monumenta.ch > Augustinus > 145
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXLIV. De verbis eisdem Evangelii Ioannis, Ipse arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cap. XVI, V. 8-11 . <<<     >>> SERMO CXLVI. De verbis Evangelii Ioannis, Simon Ioannis diligis me? etc. Cap. XXI, V. 15-17 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXLV[Hunc sermonem non reperimus nisi in posterioribus editis.] [Note: Alias, 3 inter editos ex Mss. Carthusiae maioris.]. De verbis Evangelii Ioannis, cap. XVI, V. 24, Usque nunc nihil petiistis in nomine meo. Et de verbis Lucae, cap. X, V V. 17, 20, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subiecta sunt [Notatur in Possidii Indiculo, cap. 9.].

1 [Locus Ioannis quomodo conciliandus cum verbis Lucae.] Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus quod modo vere debeat omnem intentam animam movere ad quaerendum, non ad deficiendum. Qui enim non movetur, nec mutatur. Sed est motus periculosus, de quo scriptum est, Ne des ad movendum pedes meos [Psal. LXV, 9]. Motus autem alius est quaerentis, pulsantis, petentis. Quod ergo lectum est omnes audivimus: sed puto quia non omnes intelleximus. Commemorat quod mecum quaeratis, mecum petatis, pro quo accipiendo mecum pulsetis. Aderit enim, sicut speramus, gratia Domini, ut, cum volo vobis ministrare, et ego merear accipere. Quid est, obsecro vos, quod Dominum dixisse modo audivimus discipulis suis: Usque nunc nihil petiistis in nomine meo? Nonne illis discipulis loquitur, quos cum misisset, data potestate ad praedicandum Evangelium et magnalia facienda, reversi sunt gaudentes et dixerunt ei: Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subiecta sunt? Recognoscitis, recolitis, quod de Evangelio commemoravi, in omni loco et omni sententia veridico, nusquam falso, nusquam fallente. Quomodo ergo verum est, Usque modo nihil petiistis in nomine meo; et, Domine, ecce in nomine tuo et daemonia nobis subiecta sunt? Movet certe animum, ad cognoscendum quaestionis huius secretum. Ergo petamus, quaeramus, pulsemus. Hoc in nobis [Forte addendum, Sit in nobis; vel, Pulset in nobis.] fidelis pietas, non carnis inquietudo, sed animi subiectio; ut ille nobis aperiat, qui nos videt pulsantes.
2 [Timentibus absconditur dulcedo Dei, revelatur sperantibus.] Quid ergo det Dominus ministrandum vobis, intenti, hoc est, esurientes accipite: quod cum dixero, sine dubio probabitis sanis faucibus cordis quod de cellario dominico vobis apponatur. Dominus Iesus sciebat unde posset anima humana, hoc est, mens rationalis ad imaginem Dei facta satiari, tanquam ipsa eo ipso satietur. Noverat hoc, et illam ea plenitudine adhuc carere sciebat. Noverat se apparere, noverat se latere. Sciebat quid in illo demonstraretur, quid absconderetur. Noverat hoc. Quam multa, inquit Psalmus, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus in te [Psal. XXX, 20]. Dulcedinem tuam et magnam et multam abscondisti timentibus te. Si timentibus te abscondis, quibus aperis? Perfecisti sperantibus in te. Quaestio gemina nata est, sed alterutra solvitur ex altera. Alterum si quis inquirat, quid est hoc, Abscondisti timentibus te, perfecisti sperantibus in te? Alii timent, alii sperant? non ii ipsi sunt timentes Deum, sperantes in Deum? Quis in eum sperat, qui non eum timet? Quis eum pie timet, et in eum spem non habet? Ergo prius ista solvatur. De sperantibus et timentibus volo aliquid dicere.
3 [Timor sub Lege, spes sub gratia.] Lex timorem habet, gratia spem. Quid autem interest inter Legem et gratiam, quandoquidem unus dator et Legis et gratiae? Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adiuvat in Deum sperantem. Lex, inquam, terret: nolite contemnere, quia breve est; appendite, et magnum est. Videte quid dixerim, sumite quod ministramus, probate unde sumamus. Lex terret de se ipso praesumentem, gratia adiuvat in Deum sperantem. Quid dicit Lex? Multa, et quis enumerat? Unum praeceptum parvum et modicum inde commemoro, quod commemoravit Apostolus, valde parvum: videamus quis supportat. Non concupisces. Quid est, fratres? Audivimus Legem; si gratia non sit, poenam tuam audisti. Quid mihi iactas, quisquis audiens hoc de te praesumis, quid mihi iactas innocentiam? Quid tibi de illa blandiris? Potes dicere, Non rapui res alienas: audio, credo, fortassis et video; non rapis res alienas, Non concupisces, audisti. Non accedo ad uxorem alienam: et hoc audio, credo, video. Non concupisces, audisti. Quid te foris circumspicis, et non intus inspicis? Inspice, et videbis aliam legem in membris tuis. Intus inspice, quid transis te? Descende in te. Videbis aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Merito tibi absconditur dulcedo Dei. Captivat te lex posita in membris tuis, repugnans legi mentis tuae. De dulcedine illa quae tibi absconditur, sancti Angeli bibunt: non potes dulcedinem pati et gustare captivus [Morel, Elem. Critic., pag. 198-199, opinatur hic legendum: Non potes dulcedinem patriae gustare captivus. Quae lectio sane melior est, minime vero ad sensum necessaria. In B., super vocem, gustare, notatur in margine, forte, «portare.» M.]. Concupiscentiam nesciebas, nisi Lex diceret, Non concupisces. Audisti, timuisti; tentasti pugnare, non potuisti superare. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum operatum est mortem. Certe recognoscitis, Apostoli verba sunt, Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Quid te iactabas superbus? Ecce armis tuis te vicit inimicus. Tu certe mandatum quaerebas ad monitionem [Forte, Tu certe mandatum quaerevas ad munitionem. Lov., Tu certe mandatum quaerebas admonitionem. M.]: ecce per mandatum invenit hostis intrandi occasionem. Occasione enim accepta, peccatum per mandatum fefellit, inquit, me, et per eum occidit [Forte, et per id occidit.]. Quid est quod dixi, Armis tuis te vicit inimicus? Audi eumdem apostolum sequentem et dicentem: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Iam responde reprehensoribus Legis: Apostoli auctoritate responde, Mandatum sanctum, lex sancta, mandatum iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat, per bonum mihi operatum est mortem [Rom. VII, 7-13, 23]. Quare hoc, nisi quia mandato accepto timuisti, non dilexisti? Timuisti poenam, non amasti iustitiam. Qui timet poenam, optat si fieri potest, facere quod libeat, et non habere quod timeat. Prohibet Deus adulterium; concupisti uxorem alienam, non accedis, non facis, occasio data est, habes tempus, patet locus, deest conscius, tu tamen non facis; unde? Quia times poenam. Sed nullus sciet. Numquid nec Deus? Ita plane, quia scit Deus quod facturus es, non facis: sed et ipsum Deum minantem tremis, non praecipientem diligis. Quare non facis? Quia si feceris, in gehennam mitteris. Ignem times. O si castitatem amares, non faceres, etsi omni modo impunitus esse deberes. Si tibi Deus diceret, Ecce fac, non te damnabo; in gehennam te non damnabo, sed faciem meam tibi negabo. Si propter hanc comminationem non faceres, amore Dei non faceres, timore [Forte, non timore.] iudicii. Sed faceres, forte enim sic faceres: non enim meum est iudicare. Adiuvat gratia, quae sanctos facit, si sic non facis, quia horres contaminationem adulterii, quia diligis praeceptorem, ut exigas promissorem, non quia times damnatorem: iam gratiae est, hoc tibi noli assumere, viribus tuis noli tribuere. Delectatione facis, bene; charitate facis, bene; annuo, consentio. Charitas de te operatur, quando volens facis. Iam gustas dulcedinem, si speras in Dominum.
4 [Charitas non ex nobis, sed ex Deo.] Sed unde tibi ista charitas? si tamen est: timeo enim ne adhuc timendo non facias, et magnus tibi videaris. Iam si charitate non facis, vere magnus es. Habes charitatem? Habeo, inquis. Unde? A me ipso. Longe es a dulcedine, si a te ipso habes. Teipsum amabis; quia unde habes amabis. Sed convinco quod non habes. Quod enim putas a te ipso habere rem tantam, inde non credo quod habeas. Si enim haberes, scires unde haberes. Charitatem a te habes, quasi leve aliquid, quasi breve aliquid? Si linguis hominum loquereris et Angelorum, charitatem autem non haberes, aeramentum esses tinniens et cymbalum concrepans. Si scires omnia sacramenta et omnem haberes scientiam, omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferres, charitatem autem non haberes, prodesse tibi ista non possent. Si distribueres omnia tua pauperibus, et traderes corpus tuum ut arderes, charitatem autem non haberes, nihil esses [I Cor. XIII, 1-3]. Quanta est ista charitas, quae si defuerit, nihil prosunt omnia? Compara eam non fidei tuae, non scientiae tuae, non linguae tuae; minoribus rebus, oculo corporis tui, manui, pedi, ventri, alicui membro extremo compara charitatem; numquid ex aliqua parte ista minima charitati sunt comparanda? Ergo oculum et nasum a Deo habes, et charitatem a te habes? Si charitatem, quae superat omnia, tu tibi dedisti, vilem tibi Deum fecisti. Quid tibi plus potest dare Deus? Quidquid dederit, minus est. Omnia charitas vincit, quam tu tibi dedisti. Sed si habes, non tibi dedisti. Quid enim habes, quod non accepisti [Id. IV, 7]? Quis mihi, quis tibi dedit? Deus. Agnosce datorem, ne sentias damnatorem. Credendo de Scripturis Deus tibi dedit charitatem, magnum bonum, charitatem omnia superantem. Deus tibi dedit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; forte a te? absit; per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5].
5 [Hominis praesumptio per Legem, captivitas per gratiam tollitur.] Redite mecum ad captivum illum, redite mecum ad propositionem meam. Lex terret de se praesumentem, gratia adiuvat in Deum sperantem. Vide enim illum captivum. Videt aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivum se ducentem in lege peccati, quae est in membris eius. Ecce vincitur, ecce trahitur, ecce captivatur, ecce subiugatur. Quid ei profuit, Non concupisces? Audivit, Non concupisces, ut nosset hostem, non ut vinceret. Concupiscentiam enim, id est hostem suum, nesciebat, nisi Lex diceret, Non concupisces. Iam vidisti hostem; pugna, libera te, assere te in libertatem; prematur iucunda suggestio, perimatur illicita delectatio. Armare, habes legem; procede, vince, si potes. Quid enim est quod ex aliquantula iam gratia Dei condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem? Sed vides aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae: non repugnantem et nihil valentem, sed captivum te ducentem in lege peccati. Ecce unde timenti tibi absconditur multitudo illa dulcedinis: absconditur timenti, quomodo perficitur speranti? Clama sub hoste, quia habes oppugnatorem, habes et adiutorem qui te exspectat pugnantem, sublevat laborantem; sed si inveniat sperantem: odit enim superbientem. Sub hoste ergo quid clamas? Miser ego homo. Iam videtis, quoniam clamastis. Sit iste clamor vester, quando forte sub hoste laboratis, dicite, in intimis praecordiis dicite, sana fide dicite, Miser ego homo. Miser ego, ideo miser quia ego. Miser ego homo, et quia ego, et quia homo. Vane enim conturbatur. Quamvis enim in imagine perambulet homo [Psal. XXXVIII, 7]: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Numquid tu? Ubi sunt vires tuae, ubi est praesumptio tua? Certe aliqua taces [Forte, clamas et taces.]: taces, sed taces a te extollendo, non a Deo invocando. Tace et clama. Quia et ipse Deus tacet et clamat; tacet a iudicio, non tacet a praecepto: sic et tu tace ab elatione, noli ab invocatione; ne dicat tibi Deus, Tacui, numquid semper tacebo [Isai. XLII, 14]? Exclama ergo, Miser ego homo. Agnosce te victum, vires tuas confunde, et dic, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Quid dixeram? Lex terret de se praesumentem. Ecce homo de se praesumebat, tentavit pugnare, non potuit superare; victus est, prostratus est, subiugatus est, captivatus est. Didicit de Deo praesumere, et quem lex terruit de se praesumentem, restat ut gratia adiuvet in Deum sperantem. Hoc confidens dicit, Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum [Rom. VII, 22-25]. Iam vide dulcedinem, gusta, sapiat tibi: audi Psalmum, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus [Psal. XXXIII, 9]. Factus est tibi suavis, quia liberavit te. Amarus tibi fuisti, cum praesumeres in te. Bibe dulcedinem, accipe pignus tanti horrei [Forte, olei.].
6 [Discipuli sub Lege nondum a cupiditatibus liberi. Temporalia a Deo petentes, nihil petunt.] Discipuli ergo Domini Iesu Christi adhuc sub lege mundi [Forte, mundandi.], adhuc nutriendi, adhuc corrigendi, adhuc dirigendi. Adhuc enim concupiscebant: cum lex dicat, Non concupisces [Exod. XX, 17]. Pace dixerim eorum sanctorum arietum, ducum gregis; pace eorum dixerim, quia verum dico: Evangelium loquitur: contendebant quis esset eorum maior [Luc. XXII, 24], et adhuc in terra Domino constituto, principatus dissensione fluctuabant. Hoc unde, nisi ex fermento vetere? hoc unde nisi ex lege in membris, repugnante legi mentis? Fastigium quaerebant: enimvero cupiebant; quis maior esset cogitabant: ideo altitudo eorum de puero confunditur. Vocat ad se Iesus humilem aetatem, ut domet tumidam cupiditatem [Marc. IX, 33-36]. Merito ergo et quando redierunt, et dixerunt, Domine, ecce daemonia subiecta sunt nobis in nomine tuo: (Gaudebant de nihilo: quantum erat, quid erat, ad illud quod Deus promittebat)? Dominus ergo, magister bonus, sedans timorem, aedificans firmitatem, ait illis: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt. Quare hoc? Quia multi venient in nomine meo dicentes, Ecce in nomine tuo daemonia eiecimus; et dicam eis, Non novi vos [Matth. VII, 22, 23]. Nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis. Adhuc ibi esse non potestis, et tamen iam ibi scripti estis, Gaudete ergo. Et illud, Adhuc nihil petiistis in nomine meo. Quod enim petiistis ad quod volo dare, nihil est. Quid enim petiistis in nomine meo? Ut daemonia vobis subiecta essent? In hoc gaudere nolite, hoc est, nihil est quod petiistis: si enim aliquid esset, gaudere iuberet. Ergo non omnino nihil erat, sed quia ad illam magnitudinem praemiorum Dei exiguum erat. Non enim vere Paulus apostolus non erat aliquid; et tamen in comparatione Dei, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat [I Cor. III, 7]. Et vobis dicimus, et nobis dicimus, et nobis et vobis dicimus, quando petimus in nomine Christi temporalia ista. Certe enim petiistis. Nam quis non petat? Alius sanitatem petit, si aegrotat; alius liberationem petit, si in carcere constitutus est; alius portum rogat, si in navi turbatur; alius victoriam rogat, si cum hoste confligit; et in nomine Christi totum rogat, et nihil est quod rogat. Quid ergo rogandum est? Petite in nomine meo. Et non dixit quid, sed in verbis intelligimus quid petere debeamus. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Petite, et accipietis, in nomine meo. Sed quid? Non nihil: quid autem? Ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc petite quod vobis sufficiat. Nam quando petis nihil [Forte, temporalia petis, petis nihil.]: qui bibet de hac aqua, sitiet iterum [Ioan. IV, 13]. Mittit in puteum hydriam cupiditatis, levat unde bibat, ut iterum sitiat. Petite ut gaudium vestrum sit plenum: id est, ut satiemini, non ut ad tempus delectemini. Petite quod vobis sufficiat: dicite vocem Philippi, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit vobis Dominus, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem [Ioan, XIV, 8, 9]. Ergo gratias agite Christo pro vobis infirmantibus [Forte: Ergo gratias agite Christo laboranti pro vobis infirmantibus.---Morel, Elem. Crit., pp. 253, 254, legit: Ergo gratias agite Christi pro vestris infirmitatibus. M.], et fauces satiandas parate Christi divinitati. Conversi ad Dominum, etc.
Augustinus HOME

bke16.124v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXLIV. De verbis eisdem Evangelii Ioannis, Ipse arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. Cap. XVI, V. 8-11 . <<<     >>> SERMO CXLVI. De verbis Evangelii Ioannis, Simon Ioannis diligis me? etc. Cap. XXI, V. 15-17 .
monumenta.ch > Augustinus > 145