Augustinus, Sermones, 10, SERMO CLII. De sequentibus verbis Apostoli, Rom. VII, et VIII, 1-4; usque ad, Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, etc.
1 | [Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adiuvat Spiritus.] Meminisse debet Charitas vestra, disputasse me vobis de quaestione difficillima ex apostoli Paul. Epistola (In superiore sermone), ubi dicit: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Qui ergo adfuistis, meministis: adestote nunc animo, ut astruatis ad id quod audistis. Sequitur enim lectio quae hodie recitata est, quam quidem lector inde coepit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne: ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Illa vero quae tunc lecta sunt, nec tractata verba, ista sunt quae sequuntur: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est his nunc qui sunt in Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat Legis , in quo infirmabatur per carnem. Et sequitur quod hodie lectum est: Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Difficultas non est in obscuris sensibus, quando adiuvat spiritus. Adiuvet ergo nos orantibus vobis; quia ipsum desiderium quod vultis intelligere, oratio est ad Deum. Ab ipso ergo oportet ut exspectetis auxilium. Nos enim, quomodo rustici in agro, forinsecus operamur. Si autem nullus esset qui intrinsecus operaretur, nec semen terrae figeretur, nec in agro cacumen exsurgeret , nec roboraretur virga et perveniret ad trabem: nec rami, nec fructus, nec folia nascerentur. Ideo dixit ipse Apostolus, discernens operationem operariorum et Creatoris: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Et adiunxit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus [I Cor. III, 6 ] [et 7]. Si Deus intrinsecus incrementum non det, inanis est iste sonus ad aures vestras. Si autem det, valet aliquid quod plantamus et rigamus, et non est inanis labor noster. |
2 | [Idem tractatur argumentum.] Iam dixi vobis sic esse accipiendum quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati; ut carni nihil plus permittatis, nisi desideria, sine quibus non potest esse. Si autem desideriis malis consenseritis, et non contra illa luctati fueritis, victi plangetis: et optandum est ut plangatis, ne et sensum doloris perdatis. Quantum ergo est in votis nostris, in voluntate nostra, in oratione nostra, quando dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo [Matth. VI, 13]; hoc utique cupimus, ut nec ipsa mala desideria existant de carne nostra. Sed quamdiu hic vivimus, efficere non valemus. Propter hoc ait: Perficere autem bonum non invenio. Facere quid invenio? Non consentire malo desiderio. Perficere non invenio: non habere malum desiderium. Restat ergo in hac pugna, ut mente non consentiente malis concupiscentiis, servias legi Dei; carne autem concupiscente, sed te non consentiente, servias legi peccati. Agit caro desideria sua, age et tu tua. Non opprimuntur, non exstinguuntur a te desideria eius; non exstinguat tua: ut in certamine labores, non victus traharis. |
3 | [Concupiscentiae malum in baptizatis sine reatu.] Sequitur ergo et dicit Apostolus, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Et si habent desideria carnis, quibus non consentiunt; et si lex in membris eorum repugnat legi mentis eorum, et captivare vult mentem: tamen quia per gratiam Baptismatis et lavacri regenerationis solutus est et ipse reatus, cum quo eras natus, et quidquid antea consensisti malae concupiscentiae, sive quolibet flagitio, sive quolibet facinore, sive qualibet mala cogitatione, sive qualibet mala locutione, omnia deleta sunt in illo fonte, quo servus intrasti, unde liber existi: quia ergo haec ita sunt, Nulla nunc condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. Nulla est nunc, antea fuit. Ex uno omnes in condemnationem [Rom. V, 16]. Hoc malum fecerat generatio, sed hoc bonum fecit regeneratio. Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. Inest in membris, sed reum te non facit. Liberatus es ab illa; liber pugna; sed vide ne vincaris, et iterum fias servus. Laboras pugnando, sed laetaberis triumphando. |
4 | [Manichaeorum error cavendus.] Dixi autem vobis, et maxime meminisse debetis, ne forte propter istam pugnam, sine qua homo esse non potest, etiam qui iuste vivit; imo ille in ea est, qui iuste vivit; nam nec pugnat, sed trahitur, qui iuste non vivit: ergo ne putetis propter hoc quasi duas ex diversis principiis esse naturas, sicut insaniunt Manichaei, quod quasi non sit caro ex Deo. Falsum est, utrumque ex Deo est. Sed natura humana istam in semetipsa meruit ex peccato. Ergo languor est: sanatur, et non est. Discordia modo quae est in spiritu et carne, pro concordia laborat; spiritus ideo laborat, ut caro cum illo concordet. Quemadmodum si in una domo litem inter se habeant vir et uxor; ad hoc debet laborare vir, ut domet uxorem. Domata uxor subiugetur viro; subiugata uxore viro, fiat pax in domo. |
5 | [Lex triplex: lex peccati, lex fidei, lex factorum.] Cum autem dixisset, Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis; proposuit nobis intelligendas ipsas leges. Intuemini eas, et discernite: satis vobis necessaria est ista discretio. Lex, inquit, spiritus vitae, ecce una lex: liberavit te a lege peccati et mortis, ecce altera lex. Et sequitur: Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, ecce tertia lex. Aut forte ista est ex duabus ? Inquiramus et Domino adiuvante videamus. De lege illa bona quid dixit? Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Istam non dixit invalidam fuisse ad efficiendum: Liberavit, inquit, te lex spiritus vitae a lege peccati et mortis. Lex illa bona liberavit te ab ista lege mala. Lex enim mala quae est? Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quare et ipsa lex dicta est? Recte omnino. Admodum enim legitime factum est ut homo qui noluit obedire Domino suo, non ei serviret caro ipsius. Supra te Dominus tuus, infra te caro tua. Servi meliori, ut serviat tibi inferior. Contempsisti superiorem, torqueris ab inferiore. Ista est ergo lex peccati, ipsa est et mortis. Per peccatum enim mors. Qua die manducaveritis, morte moriemini [Gen. II, 17]. Ista ergo lex peccati trahit spiritum, et subiugare contendit. Sed condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ac per hoc fit illa pugna, et in ipso certamine dicitur, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Lex enim ipsa spiritus vitae quomodo te liberavit? Primo omnium indulgentiam peccatorum dedit. Ipsa est enim lex, de qua in Psalmo dicitur Deo: Et de lege tua miserere mei [Psal. CXVIII, 29]. Lex misericordiae, lex fidei, non factorum. Quae est ergo lex factorum? Iam audistis legem fidei bonam: Lex spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis. Audistis et aliam legem peccati et mortis . Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem. Haec ergo lex tertio loco quae nominata est, nescio quid quasi non implet: lex autem illa spiritus vitae implevit; quia te de lege peccati et mortis liberavit. Lex itaque ista, quae loco tertio nominata est, ipsa Lex quae data est populo per Moysen in monte Sina, ipsa dicitur lex factorum. Ipsa minari novit, non subvenire; iubere novit, non iuvare. Ipsa est quae dixit, Non concupisces. Unde dicit Apostolus, Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Et quid mihi profuit, quia Lex dixit, Non concupisces? Occasione accepta peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Prohibitus sum concupiscere, nec implevi iussa, sed victus sum. Ante legem fui peccator: accepta lege factus sum praevaricator. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. |
6 | [Lex Moysi defenditur contra Manichaeos. Itaque,] inquit, lex quidem sancta. Bona est ergo et ista lex (quia et ipsam reprehendunt Manichaei, quomodo carnem). De illa dicit Apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Apostoli verba sunt; videte et attendite. Itaque lex quidem sancta. Quid tam sanctum, quam Non concupisces? Non esset mala legis praevaricatio, nisi ipsa esset bona. Si enim non esset bona, non esset malum praevaricari rem malam. Quia vero malum est eam praevaricari, ergo bona est. Quid tam bonum, quam Non concupisces? Lex ergo sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Quomodo satiat? quomodo inculcat? Quasi contra calumniatores clamat. Quid dicis, Manichaee? Lex quae data est per Moysen mala est? Mala est, dicunt. O portenta! o frontem ! Tu dixisti semel, Mala: audi Apostolum dicentem, Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Taces aliquando? Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Et hic, per bonum: sic reum accusat , ut a laude Legis non recedat. Per bonum mihi, inquit, operatum est mortem. Per quod bonum? Mandatum. Per quod bonum? Legem. Quomodo operatum est mortem? Ut appareat peccatum; ut fiat supra modum peccatum, delinquens per mandatum. Ideo, supra modum. Quando delinquebat sine mandato, minus erat : quando delinquit per mandatum, excedit modum. Quando enim non prohibetur aliquis, putat quia bene facit. Prohibitus, incipit nolle facere: vincitur, trahitur, subiugatur: iam restat illi gratiam invocare; quia non potuit legem servare. |
7 | [Tres leges.] Ac per hoc lex illa, de qua dictum est, Lex enim spiritus vitae liberavit te a lege peccati et mortis, lex est fidei, lex est Spiritus, lex est gratiae, lex est misericordiae. Illa vero lex peccati et mortis, non est lex Dei, sed peccati et mortis. Illa vero altera de qua dicit Apostolus, Lex sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum, lex est Dei, sed factorum, lex operum: operum lex, quae iubet non iuvat: lex quae tibi ostendit, non tollit peccatum. Ab alia tibi lege ostenditur peccatum, ab alia tollitur. Duo sunt Testamenta, vetus et novum. Audi Apostolum dicentem: Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in monte Sina in servitutem generans, quae est Agar ancilla Sarrae, quae data est Abrahae, et peperit Ismaelem servum. Est ergo Testamentum vetus pertinens ad Agar, in servitutem generans. Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra [Galat. IV, 21-26]. Ergo filii gratiae, filii sunt liberae: filii litterae, filii sunt ancillae. Quaere filios ancillae: Littera occidit. Quaere filios liberae: Spiritus autem vivificat [II Cor. III, 6]. Lex Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis, unde te non potuit liberare lex litterae. Quod enim impossibile erat Legis, in quo infirmabatur per carnem. Rebellabat enim caro tua, subiugabat te caro tua; audiebat Legem, et plus incitabat concupiscentiam tuam. Infirmabatur ergo lex litterae per carnem: ac per hoc impossibile erat legis litterae liberare a lege peccati et mortis. |
8 | [Christi caro sola non caro peccati. Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati:] non in carne peccati. In carne quidem, sed non in carne peccati. Caetera ergo omnium hominum caro , caro peccati: sola illius, non caro peccati; quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit: tamen habens similitudinem carnis peccati; unde et nutriri, et esurire, et sitire, et dormire, et fatigari, et mori potuit. In similitudinem carnis peccati misit Deus Filium suum. |
9 | [De peccato in Christo quomodo damnatum peccatum. Et de peccato damnavit peccatum in carne.] De quo peccato? Quod peccatum? De peccato damnavit peccatum in carne: ut iustitia legis impleatur in nobis. Iam illa iustitia legis impleatur in nobis; iam illa iustitia quae iubetur, impleatur in nobis per Spiritum qui adiuvat: id est, lex litterae impleatur in nobis per spiritum vitae: qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. De quo ergo peccato Dominus, quod peccatum damnavit? Video, video quidem quod peccatum damnavit, video prorsus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi [Ioan. I, 29]. Quod peccatum? Omne peccatum, omne nostrum peccatum damnavit . Sed de quo peccato? Ipse non habebat peccatum: de illo dictum est, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Petr. II, 22]. Nullum prorsus, nec trahendo, nec addendo: nullum peccatum habuit, nec originis, nec propriae iniquitatis. Originem virgo demonstrat; conversatio vero eius sancta satis ostendit nihil eum fecisse unde dignus esset morte. Ideo ait: Ecce venit princeps huius mundi (diabolum significans), et in me nihil inveniet. Non inveniet quare me occidat princeps mortis. Et quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, eamus hinc [Ioan. XIV, 30 ] [et 31]. Et perrexit ad passionem mortis, mortem voluntariam, non necessitatis, sed arbitrii. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam [Id. X, 17, 18]. Si miraris potestatem, intellige maiestatem. Ut Deus loquitur, Christus loquitur. |
10 | [Quorumdam sententia de loco Apostoli.] De quo ergo peccato damnavit peccatum? Intellexerunt quidam, et pervenerunt ad sensum non improbum. Sed tamen quid dixerit Apostolus, quantum mihi videtur, indagare minime potuerunt. Rem tamen non malam dixerunt: hanc vobis prius dico, et deinde quid mihi videatur, et quod ipsa Scriptura divina ostendat esse verissimum. Cum turbarentur : De quo peccato damnavit peccatum? Habebat peccatum? hoc dixerunt, De peccato damnavit peccatum, de peccato non suo; tamen de peccato damnavit peccatum. Si ergo non de suo, de cuius? De peccato Iudae, de peccato Iudaeorum. Unde enim fudit sanguinem in remissionem peccatorum? Quia crucifixus est a Iudaeis . Quo tradente? Iuda. Iudaei quando illum occiderunt, Iudas illum tradidit. Bene fecerunt, an peccaverunt? Peccaverunt. Ecce de quo peccato damnavit peccatum . Bene dictum est, et vere dictum est, quia et de peccato Iudaeorum Christus damnavit omne peccatum, quia illis persequentibus fudit sanguinem, quo delevit omne peccatum. Verumtamen alio loco vide quid dicat Apostolus: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo hortante per nos: obsecramus pro Christo, id est tanquam Christus vos obsecret, pro illo vos obsecramus, reconciliari Deo. Et sequitur: Eum qui non noverat peccatum. Deus cui vos obsecramus reconciliari, eum qui non noverat peccatum, id est Christum Deum, eum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 20, 21]. Numquid hic potest intelligi peccatum Iudae, peccatum Iudaeorum, peccatum cuiusque alterius hominis: cum audias: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit? Quis? quem? Deus Christum. Deus Christum fecit pro nobis peccatum. Non dixit, Fecit pro nobis peccantem; sed, fecit eum peccatum. Si nefas est dicere peccasse Christum, quis ferat peccatum esse Christum? Et tamen non possumus Apostolo contradicere. Non ei possumus dicere: Quid est quod loqueris? Si enim hoc Apostolo dixerimus, ipsi Christo dicimus. Ait enim alio loco: An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? |
11 | [Verior interpretatio Apostoli. Christus peccatum factus quomodo.] Quid igitur est? Intendat Charitas vestra magnum altumque mysterium. Felices eritis, si intellectum dilexeritis, et ad dilectum perveneritis . Prorsus, prorsus Christus Dominus noster, Iesus Salvator noster, Redemptor noster peccatum factus est, ut nos essemus iustitia Dei in ipso. Quomodo? Audite Legem. Qui noverunt, sciunt quod dico: et qui non noverunt, legant, vel audiant. In Lege peccata vocabantur etiam sacrificia, quae pro peccatis offerebantur. Habes, cum victima pro peccato adduceretur, dicit Lex, Ponant manus suas sacerdotes super peccatum [Levit. IV]; id est, super victimam pro peccato. Et quod est aliud quam Christus sacrificium pro peccato? Sicut et Christus, inquit, dilexit vos, et tradidit semetipsum pro vobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [Ephes. V, 2]. Ecce de quo peccato damnavit peccatum: de sacrificio quod factus est pro peccatis, inde damnavit peccatum. Ipsa est Lex spiritus vitae, quae liberavit te a lege peccati et mortis. Quia lex illa altera, lex litterae, lex iubens, bona est quidem; Mandatum, sanctum, et iustum, et bonum: sed infirmabatur per carnem; et quod iubebat, in nobis impleri non poterat. Alia ergo lex, ut dicere coeperam, tibi ostendat peccatum, alia tollat: ostendat peccatum lex litterae, tollat peccatum lex gratiae. |