Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXLII. De iisdem verbis Evangelii Ioannis, Ego sum via, etc., cap. XIV, V. 6 .
1 | [Via tuta Christus.] Erigunt nos divinae lectiones, ne desperatione frangamur: et rursus terrent, ne superbia ventilemur. Tenere autem viam mediam, veram, rectam , tanquam inter sinistram desperationis et dexteram praesumptionis, difficillimum esset nobis, nisi Christus diceret, Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Tanquam diceret, Qua vis ire? Ego sum via. Quo vis ire? Ego sum veritas. Ubi vis permanere? Ego sum vita. Securi ergo ambulemus in via: sed insidias timeamus iuxta viam. Inimicus insidiari non audet in via; quia Christus est via: sed iuxta viam plane non desinit. Unde et in Psalmo dicitur: Iuxta semitas scandala posuerunt mihi [Psal. CXXXIX, 6]. Dicit et alia Scriptura: Memento quia in medio laqueorum ingrederis [Eccli. IX, 20]. Isti laquei inter quos ingredimur, non sunt in via: sed tamen sunt iuxta viam. Quid formidas, quid metuis, si in via ambulas? Tunc time, si deseris viam. Nam ideo etiam permittitur inimicus ponere iuxta viam laqueos, ne securitate exsultationis via deseratur, et in insidias incidatur. |
2 | [Via Christus humilis. Fornicari a Domino.] Via Christus humilis: Christus veritas et vita, Christus excelsus et Deus. Si ambules in humili, pervenies ad excelsum. Si infirmus humilem non asperneris, in excelso fortissimus permanebis. Quae enim causa humilitatis Christi, nisi infirmitas tua? Valde enim et irremediabiliter te obsidebat infirmitas tua, et haec res fecit ut veniret ad te tantus medicus. Si enim vel sic aegrotares, ut tu posses ire ad medicum, poterat tolerabilis videri ipsa infirmitas. Sed quia tu ire non potuisti ad eum, ille venit ad te. Venit docens humilitatem, qua redeamus: quia superbia nos redire non sinebat ad vitam; et ipsa fecerat nos a vita recedere. Exaltatum enim humanum cor adversus Deum , et negligens in ipsa sanitate praecepta salutaria, decidit anima in infirmitatem: discat audire infirma quem contempsit fortis . Audiat ut surgat, quem sprevit ut caderet. Audiat tandem experimento edocta, quod praecepto noluit obtinere. Docuit enim eam miseria sua, quid mali sit a Domino fornicari. Recedere enim ab illo simplici et singulari bono, in istam multitudinem voluptatum, in amorem saeculi corruptionemque terrenam, fornicari est a Domino. Et quodam modo fornicantem allocutus est, ut rediret: saepissime per Prophetas increpat tanquam fornicariam, non tamen desperatam; quia in manu habet etiam mundationem fornicariae, qui increpat fornicariam. |
3 | [Obiurgatio peccatoris, ut salubriter confundatur.] Non enim sic increpat, ut insultet: sed ad confusionem vult perducere, ut sanet. Exclamavit Scriptura vehementer, nec palpavit adulando, quos voluit reparare sanando. Adulteri, nescitis quia amicus huius mundi inimicus Deo constituitur [Iacobi IV, 4] Amor mundi adulterat animam, amor fabricatoris mundi castificat animam: sed nisi de corruptione erubuerit, ad amplexus illos castos redire non concupiscit. Confundatur ut redeat, quae se iactabat ne rediret. Superbia ergo impediebat animae reditum. Qui autem increpat, non facit peccatum, sed ostendit peccatum. Quod nolebat anima videre, ponitur ei ante oculos; et quod post dorsum habere cupiebat, ad faciem illi admovetur. Vide te in te. Quid vides stipulam in oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides [Matth. VII, 3]? Revocatur ad se anima, quae ibat a se. Sicut a se ierat, sic a Domino suo ibat. Se enim respexerat, sibique placuerat, suaeque potestatis amatrix facta fuerat. Recessit ab illo, et non remansit in se : et a se repellitur, et a se excluditur, et in exteriora prolabitur. Amat mundum, amat temporalia, amat terrena: quae si se ipsam amaret, neglecto a quo facta est, iam minus esset, iam deficeret amando quod minus est. Minus est enim ipsa quam Deus; et longe minus, tantoque minus, quanto minus est res facta quam factor. Ergo amandus erat Deus; et amandus est Deus ita , ut, si fieri potest, nos ipsos obliviscamur. Quis ergo est iste transitus? Oblita est anima se ipsam, sed amando mundum: obliviscatur se, sed amando artificem mundi. Pulsa ergo et a se, quodam modo perdidit se, nec facta sua novit videre, iustificat iniquitates suas: effertur et superbit in petulantia, in luxuria, in honoribus, in potestatibus, in divitiis, in potentia vanitatis. Arguitur, corripitur, ostenditur sibi, displicet sibi, confitetur foeditatem, desiderat pulchritudinem, et quae ibat effusa, redit confusa. |
4 | [Odium peccatoris cum eius amore.] Contra illam videtur orare, an pro illa, qui dicit: Imple facies eorum ignominia? Adversarius apparet, inimicus apparet. Audi quod sequitur, et vide utrum orare possit amicus. Imple, inquit, facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine [Psal. LXXXII, 17]. Oderat eos, quorum facies ignominia impleri cupiebat? Vide quemadmodum amat eos, quos vult quaerere nomen Domini. Amat tantum, an odit tantum? an et odit et amat? Imo et odit et amat. Odit tua, amat te. Quid est, Odit tua, amat te? Odit quod fecisti, amat quod fecit Deus. Quae sunt enim tua nisi peccata? Et quid es tu, nisi quod fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam ? Negligis quod factus es, diligis quod fecisti. Amas extra te opera tua, negligis in te opus Dei. Merito is, merito laberis, merito et a te ipso pergis: merito audis, Spiritus ambulans, et non revertens [Psal. LXXVII, 39]. Audi potius vocantem, et dicentem, Convertimini ad me, et convertar ad vos [Zach. I, 3]. Non enim Deus advertitur, et convertitur: manens corripit, incommutabilis corripit. Aversus est, quia tu te avertisti. Tu ab illo fecisti casum, non ipse a te fecit occasum . Ergo audi dicentem tibi, Convertimini ad me, et convertar ad vos. Hoc est enim, Convertor ad vos, quia convertimini ad me. Fugientis dorsa persequitur, faciem redeuntis illuminat. Quo enim fugies a Deo fugiens? Quo fugies fugiens ab illo qui nullo loco continetur, et nusquam absens est? Qui conversum liberat, punit aversum. Habes iudicem fugiens, patrem habeto rediens. |
5 | [Tumor humilitatis medicamento sanandus. Christus et via et ianua.] Tumuerat autem superbia, et ipso tumore per angustum redire non poterat. Clamat ille qui factus est via: Intrate per angustam portam [Matth. VII, 13]. Conatur ingredi, impedit tumor: et tanto magis perniciose conatur, quanto magis impedit tumor. Tumidum enim vexat angustia; vexatus autem amplius tumebit ; amplius tumens quando intrabit? Ergo detumescat. Unde detumescit ? Accipiat humilitatis medicamentum: bibat contra tumorem poculum amarum, sed salubre; bibat poculum humilitatis. Quid se arctat? Non sinit moles, non magna, sed tumida. Magnitudo enim soliditatem habet, tumor inflationem. Non sibi magnus tumidus videatur: detumescat, ut magnus sit, ut certus, ut solidus. Non ista desideret, non de ista pompa rerum labentium corruptibiliumque glorietur: audiat eum ipsum qui dixit, Intrate per angustam portam, decentem, Ego sum via. Quasi enim quaereret tumidus, Qua intrabo? Ego sum via, inquit; per me intra: non nisi per me ambulas, ut intres per ianuam. Nam sicut dixit, Ego sum via; ita etiam, Ego sum ianua [Ioan. X, 7]. Quid quaeris qua redeas, quo redeas, qua intres? Ne alicubi erres, ipse tibi omnia factus est. Breviter ergo dicit: Humilis esto, mitis esto. Audiamus hoc apertissime dicentem, ut videas qua sit via, quae sit via, quo sit via. Quo vis venire? Certe forte avaritia omnia vis possidere. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, inquit [Matth. XI, 27]. Fortasse dicturus es: Christo sunt tradita, numquid mihi? Audi Apostolum dicentem: audi, ut dixi iamdudum, ne desperatione frangaris; audi quomodo amatus es non amandus, audi quomodo amatus es turpis, foedus, antequam esset in te quod amari dignum esset. Amatus es prius, ut dignus fieres qui amareris. Etenim Christus, sicut ait Apostolus, pro impiis mortuus est [Rom. V, 6]. An forte impius amari merebatur? Quaero quid merebatur impius? Damnari, respondes. Christus tamen pro impiis mortuus est. Ecce quid tibi praestitum est impio, iam pio quid servatur? Quid praestitum est impio? Christus pro impiis mortuus est. Desiderabas autem omnia possidere: noli per avaritiam; per pietatem hoc quaere, per humilitatem hoc quaere. Si enim ita quaesieris, possidebis. Tenebis enim eum per quem facta sunt omnia, et cum ipso omnia possidebis . |
6 | [Christus medicus poculum prior aegroto bibit.] Non haec nos quasi ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit [Id. VIII, 32]? Avare, ecce habes omnia. Omnia quae amas, ut non impediaris a Christo, contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur aegrotum, bibit quod opus ei non erat: tanquam recusantem alloquens, et trepidum erigens bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus sum [Matth. XX, 22]: qui in me non habeo quod ab illo calice sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris bibere, cui opus est ut bibas. Iam videte, fratres, si amplius aegrotare debet genus humanum accepta tanta medicina. Iam humilis Deus et adhuc superbus homo? Audiat, discat. Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per me habebis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius. Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum me vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me. |
7 | [Christus a se vult, non mirabilia facere, sed humiles esse discamus.] Clamat magister Angelorum, clamat Verbum Dei, quo rationales omnes mentes sine defectu pascuntur, cibus reficiens et integer permanens, clamat, et dicit, Discite a me. Exaudiat populus dicentem, Discite a me. Respondeat, Quid discimus a te? A magno enim artifice nescio quid audituri sumus, cum dicit, Discite a me. Quis est qui dicit, Discite a me? Qui formavit terram, qui divisit mare et aridam, qui creavit volatilia, qui creavit animalia terrena, qui creavit omnia natantia, qui posuit in coelo sidera, qui distinxit diem et noctem, qui firmavit ipsum firmamentum, qui lucem a tenebris separavit, ipse dicit, Discite a me. Numquid forte hoc nobis dicturus est, ut ista cum illo faciamus? Quis hoc potest? Solus Deus facit. Noli, inquit, timere, non te onero. Hoc a me disce, quod propter te factus sum. Discite a me, inquit, non formare creaturam, quae per me facta est. Nec illa quidem dico discatis, quae quibusdam donavi quibus volui, non omnibus, suscitare mortuos, illuminare caecos, aperire aures surdorum: nec ista pro magno velitis discere a me. Gavisi discipuli et exsultantes redierunt, dicentes: Ecce in nomine tuo et daemonia nobis subiecta sunt. Ait illis Dominus: Nolite in hoc gaudere, quia daemonia vobis subiecta sunt: gaudete potius, quia nomina vestra scripta sunt in coelo [Luc. X, 17, 20]. Quibus voluit donavit expellere daemonia, donavit quibus voluit mortuos suscitare. Facta sunt haec miracula et ante incarnationem Domini: suscitati sunt mortui, mundati sunt leprosi; legimus haec [IV Reg. IV, V]. Et quis fecit tunc, nisi ille qui postea homo Christus post David, sed Deus Christus ante Abraham? Ipse donavit haec omnia, ipse per homines fecit: nec omnibus tamen haec dedit. Numquid quibus non dedit desperare debent, et dicere se ad eum non pertinere, quia haec dona accipere non meruerunt? In corpore membra sunt: aliud potest illud membrum, aliud illud. Compegit corpus Deus, non tribuit auri ut videat, nec oculo ut audiat, nec fronti ut olfaciat, nec manui ut gustet; non dedit haec: sed omnibus membris sanitatem dedit, compagem dedit, unitatem dedit, spiritu omnia pariter vivificavit et univit. Sic ergo non dedit quibusdam mortuos suscitare, aliis non dedit disputare: omnibus tamen quid dedit? Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 27-29]. Quoniam audivimus dicentem, Mitis sum et humilis corde: fratres mei, tota medicina nostra ista est, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quid prodest, si miracula faciat, et sit superbus, non sit mitis et humilis corde? Nonne in illo numero deputabitur eorum, qui venturi sunt in fine et dicturi, Nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed quid audient? Non novi vos. Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem [Matth. VII, 22, 23]. |
8 | [Charitas sine inflatione.] Quid ergo prodest ut discamus? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. Charitatem inserit, et germanissimam charitatem, sine confusione, sine inflatione, sine elatione, sine fallacia: hoc inserit qui dicit, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quando potest habere sincerissimam charitatem superbus et inflatus? Necesse est ut invideat. An forte qui invidet, amat, et nos erramus? Absit ut quisquam sic erret, ut invidum dicat habere charitatem. Ergo quid dicit Apostolus? Charitas non aemulatur. Quare non aemulatur? Non inflatur [I Cor. XIII, 4]: causam statim subiecit, unde abstulerit aemulationem charitati. Quia non inflatur, non aemulatur. Primo quidem illud dixit, Charitas non aemulatur: sed quasi tu quaereres, Quare non aemulatur? addidit, Non inflatur. Si ergo ideo aemulatur, quia inflatur; si non inflatur, non aemulatur. Si charitas non inflatur, et ideo non aemulatur; charitatem inserit qui ait, Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. |
9 | [Sine charitate non prosunt alia Dei munera.] Iam quilibet habeat quod vult, iactet se unde vult. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. Quid sublimius munere linguarum diversarum? Aeramentum est, cymbalum tinniens est, si auferas charitatem. Audi alia munera: Si sciam omnia sacramenta. Quid excellentius? quid magnificentius? Audi adhuc aliud: Si habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Accessit ad ampliora, fratres. Quid aliud dixit? Si distribuam omnia mea pauperibus. Quid potest fieri perfectius? Quandoquidem diviti propter perfectionem hoc Dominus imperavit, dicens: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Iam ergo perfectus est, quia vendidit omnia sua, et dedit pauperibus? Non: ideo addidit , Et veni, sequere me. Vende omnia, inquit, da pauperibus, et veni, sequere me. Quare te sequor? Iam venditis omnibus, distributis pauperibus, nonne perfectus sum? Quid opus est ut te sequar? Sequere me, ut discas quoniam mitis sum et humilis corde. Potest enim quisquam vendere omnia sua, et dare pauperibus, nondum mitis, nondum humilis corde? Certe potest. Si enim omnia mea distribuero pauperibus. Et adhuc audi. Nam quidam relictis omnibus quae haberent, iam secuti Dominum, sed nondum ad perfectum secuti (ad perfectum enim sequi, est imitari), non potuerunt ferre tentationem passionis. Iam Petrus, fratres, ex his erat qui dimiserant omnia, et secuti erant Dominum. Nam divite illo cum tristitia recedente, ubi conturbati discipuli interrogaverunt quo quis tandem posset esse perfectus, et eos consolatus est Dominus, dixerant Domino: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo nobis erit [Matth. XIX, 21-29]? Et dixit Dominus quid eis hic daret, quid in futurum reservaret. Tamen iste iam ex eorum numero erat, qui haec fecerant. At ubi ventum est ad articulum passionis, ad vocem unius ancillae ter negavit eum, cum quo se moriturum esse promiserat. |
10 | [Ad perfectionem et ad charitatem imitatione Christi pervenitur.] Intendat ergo Charitas vestra: Vade, inquit, omnia tua vende, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Perfectus est Petrus, iam Domino in coelo sedente ad dexteram Patris, tunc perfectus est et maturus factus. Ad passionem ergo cum sequeretur Dominum, non erat perfectus: at ubi coepit non esse in terra quem sequeretur, tunc perfectus est. Imo vero semper ante te habes quem sequaris: Dominus exemplum in terra posuit, cum Evangelium tibi reliquit , in Evangelio tecum est. Non enim mentitus est, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi [Id. XXVIII, 20]. Ergo sequere Dominum. Quid est, sequere Dominum: Imitare Dominum. Quid est, Imitare Dominum! Discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. Quia si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 1-3]. Exhortor ergo Charitatem vestram ad ipsam charitatem: non autem exhortarer ad charitatem, nisi aliqua charitate. Quod ergo inchoatum est, exhortor ut impleatur; et quod coeptum est, rogo ut perficiatur. Et pro me a vobis rogari quaeso, ut et in me perficiatur quod vos moneo. Omnes enim imperfecti sumus, et ibi perficiemur ubi perfecta sunt omnia. Paulus apostolus dicit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Ipse dicit: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim [Philipp. III, 13, 12]. Et quisquam hominum se audet de perfectione iactare? Imo confiteamur imperfectionem, ut mereamur perfectionem. |