Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXLVII. De eisdem verbis Evangelii Ioannis, Simon Ioannis, diligis me plus his ? etc. Cap. XXI, V 15-19.
1 | [Petri praesumptio et negatio.] Apostolum Petrum primum omnium Apostolorum meministis in Domini passione fuisse turbatum. A se turbatum, sed a Christo innovatum . Fuit enim prius audax praesumptor, et postea factus est timidus negator. Promiserat se pro Domino moriturum, cum prius pro illo esset Dominus moriturus. Quando ergo dicebat, Tecum ero usque ad mortem; et, Animam meam pro te ponam: respondit ei Dominus, Animam tuam pro me pones? Amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis [Luc. XX, 33, 34, 55] [-61, et Ioan. XIII, 37, 38, XVII, 25-27]. Ventum est ad horam: et quia Deus erat Christus, homo autem Petrus, impleta est Scriptura, Ego dixi in pavore meo, Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]. Dicit autem Apostolus, Quoniam Deus verax, omnis autem homo mendax [Rom. III, 4]. Verax Christus, mendax Petrus. |
2 | [Petri amor in Christum verus. Unitas omnium pastorum in Petro figurata.] Modo quid? Interrogat eum Dominus , sicut audistis cum Evangelium legeretur, et dicit ei: Simon Ioannis, diligis me plus his? Respondit ille, et dixit: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Et iterum Dominus hoc interrogavit, et tertio hoc interrogavit. Et respondenti dilectionem, commendavit gregem. Per singula enim dicebat Dominus Iesus Petro dicenti, Amo te: Pasce agnos meos, pasce oviculas meas. In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum, sed bonorum, qui sciant oves Christi pascere Christo, non sibi. Numquid modo Petrus mendax erat, aut amare se Dominum mendaciter respondebat? Veraciter hoc respondebat: hoc enim respondebat, quod in corde suo videbat. Quando autem dixerat, Animam meam pro te ponam, de futuris voluit praesumere viribus. Omnis autem homo qualis sit tunc cum loquitur, forte scit; qualis crastino futurus sit, quis scit? Revocabat ergo oculos suos ad cor suum Petrus, quando interrogabatur a Domino, et fidens respondebat quod ibi videbat: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Quod tibi dico, tu scis: quod hic video in corde meo, vides et tu. Non ausus est tamen dicere quod Dominus interrogaverat. Non enim simpliciter Dominus dixerat, Diligis me? sed addiderat, Plus his diligis me? id est, Plus me diligis quam isti? De aliis discipulis dicebat: ille non potuit dicere nisi, Amo te: non ausus est dicere, Plus his. Noluit iterum esse mendax. Suffecerat ei testimonium perhibere cordi suo: non debuit esse iudex cordis alieni. |
3 | [Petrus desertus a Christo, et post roboratus.] Verax ergo Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus Iesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus: quando autem placuit Domino Iesu Christo, implevit Petrum, et inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra enim erat Christus [I Cor. X, 4]. Et quid ei nuntiavit, quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro suas oviculas commendavit? Praenuntiavit ei passionem suam. Cum esses, inquit, iunior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset Deum: id est, quia pro Christo fuerat crucifigendus; hoc est enim, Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deinde post haec ait Dominus Christus: Sequere me [Ioan. XXI, 15-19]. Non sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit, Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non quando negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod passus est Christus. Sed iam timere non debuit. Videbat enim in carne viventem, quem viderat in ligno pendentem. Resurgendo Christus abstulit mortis timorem: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito interrogabat Petri amorem. Ter negaverat timor, ter confessus est amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas confessionis, testimonium dilectionis. |