut tu non invenias quod diceres. |
4 | [Apostolus ipse Legis reprehensores ibidem damnat. Quid ergo dicemus,] inquit? Hoc sequitur. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Uno verbo Legem absolvit, Legis accusatorem damnavit. Auctoritatem Apostoli contra me proferebas, o Manichaee, et dicebas mihi, cum Legem reprehenderes, Ecce Audi Apostolum, lege Apostolum: Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Nunc ergo evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Iactabas te, clamabas, dicebas, Audi, lege, vide: ista dixeras, et iam verso tergo ire cupiebas. Exspecta, audivi te, audi me: imo nec ego te, nec tu me; sed ambo simul audiamus Apostolum, qui solvit se, et alligat te. Quid ergo dicemus, inquit? Lex peccatum est? Hoc dicebas, Lex peccatum est, hoc nempe dicebas. Ecce audisti quod dicebas, audi quod dicas. Legem Dei peccatum esse dicebas, quando eam caecus et improvidus reprehendebas. Errasti: vidit Paulus errorem tuum. Quod dicebas, ipse dixit. Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Quod dicebas, hoc dicimus? Lex peccatum est? Absit. Si Apostoli sequebaris auctoritatem, appende verbum, et cape inde consilium. Audi, Lex peccatum est? Absit. Audi, Absit. Si Apostolum sequeris, si eius auctoritatem plurimi pendis, audi, Absit: et quod sentiebas, a te absit. Quid ergo dicemus? Quid dicemus? quia dixi, Passiones peccatorum quae per Legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti; quia dixi, Evacuati sumus a Lege mortis, in qua detinebamur; quia dixi, Serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae: Lex peccatum est? Absit. Quare ergo, Apostole, tanta illa dixisti ? |
5 | [Lex concupiscere malum prohibens, non est mala.] Lex absit ut sit peccatum: Sed peccatum, inquit, non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Iam modo interrogo te, Manichaee, modo te interrogo, responde mihi. Mala est Lex quae dicit, Non concupisces? Hoc nec luxuriosus mihi et nequam aliquis responderit. Etenim et ipsi homines flagitiosi quando reprehenduntur, erubescunt; et quando sunt inter castos, lascivire non audent. Si ergo malam dicis esse Legem quae dicit, Non concupisces; impune vis concupiscere; accusas Legem, quia percutit libidinem. Fratres mei, si non audiremus Apostolum dicentem, Lex peccatum est? Absit; sed tantummodo verba Legis commemorantem, ubi dictum est, Non concupisces: etiam Legem illo non laudante, nos tamen laudare deberemus: illam laudare, nos accusare. Ecce Lex, ecce desuper tuba divina clamat homini, Non concupisces. Non concupisces, reprehende si potes; fac, si reprehendere non potes. Audisti, Non concupisces, reprehendere non audes. Quia bonum est quod dixit, Non concupisces; malum est concupiscere. Malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo concupiscere malum culpat Lex, a tuo malo te prohibet Lex. Ergo fac quod iubet Lex, noli facere quod vetat Lex, noli concupiscere. |
6 | [Concupiscentiae malum ante Legem ignotum.] Sed quid ait Apostolus? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Ibam enim post concupiscentiam meam, et qua trahebat currebam, eiusque illecebras blandas, et ex carnali suavitate iucundas magnam felicitatem arbitrabar. Laudatur enim peccator, ait Lex, in desideriis animae suae; et qui iniqua gerit, benedicitur [Psal. IX, 3]. Invenis hominem concupiscentias suas carnales sectantem, totumque se illis servum donantem, aucupari undique voluptates, fornicari, inebriari; non dico amplius; fornicari, inquam, inebriari. Haec dixi quae licite committuntur, sed non Dei legibus. Quis enim aliquando ad iudicem ductus est, quia meretricis lupanar intravit? Quis aliquando in publicis tribunalibus accusatus est, quia per suas lyristrias lascivus immundusque defluxit? Quis aliquando habens uxorem, quia ancillam suam vitiavit, crimen invenit? Sed in foro, non in coelo; in lege mundi, non in lege Creatoris mundi. Luxuriosus autem, immundus atque lascivus felix dicitur abundare voluptatibus, frui deliciis. Iamvero si se etiam vino ingurgitet, si bibat mensuras sine mensura; parum est quia non invenit crimen, etiam viri fortis accipit nomen: tanto nequior, quanto sub poculo invictior. Cum laudantur ista, et dicitur, Felix est, magnus est, bene est illi; et non solum hoc non putatur esse peccatum, sed etiam putatur vel Dei donum, vel certe suave, blandum et licitum bonum: procedit lex Dei, et dicit, Non concupisces. Ille homo qui putabat magnum bonum esse, magnamque felicitatem existimabat, ea quae posset, suae concupiscentiae non negare, sequi qua trahit; audit, Non concupisces; et cognoscit esse peccatum. Deus dixit, homo audivit, Deo credidit, peccatum suum vidit; quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam, non ire post eam, strinxit se, conatus est, victus est. Qui fuit antea nescius malorum suorum, factus est doctus, et peius est victus: coepit esse non solum peccator, sed etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat: sed antequam Legem audiret, peccatorem se esse nesciebat. Legem audivit, peccatum vidit; conatus est vincere, superatus atque prostratus est; factus est et Legis praevaricator, qui fuit antea nescius peccator. Hoc dicit Apostolus: Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. |
7 | [Concupiscentia per Legem aucta, non victa. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.] Minor erat concupiscentia, quando ante Legem securus peccabas, nunc autem oppositis tibi obicibus Legis, fluvius concupiscentiae quasi frenatus est paululum, non siccatus: sed increscente impetu qui te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus ruptis. Concupiscentia tua minor erat, quando tuam movebat libidinem, omnis est autem quando transcendit et Legem. Vis nosse quam magna sit? Vide quid ruperit: Non concupisces. Non homo dixit, Deus dixit, Creator dixit, Iudex aeternus dixit, non quicumque dixit. Fac ergo quod dixit. Non facis? observa iudicantem qui dixit. Sed quid facias, o homo? Ideo non vicisti, quia de te praesumpsisti. |
8 | [Praesumens de se ipso vincitur.] Attende ergo nunc verba superiora, quae videbantur obscura: Cum enim essemus in carne. Verba quae superiora diximus, unde coepit lectio quae obscura videbatur, attendite: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per Legem sunt. Unde per Legem sunt? Quia eramus in carne. Quid est, quia eramus in carne? Praesumebamus de carne. Num enim qui loquebatur Apostolus, iam exierat de ista carne, aut eis loquebatur qui iam exierant morte de ista carne? Non utique; sed secundum huius vitae modum, et qui loquebatur, et quibus loquebatur, in carne erant. Quid ergo est, Cum essemus in carne; nisi, cum de carne praesumeremus, hoc est, de nobis consideremus? Homini enim dictum est, et de hominibus dictum est, Videbit omnis caro salutare Dei [Isai. XL, 5] [Luc. III, 6]. Quid est, Videbit omnis caro; nisi, videbit omnis homo? Et quid est, Verbum caro factum est [Ioan. I, 14]; nisi, Verbum homo factum est? Non enim Verbum et caro erat, et anima ibi non erat: sed carnis nomine homo significatus est, in eo quod legitur, Verbum caro factum est. Ergo Cum essemus in carne, id est, in concupiscentiis carnis versaremur, ibique totam spem nostram tanquam in nobis poneremus: passiones peccatorum, quae per legem sunt, auctae sunt per legem. Prohibendo enim fecerunt legis praevaricatorem; quia ille qui praevaricator est factus, Deum non habuit adiutorem. Operabantur ergo in membris nostris, ut fructum ferrent, cui, nisi morti? Si damnandus erat peccator quam spem habet praevaricator? |
9 | [Confidendum non in se, sed in Deo.] Ergo, o homo, vicit te concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut moriaris. Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini manet in aeternum [Isai. XL, 6]. Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te, prohibitione Legis grandior facta est, maiorem hostem pateris: sit Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici [Psal. LX, 4]. Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat [Psal. XLIX, 22]. Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me coepit. |
10 | [Delectatio legis Dei, et delectatio concupiscentiae. Ego autem mortuus sum.] Quid est, mortuus sum? Praevaricator factus sum, Et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam. Videte quia Lex laudatur, mandatum quod erat in vitam. Qualis enim vita est, non concupiscere? O vita dulcis! Dulcis est quidem voluptas concupiscentiae: verum est, nec eam homines sequerentur, nisi dulcis esset. Theatrum, spectaculum, meretrix lasciva, turpissima cantilena, dulcia sunt ista concupiscentiae; dulcia plane, suavia, delectabilia: sed, Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine [Psal. CXVIII, 85]. Suavia sunt, dulcia sunt, delectabilia sunt: sed audi meliora, Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Felix anima quae huiusmodi delectationibus oblectatur, ubi turpitudine nulla inquinatur, et veritatis serenitate purgatur. Quem autem delectat lex Dei, et sic delectat, ut omnes delectationes lasciviae vincat, non sibi arroget istam delectationem: Dominus dabit suavitatem [Psal. LXXXIV, 13]. Quam dicam? Domine, da mihi illam suavitatem, vel illam? Suavis es, Domine, et in tua suavitate doce me iustitias tuas [Psal. CXVIII, 68]. In tua suavitate doce me, et doces me. Tunc disco ut faciam, si in tua suavitate doceas me. Caeterum quamdiu blanditur iniquitas et dulcis est iniquitas, amara est veritas. In tua suavitate doce me: ut suavis sit veritas, dulcedine tua contemnatur iniquitas. Multo melior est et suavior veritas, sed sanis suavis est panis. Quid melius et praeclarius pane coelesti? Sed si non obstupefacit dentes iniquitas. Scriptura enim dicit: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis; sic iniquitas utentibus ea [Prov. X, 26]. Quid prodest quia panem laudatis, si male vivitis? Quod laudatis non manducatis. Cum ergo audis verbum, cum audis verbum iustitiae et veritatis, et laudas; multo laudabilius est, si facias. Fac ergo quod laudas. An dicturus es: Volo, sed non valeo? Quare non vales? Quia sanitas non est. Unde sanitatem perdidisti, nisi quia peccando Creatorem offendisti? Ergo ut eius panem, quem laudas, cum suavitate, id est, cum sanitate manduces, dic illi: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi [Psal. XL, 5]. Ergo, inquit, inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Erat enim sibi antea ignotus peccator, factus est manifestus praevaricator. Ecce inventum est illi in mortem, quod erat in vitam. |
11 | [Homo superbus gladio proprio occisus. Occasione autem,] inquit, accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Sic factum est primo in paradiso: Fefellit, inquit, me occasione accepta per mandatum. Vide serpentem mulieri illi susurrantem. Quaesivit ab ea quid dixerit Deus: respondit illa, Dixit nobis Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis. Ex eo si ederitis, morte moriemini. Hoc est Dei mandatum. Contra serpens: Non, inquit, morte moriemini. Sciebat enim Deus quia qua die ederitis, aperientur oculi vestri, et eritis tanquam dii [Gen. III, 2-5]. Occasione ergo accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Gladio quem portabas, te inimicus occidit; armis tuis te vicit, armis tuis te interemit. Recipe mandatum: scito esse arma, non quibus occidat te, sed quibus a te occidatur inimicus. Sed noli praesumere de viribus tuis. Vide parvum David contra Goliath, vide parvum contra ingentem; sed in nomine Domini praesumentem. Tu venis ad me, inquit, cum clypeo et lancea; ego in nomine Domini omnipotentis [I Reg. XVII, 45]. Sic, sic; aliter non: omnino aliter non prosternitur inimicus. Qui praesumit de viribus suis, antequam pugnet ipse prosternitur. |
12 | [Apostolus etiam atque etiam Legis apertissimus laudator.] Videte tamen, charissimi, videte etiam atque etiam Paulum apostolum contra furorem Manichaeorum esse legis divinae apertissimum laudatorem, videte quid adiungat: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Numquid uberius laudari potest? Paulo ante verbo illo quod dixit, Absit, defenderat a crimine, non laudaverat. Aliud est a crimine obiecto defendere, aliud debito praeconio praedicare. Crimen obiectum fuit, Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Defensio, Absit. Uno verbo defenditur veritas; quia magna est Apostoli defendentis auctoritas. Quid diu defendat? Sufficit. Absit. An vultis, inquit, experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Modo autem: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. |
13 | [Idem tractatur argumentum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit.] Quia bonum non est mors. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Mors non est lex, sed peccatum est mors. Iamdudum autem dixerat. Sine lege peccatum mortuum est. Ubi vos admonueram, quia mortuum est, dixit, absconditum latet, non apparet. Modo videte quam vere ita dictum sit: Peccatum, inquit, ut appareat peccatum. Non dixit, Ut sit; quia erat et quando non apparebat. Peccatum ut appareat peccatum. Quid est, ut appareat peccatum? Quia concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Non ait, Concupiscentiam non habebam; sed, concupiscentiam nesciebam Sic etiam hic non ait, Ut sit peccatum; sed, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quam mortem? Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum. Attende, supra modum peccator. Quare supra modum? Quia iam et praevaricatio. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio [Rom. IV, 15]. |
14 | [Peccatum ex primo homine tractum.] Videte ergo, fratres, videte genus humanum a prima illius primi hominis morte fluxisse. Etenim peccatum a primo homine intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit [Id. V, 12]. Pertransiit, verbum attendite, quod audistis: considerate, videte quid est, pertransiit. Pertransiit: inde est et parvulus reus; peccatum nondum fecit, sed traxit. Etenim illud peccatum non in fonte mansit, sed pertransiit: non in illum aut illum, sed in omnes homines pertransiit. Genuit peccatores morti obnoxios primus peccator, primus praevaricator. Venit ad sanandos de virgine Salvator. Quia ad te non qua venisti, venit: non enim ille de concupiscentia maris et feminae, non de illo vinculo concupiscentiae. Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te. Dictum est hoc virgini, dictum est fide ferventi, non concupiscentia carnis aestuanti: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 35]. Quae tale obumbraculum haberet, quando ardore libidinis aestuaret? Quia ergo non qua venisti ad te venit, liberat te. Ubi te invenit? Venumdatum sub peccato, iacentem in morte primi hominis, trahentem peccatum primi hominis, habentem reatum antequam habere posses arbitrium. Ecce ubi te invenit, quando parvulum invenit. Sed parvuli aetatem excessisti: ecce crevisti, primo peccato multa addidisti; legem accepisti, praevaricator exstitisti. Sed noli esse sollicitus: Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V, 20]. Conversi ad Dominum, etc. |