monumenta.ch > Augustinus > 150
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXLIX. In quo quaestiones propositae ex Actibus Apostolorum, cap. X, et ex Evangelio, solvuntur; seu de quatuor quaestionibus: prima, de visione Petri. Secunda, de verbis Evangelii, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, etc. Et paulo post, Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, etc. Tertia, de verbis Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Quarta, de dilectione inimici . Matth. cap. V, V. 16, cap. VI, V. 1-4, et cap. V, V. 43-48. <<<     >>> SERMO CLI. De verbis Apostolis, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago, etc., Rom. cap. VII, V. 15-25 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CL[Emendatus ad cl. m. et Am. Er. Ulim. Par. Lov.] [Note: Alias, in tomo 6.]. De verbis Actuum Apostolorum, Quidam autem Epicurei et Stoici philosophi disserebant cum eo, etc. cap. XVII, V. 18-34 [Censura huic tractatui in tomo 6 haec ab Erasmo praefixa est «Non omnino malus, sed nihil aut quam minimum habens Augustini.» Contra, nos quidem iudicamus et omnino bonum sermonem, et nihil habentem nisi Augustini. Eius meminit Possidius in Indiculo, cap. 1, his verbis: «De lectione Actuum Apostolorum, ubi Epicurei et Stoici cum apostolo Paulo contulerunt.»]. Habitus Carthagini.

1 [Paulus apud Athenienses praedicans.] Advertit nobiscum Charitas vestra, cum legeretur liber Actuum Apostolorum, Paulum locutum esse Atheniensibus, et ab eis qui praedicationem veritatis irridebant, dictum fuisse verborum seminatorem. Dictum est quidem ab irridentibus, sed non respuendum est a credentibus. Erat enim revera ille seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet tantilli et nequaquam illius excellentiae comparandi, in agro Dei, quod est cor vestrum, verba Dei seminamus, et uberem messem de vestris moribus exspectamus. Verumtamen unde admonemur loqui Charitati vestrae, quod ipsa lectione continetur, hortamur attentius advertatis, si quomodo adiuvante Domino Deo nostro dicimus aliquid, quod nec facile, nisi dicatur, ab omnibus possit intelligi; neque cum intellectum fuerit, debeat ab ullo contemni.
2 [Fides Christianorum.] Apud Athenas loquebatur. Athenienses in omni litteratura atque doctrina per alios populos magna fama pollebant. Ipsa erat patria magnorum philosophorum. Inde se per caeteras Graeciae atque alias orbis terras varia et multiplex doctrina diffuderat. Ibi Apostolus loquebatur, ibi annuntiabat Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 23, 24]. Hoc annuntiare inter superbos et doctos quanti periculi fuerit, vestrum est cogitare. Denique sermone finito, audita illi resurrectione mortuorum, quae praecipua fides est Christianorum, alii irridebant; dicebant autem alii, Audiemus te de hoc iterum. Nec defuerunt qui crediderunt, atque in eis nominatur quidam Dionysius Areopagites, id est Atheniensium principalis (Areopagos enim Atheniensium curia vocabatur); et mulier quaedam nobilis, et alii. Facta est ergo loquente Apostolo tripartita illa multitudo, per quosdam gradus mira distinctione disposita; irridentium, dubitantium, credentium. Quidam enim, ut scriptum esse audivimus, irridebant, quidam dicebant, Audiemus te de hoc iterum; isti dubitantes erant: aliqui crediderunt. Inter irridentes et credentes, medii sunt dubitantes. Qui irridet, cadit: qui credit, stat: qui dubitat, fluctuat. Audiemus te de hoc iterum, inquiunt: incertum an casuri essent cum irridentibus, an staturi cum credentibus. Numquid tamen inaniter laboravit seminator ille verborum? Ille vero si formidaret irridentes, non perveniret ad credentes: quomodo seminator ille evangelicus, quem commemorat Dominus (nam utique hoc erat Paulus), si trepidaret mittere semina, ne aliud caderet in via, aliud inter spinas, aliud in loca petrosa; nunquam semen posset etiam ad terram optimam pervenire. Et nos seminemus, spargamus: corda praeparate, fructum date.
3 [Epicurei et Stoici cum Apostolo conferentes.] Hoc quoque, si meminit Charitas vestra, cum legeretur audivimus, quod quidam ex philosophis Epicureis et Stoicis conferebant cum Apostolo. Qui sint vel fuerint philosophi Epicurei et Stoici, id est, quid senserint, quid verum esse putaverint, quid philosophando sectati sint, procul dubio multi vestrum nesciunt: sed quoniam Carthagini loquimur, multi sciunt. Adiuvent [Colbertinus Ms., Audiunt.] ergo modo nos dicturos vobis. Ad rem quippe valde pertinet, quod puto esse dicendum. Audiant nos et nescientes et scientes: nescientes instruantur, scientes commoneantur; illi cognoscant, illi recognoscant.
4 [Beata vita ab omnibus appetitur.] Primo generaliter audite omnium philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes philosophi studendo, quaerendo, disputando, vivendo appetiverunt apprehendere vitam beatam. Haec una fuit causa philosophandi: sed puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si enim a vobis quaeram quare in Christum credideritis, quare christiani facti fueritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam. Appetitio igitur beatae vitae philosophis Christianisque communis est. Sed res tam consona ubi inveniri possit, inde quaestio est, deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle, vitam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatae vitae philosophis Christianisque communem: debui enim dicere, omnium hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nam et qui bonus est, ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi inde se beatum esse posse speraret. De bonis facilis quaestio est, quod beatam vitam quaerant, inde boni sint. De malis forte aliqui dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quaerant. Sed si separatos malos et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse? nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quaero ab illo, Quare furtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam. Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si ergo miserum est non habere, beatum putat habere. Sed in eo impudens est et errat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quaerit et malum facit. Quid quaerit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad mercedem bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo merces est. Deus opus iubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac, et hoc accipies. Ille autem malus respondet nobis: Nisi male fecero, beatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria sunt? Bonum quaeris, et malum facis? In contrarium curris; quando pervenis?
5 [Epicureorum et Stoicorum opinio de beata vita.] Relinquamus ergo istos; forte opportunum erit ut ad eos redeamus, cum de philosophis quod instituimus peregerimus. Non enim arbitror sine causa, per nescientes actum esse aliquid magnum dispensante divina ipsa providentia, ut cum essent plurimae philosophorum sectae in civitate Atheniensi, non contulerint cum Apostolo Paulo nisi Stoici et Epicurei [Act. XVII, 18]. Cum enim audieritis quid sentiant in sectis suis, videbitis quam non frustra factum sit, ut ex omnibus philosophis soli cum Paulo conferrent. Neque enim ille eligere sibi potuit quibus altercantibus responderet; sed divina sapientia omnia gubernans hos ei apposuit, in quibus dissensionis philosophorum tota prope causa consisteret. Breviter ergo dico: indocti credant nobis, docti iudicent de nobis. Puto quia mentiri non audeo indoctis, iudicibus doctis; maxime quia dico aliquid, ubi pariter et docti et indocti possint veraciter iudicare. Hoc ergo prius dico, hominem constare ex anima et corpore. Hic non peto ut credatis, sed et vos peto ut iudicetis. Non enim timeo, ne in hoc dicto male quisquam iudicet de me, qui agnoscit se. Homo ergo, quod nemo ambigit, constat ex anima et corpore. Substantia ista, res ista, persona ista quae homo dicitur, beatam vitam quaerit: et hoc nostis; nec insto ut credatis, sed admoneo ut agnoscatis. Homo, inquam, id est, res ista non parva, praecedens omnia pecora, omnia volatilia, omnia et natatilia, et quidquid carnem gerit et homo non est: homo ergo constans ex anima et corpore; sed non qualicumque anima, nam et pecus constat ex anima et corpore: homo ergo constans ex anima rationali et carne mortali, quaerit beatam vitam. Quae res faciat beatam vitam cum cognoverit homo, nisi hanc teneat, hanc sequatur, hanc sibi vindicet, assumat si potestas est, petat si difficultas est, beatus esse non potest. Tota igitur quaestio est, quid faciat beatam vitam. Constituite nunc ante oculos vestros Epicureos, Stoicos, et Apostolum: quod etiam sic dicere potui, Epicureos, Stoicos, Christianos. Interrogemus prius Epicureos, quae res faciat vitam beatam. Respondent: Voluptas corporis. Hic iam credatis peto, quia iudices habeo. Utrum enim hoc dicant, hoc sentiant Epicurei, nescitis, quia illas litteras non legistis; sed sunt hic qui legerunt. Redeamus ad interrogandos. Quid dicitis, Epicurei, quae res facit beatam vitam? Respondent: Voluptas corporis. Quid dicitis, Stoici, quae res facit vitam beatam? Respondent: Virtus animi. Intendat mecum Charitas vestra, Christiani sumus, inter philosophos disceptamus. Videte quare illae tantum duae sectae procuratae sunt cum Apostolo collaturae. Nihil est in homine, quod ad eius substantiam pertineat atque naturam, praeter corpus et animam. Horum duorum in uno, hoc est in corpore, Epicurei posuerunt beatam vitam: in alio, id est anima, Stoici posuerunt beatam vitam. Quantum ad hominem pertinet, si ab illo sibi est vita beata, nihil restat praeter corpus et animam. Aut corpus est causa beatae vitae, aut anima est causa beatae vitae: si plus quaeris, ab homine recedis. Hi ergo qui beatam vitam hominis in homine posuerunt, alibi ponere omnino non potuerunt, nisi aut in corpore, aut in anima. Horum qui in corpore posuerunt, principatum Epicurei tenuerunt: horum qui in anima posuerunt, principatum Stoici tenuerunt.
6 [Epicureorum opinio ab Apostolo improbata. De anima quid Epicurei sentiunt. Christiani quidam moribus epicurei.] Ecce sunt, conferunt cum Apostolo; aliquidne plus habeat Apostolus; an vero uni harum duarum sectae necessario consentire deberet, ut etiam ipse causam beatae vitae, aut in corpore, aut in anima poneret. Nunquam poneret Paulus in corpore: hoc enim magnum non est; cum ipsi minime ponant causam beatitudinis in corpore, qui melius sentiunt de corpore. Nam Epicurei et de corpore et de anima hoc idem sentiunt, quod utrumque mortale est. Et quod est gravius et detestabilius, prius dicunt animam post mortem dissolvi quam corpus. 'Adhuc,' inquiunt, 'post efflatum spiritum manente cadavere, et integris membrorum lineamentis aliquantum durantibus, anima mox ut exierit, veluti fumus vento diverberata dissolvitur.' Non ergo miremur quod summum bonum, id est, beatitudinis causam in corpore posuerunt, quod se melius quam animam habere senserunt. Numquid hoc faceret Apostolus? Absit ut poneret in corpore summum bonum. Summum enim bonum est causa beatitudinis: imo vero doluit Apostolus, quosdam e numero Christianorum elegisse sententiam Epicureorum, non hominum, sed porcorum [Colbertinus Ms., pecorum.]. Ex hoc enim numero erant illi corrumpentes mores bonos colloquiis malis, et dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur [I Cor. XV, 32]. Epicurei contulerunt cum Paulo apostolo: sunt et Christiani epicurei. Quid enim sunt aliud dicentes quotidie, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur? Quo pertinet, Nihil erit post mortem, umbrae enim transitus est vita nostra. Dixerunt enim apud se cogitantes non recte inter caetera: Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors.
7 [Ieiunium cum oratione et eleemosyna.] Hoc si atrocius obiurgemus, si his cupiditatibus vehementius resistamus, dicent et quod sequitur: Opprimamus pauperem iustum [Sap. II, 8-10]. Et tamen dicere vel in hoc loco positi non timemus, Nolite esse epicurei. Cogitate quidem illud, quod dictum est ab his non recte loquentibus, Cras enim moriemur: sed non omni modo moriemur; manet enim post mortem quod sequitur mortem. Comes morienti aut vita erit, aut poena. Nemo dicat: Quis huc inde reversus est? Dives ille purpuratus sero redire voluit, et permitti non potuit. Stillam sitiens inquisivit, qui esurientem pauperem fastidivit [Luc. XVI, 19-24]. Nemo ergo dicat, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Si vultis dicere, Cras enim moriemur: non prohibeo; sed aliud ante dicite. Epicurei quippe velut non victuri post mortem, quasi aliud nihil habentes nisi quod delectat carnem, dicunt, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Christiani vero post mortem victuri, et felices potius victuri post mortem, non dicant, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur: sed tenete quod dicitur, Cras enim moriemur; et dicite, Ieiunemus et oremus; cras enim moriemur. Addo plane aliud, addo tertium, nec quod praecipue observandum est praetermitto, ut de ieiunio tuo fames pauperis satietur, aut si ieiunare non potes, magis pascas, cuius saturitate tibi venia concedatur. Dicant ergo Christiani, Ieiunemus et oremus et donemus; cras enim moriemur. Aut si duas res volunt dicere, ego eligo ut dicant, Donemus et oremus, quam, Ieiunemus et non donemus. Absit ergo ut Apostolus in corpore poneret summum bonum hominis, id est, beatitudinis causam.
8 [Stoicorum opinio Apostolo non probata.] Sed cum Stoicis non indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant efficiens beatae vitae, id est, quod facit in homine beatam vitam: respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua [Psal. XLVIII, 7]. Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus igitur omnis qui spem suam ponit in homine [Ierem. XVII, 5]. Quid ergo? Iam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo, Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice. Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei.
9 [Reiiciendae Epicureorum et Stoicorum de felicitate sententiae.] Itaque, fratres, velut ante oculos nostros Epicurei et Stoici cum Apostolo contulerunt, et collatione sua nos quid reiicere et quid deberemus eligere docuerunt. Est virtus animi res laudabilis, prudentia mala et bona discernens, iustitia sua cuique distribuens, temperantia libidines cohibens, fortitudo molestias aequanimiter sustinens. Magna res, laudabilis res: lauda, Stoice, quantum potes; sed dic, Unde habes? Non virtus animi tui te facit beatum, sed qui tibi virtutem dedit, qui tibi velle inspiravit, et posse donavit [Philipp. II, 13]. Scio quia fortassis irrisurus es me, et eris in eis de quibus scriptum est quia Paulum irridebant. Si tu via es, ego semino, seminator enim verborum sum pro modulo meo. Quod fuit convicium tuum, officium est meum. Ego semino: cadit in te quod semino, tanquam in terram duram. Ego non sum piger; et invenio terram bonam. Quid tibi faciam? Reprehensus es, et oraculo divino reprehensus es. Inter illos es, qui confidunt in virtute sua: inter illos es, qui spem ponunt in homine. Virtus te delectat; bona res delectat: scio, sitis; sed virtutem tibi manare non potes. Siccus es; si tibi ostendero fontem vitae [Sic Mss. At editi, Si curae sit tibi ostendere, etc.], forte deridebis. Dicis enim apud te: De ista rupe bibiturus sum? Accedit virga, et manavit aqua. Iudaei enim signa petunt; sed tu, Stoice, non es Iudaeus: scio, Graecus es; et Graeci sapientiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum. Scandalizatur Iudaeus, subsannat Graecus. Iudaeis enim scandalum, Gentibus autem stultitiam: sed ipsis vocatis Iudaeis et Graecis, hoc est, ipsi Paulo ex Saulo, et Dionysio Areopagitae, et talibus his, talibus et illis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam [I Cor. I, 22-24.] Iam non irrides rupem: agnosce virgam crucem, Christum fontem; et si sitis, bibe virtutem. Esto fonte saginatus, gratiarum actiones fortasse ructuabis: quod ab illo habes, iam non tibi dabis, sed in ructuatione exclamabis, Diligam te, Domine, virtus mea [Psal. XVII, 2.]. Iam non dices: Virtus animi mei me facit beatum [Sic Colbertinus Ms. Editi vero, Animus meus facit beatum.]. Non eris inter illos qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor ipsorum: dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt [Rom. I, 21 ] [et 22]. Quid est enim, dicentes se esse sapientes, nisi a se habere, sibi sufficere? Stulti facti sunt: merito stulti. Stultitia vera, est falsa sapientia. Sed eris inter illos, de quibus dicitur: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es [Psal. LXXXVIII, 16-18]. Virtutem quaerebas; dic, Domine, virtus mea [Psal. XCIII, 12]. Beatam vitam quaerebas; dic, Beatus homo quem tu erudieris, Domine. Beatus enim populus, cuius non voluptas carnis, cuius non virtus propria; sed, beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius [Psal. CXLIII, 15]. Haec est patria beatitudinis, quam omnes volunt; sed non omnes recte quaerunt. Nos autem ad talem patriam non nobis viam quasi corde nostro machinemur, et erraticas semitas moliamur: venit inde et via.
10 [Beatitudo et ad beatitudinem via Christus.] Quid vult enim beatus, quid vult, nisi non falli, non mori, non dolere? Et quid quaerit? Plus esurire, et plus manducare? Quid, si melius est non esurire? Nemo beatus est, nisi qui vivit in aeternum sine ullo timore, sine ulla fallacia. Nam falli odit anima. Quantum falli oderit anima naturaliter, hinc intelligi potest, quoniam qui mente alienata rident, plorantur a sanis: et eligit homo utique ridere, quam flere. Si duo ista proponantur, Ridere vis, an flere? quis est qui respondeat, nisi, Ridere? Iterum si proponantur ista duo, Falli vis, an verum tenere? omnis homo respondet, Verum tenere. Et ridere eligit, et verum tenere: de duobus illis, risu et fletu, Ridere; de duobus istis, fallacia et veritate, Verum tenere. Sed tantum praevalet invictissima veritas, ut eligat homo sana mente flere, quam mente alienata ridere. Ibi ergo in illa patria veritas erit, fallacia et error nusquam. Sed et veritas erit, et flere non erit. Erit enim et verum ridere [In Michaelino Ms., videre.], et de veritate gaudere, quia ibi vita erit. Nam si dolor erit, vita non erit: neque enim vita dicenda est sempiternus immortalisque cruciatus. Ideo Dominus non appellans vitam quam habituri sunt impii, quamvis in igne victuri sint: vitam non finiunt, ne poenam finiant: Vermis enim eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur [Isai. LXVI, 24]: tamen eam noluit appellare vitam, sed hanc appellavit vitam quae beata et aeterna est [Matth. XXV, 41, 46]. Unde interrogante illo divite Dominum, Quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? et ipse quidem vitam aeternam non nominabat, nisi beatam. Nam habebunt impii aeternam, sed non beatam vitam, quia cruciatibus plenam. Ergo ille ait, Domine, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Respondit illi Dominus de mandatis. Ait ille, Haec omnia feci. Sed quando respondit de mandatis, quid ait? Si vis venire ad vitam [Id. XIX, 16, 17]. Non ei dixit beatam; quia misera nec vita dicenda est. Non ei dixit aeternam; quia ubi mortis timor est, nec vita dicenda est. Ergo vita, quae hoc nomine digna est, ut vita dicatur, non est nisi beata; et beata non est, nisi aeterna. Hanc volunt omnes, hanc volumus omnes, veritatem et vitam: sed ad tam magnam possessionem, ad tam grandem felicitatem qua itur? Instruxerunt sibi vias erroris philosophi: alii dixerunt, Hac; alii, Non hac, sed hac. Latuit eos via, quia Deus superbis resistit [Iacobi IV, 6]. Lateret et nos, nisi venisset ad nos. Ideo Dominus: Ego, inquit, sum via. Piger viator, venire nolebas ad viam; ad te venit via. Quaerebas qua ires: Ego sum via. Quaerebas quo ires: Ego sum veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Non errabis quando is ad illum, per illum. Haec est doctrina Christianorum, non plane conferenda, sed incomparabiliter praeferenda doctrinis philosophorum, immunditiae Epicureorum, superbiae Stoicorum.
Augustinus HOME

bke16.126v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXLIX. In quo quaestiones propositae ex Actibus Apostolorum, cap. X, et ex Evangelio, solvuntur; seu de quatuor quaestionibus: prima, de visione Petri. Secunda, de verbis Evangelii, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, etc. Et paulo post, Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis, etc. Tertia, de verbis Evangelii, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Quarta, de dilectione inimici . Matth. cap. V, V. 16, cap. VI, V. 1-4, et cap. V, V. 43-48. <<<     >>> SERMO CLI. De verbis Apostolis, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago, etc., Rom. cap. VII, V. 15-25 .
monumenta.ch > Augustinus > 150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik