Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXXXVIII. De verbis Evangelii Ioannis, Ego sum pastor bonus. etc., contra Donatistas. Cap. X, V. 11-16 .
1 | [Bonus pastor cur commendatus in singulari.] Audivimus Dominum Iesum commendantem nobis boni pastoris officium. In qua commendatione admonuit nos utique, ut intelligi datur, bonos esse pastores. Et tamen ne intelligeretur perverso modo multitudo pastorum: Ego sum, inquit, pastor bonus. Et unde sit pastor bonus, consequenter ostendit: Pastor, inquit, bonus animam suam ponit pro ovibus. Mercenarius autem, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit: quoniam non est ei cura de ovibus; mercenarius est enim. Pastor ergo bonus Christus. Quid Petrus? Nonne bonus pastor? nonne et ipse animam pro ovibus posuit? Quid Paulus? Quid caeteri Apostoli? Quid eorum tempora consequentes beuti episcopi martyres? Quid etiam sanctus iste Cyprianus? Nonne omnes pastores boni; non mercenarii, de quibus dicitur, Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam [Matth. VI, 2]. Omnes ergo isti pastores boni, non solum quia sanguinem fuderunt, sed quia pro ovibus fuderunt. Non enim fuderunt elatione, sed charitate. |
2 | [Martyrium sine charitate nihil prodest.] Nam et apud haereticos, qui propter iniquitates et errores suos aliquid molestiarum perpessi fuerint, nomine martyrii se iactant, ut hoc pallio dealbati facilius furentur, quia lupi sunt. Si autem scire vultis in quo numero habendi sunt, pastorem bonum Paulum apostolum audite: quoniam non omnes qui corpora sua in passione etiam ignibus tradunt, aestimandi sunt sanginem fudisse pro ovibus, sed potius contra oves. Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si sciero omnia sacramenta, et habuero omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Magna ergo res est postremo fides montes transferens. Illa quidem magna sunt: sed si ego haec sine charitate habeam, inquit, non illa, sed ego nihil sum. Sed adhuc istos non tetigit, qui falso martyrii nomine in passionibus gloriantur. Audite ut eos tangat, imo potius ut transfodiat. Si distribuero, inquit, omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam. Iam ipsi sunt . Sed vide quid sequitur: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 1-3]. Ecce venitur ad passionem, ecce venitur et ad sanguinis fusionem, venitur et ad corporis incensionem: et tamen nihil prodest, quia charitas deest. Adde charitatem, prosunt omnia: detrahe charitatem, nihil prosunt caetera. |
3 | [Charitas quantum bonum.] Quale bonum est charitas ista, fratres? Quid pretiosius? quid luminosius? quid firmius? quid utilius? quid securius? Multa sunt Dei dona, quae tamen habent et mali, qui dicturi sunt, Domine, in nomine tuo prophetavimus, in nomine tuo daemonia eiecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus. Nec respondebit ille, Non fecistis. Non enim in conspectu tanti iudicis mentiri audebunt, aut iactare quae non fecerunt. Sed quia charitatem non habuerunt, respondebit omnibus illis: Non novi vos [Matth. VII, 22, 23]. Quomodo autem habet vel exiguam charitatem, qui etiam convictus non amat unitatem? Hanc Dominus unitatem commendans pastoribus bonis , noluit multos appellare pastores. Neque enim, ut dixi iam, non erat pastor bonus Petrus, Paulus, Apostoli caeteri, et posteriores sancti episcopi, beatusque Cyprianus. Omnes hi pastores boni: et tamen ille pastoribus bonis non commendavit pastores bonos, sed pastorem bonum. Ego sum, inquit, pastor bonus. |
4 | [Petrum aliosque existere pastores bonos.] Interrogemus Dominum qualicumque sensu, et humillima disceptatione cum tanto patrefamilias colloquamur. Quid dicis, Domine, bone pastor? Tu enim bonus pastor, qui bonus agnus; idem pastor et pascua, idem agnus et leo. Quid dicis? Audiamus, et adiuva ut intelligamus. Ego sum, inquit, pastor bonus. Quid Petrus? Aut non pastor, aut malus? Videamus si non pastor. Amas me? Tu ei dixisti, Domine, Amas me? et respondit, Amo. Et tu ei, Pasce oves meas. Tu, tu Domine, interrogatione tua, firmamento oris tui, amatorem fecisti pastorem. Pastor est ergo, cui pascendas oves credidisti. Ipse commendasti, pastor est. Videamus iam utrum non bonus. Ipsa id interrogatione et responsione eius invenimus. Quaesisti, utrum amet te: respondit, Amo. Vidisti cor, quia verum respondit. Non est ergo bonus, qui amat tantum bonum? Unde illa responsio ex intimis prolata visceribus? Unde ille Petrus testes oculos tuos habens in corde suo, contristatus quod eum non solum semel, sed iterum et tertio interrogasti, ut trina confessione amoris, deleret trinum peccatum negationis; unde ergo contristatus, quod saepe interrogatus esset ab eo qui sciret quod interrogabat, et donaverat quod audiebat; unde contristatus, talia verba retulit: Domine, tu scis omnia, ipse nosti quoniam te amo [Ioan. XXI, 15-17]? Itane ille talia confitens, imo profitens mentiretur? Veraciter ergo respondit amorem tuum, et de intimo corde protulit amantis vocem. Tu autem dixisti: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona [Matth. XII, 35]. Ergo et pastor, et bonus pastor: nihil quidem ad potestatem ac bonitatem pastoris pastorum; sed tamen etiam ipse et pastor, et bonus: et caeteri tales pastores boni. |
5 | [Unus tamen bonus pastor Christus.] Quid est ergo, quod pastoribus bonis commendas unum pastorem, nisi quia in uno pastore doces unitatem? Ex exponit apertius ipse Dominus per ministerium nostrum, ex ipso Evangelio commemorans Charitatem vestram, et dicens, Audite quid commendavi, Ego sum pastor bonus, dixi: quia omnes caeteri, omnes pastores boni membra mea sunt. Unum caput, unum corpus, unus Christus. Ergo et pastor pastorum, et pastores pastoris, et oves cum pastoribus sub pastore . Quid sunt haec, nisi quod dicit Apostolus: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus [I Cor. XII, 12]? Ergo si sic et Christus, merito Christus in se habens omnes pastores bonos, unum commendat dicens, Ego sum pastor bonus. Ego sum, unus sum, mecum omnes in unitate unum sunt. Qui extra me pascit, contra me pascit. Qui mecum non colligit, spargit. Ergo audite ipsam unitatem vehementius commendatam: Habeo, inquit, alias oves, quae non sunt de hoc ovili. Loquebatur enim primo ovili de genere carnis Israel. Erant autem alii de genere fidei ipsius Israel, et extra erant adhuc, in Gentibus erant, praedestinati, nondum congregati. Hos noverat qui praedestinaverat: noverat qui redimere sanguine suo fuso venerat. Videbat eos, nondum videntes eum: noverat eos, nondum credentes in eum. Habeo, inquit, alius oves, quae non sunt de hoc ovili: quia non sunt de genere carnis Israel. Sed tamen non erunt extra hoc ovile, quia oportet me eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. |
6 | [Sponsae ad Christum affectus.] Merito huic pastori pastorum, amata eius, sponsa eius, pulchra eius, sed ab ipso pulchra facta, prius peccatis foeda, post indulgentia et gratia formosa, loquitur amans et ardens in eum, et dicit ei, Ubi pascis? Et videte quemadmodum, quo affectu hic erigatur amor spiritualis. Melius multo isto affectu delectantur, qui aliquid ex huius amoris dulceduine gustaverunt. Illi hoc bene audiunt, qui amant Christum. In ipsis enim hoc, et de ipsis cantat Ecclesia in Canticis canticorum: qui amant Christum, quasi foedum, et solum formosum. Vidimus enim eum, inquit, et non habebat speciem neque decorem [Isai. LIII, 2]. Talis in cruce apparuit, talem se spinis coronatus exhibuit, foedum et sine decore, quasi amissa potentia; quasi non Filium Dei. Talis visus est caecis. Ex persona quippe Iudaeorum hoc dixit Isaias, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quando dicebatur, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum non potest. Et percutientes de calamo in caput, Prophetiza nobis, Christe, quis te percussit [Matth. XXVII, 40, 41; XXVI, 68]? Quia non habebat speciem neque decorem. Talem, Iudaei, videbatis. Quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret [Rom. XI, 25], donec aliae oves venirent. Quia ergo caecitas facta est, ideo decorum sine decore vidistis. Si enim cognovissetis, nunquam Dominum gloriae crucifixissetis [I Cor. II, 8]. Fecistis autem, quia non cognovistis. Et tamen ille qui vos quasi foedos toleravit; pro vobis formosus oravit: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Si enim sine decore, quid est quod amat ista, quae dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea? Quid est quod amat? quid est quod ardet, quid est quod tantum ne ab illo aberret, timet? quid est quod tantum delectatur in ipso, cui sola poena est esse sine ipso? Quid esset unde amaretur, nisi formosus esset? Verum quomodo illa sic amaret, si ille illi sic appareret, quomodo caecis persequentibus, et quid faciant nescientibus? Qualem ergo illa amavit? Speciosum forma prae filiis hominum. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis [Psal. XLIV, 3]. Ergo de ipsis labiis tuis annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Annuntia, inquit, mihi, o quem dilexit, non caro mea, sed anima mea. Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie: ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum . |
7 | [Sponsae verba ut intelligenda. Sodales, quasi simul edales.] Obscurum videtur, obscurum est: quia thalami sacri mysterium est. Ipsa enim dicit, Introduxit me rex in cubiculum suum. Talis cubiculi hoc secretum est. Sed vos qui ab isto cubiculo profani non estis, audite quod estis, et dicite cum illa, si amatis cum illa: amatis autem cum illa, si estis in illa. Dicite omnes, et tamen una dicat, quia unitas dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Erat enim illis in Deum una anima et cor unum [Act. IV, 32]. Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid significat meridies? Magnum fervorem magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, et doctrina fulgentes. Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia [Psal. LXXXIX, 12]. Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier, cum ipsis te fruar. Dic mihi ergo, annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne incurram in eos qui alia de te dicunt, alia de te sentiunt; alia de te credunt, alia de te praedicant: et greges suos habent, et sodales tui sunt; quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae Sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul edant, quasi simul edales. Tales exprobrantur in Psalmo: Si enim inimicus meus super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset absconderem me utique ab eo. Tu vero, unanimis meus, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu [Psal. LIV, 13-15]. Quare contra domum Domini modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. XII, 19]? Ideo, o tu, quem dilexit anima mea, ne in tales incidam, sodales tuos, sed quales fuerunt sodales Samson, non servantes amico fidem, sed volentes eius corrumpere uxorem [Iud. XIV]. Ergo ne in tales incurram, ne fiam super eos, id est, incidam in eos, velut operta, velut latens et obscura, non velut in monte constituta. Annuntia ergo mihi, o quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; qui sunt sapientes et fideles, in quibus maxime requiescis: ne forte sicut latens incurram in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Nam tu Petro non dixisti, Pasce oves tuas; sed, Pasce oves meas [Ioan. XXI, 15]. |
8 | [Sponsi responsum.] Respondeat ergo amatae huic pastor bonus, et speciosus forma prae filiis hominum: respondeat ei quam formosam fecit ex filiis hominum. Audite quid respondeat, intelligite; cavete quod terret, amate quod monet. Quid ergo respondet? Quam non blande, sed blanditiis severitatem reddit. Corripit, ut constringat, ut servet. Nisi cognoveris temetipsam, inquit, o pulchra inter mulieres: quamtumlibet enim sint aliae pulchrae donis viri tui, haereses sunt; ornatu non visceribus pulchrae sunt, foris et extrinsecus nitent, nomine iustitiae se dealbant: Omnis autem pulchritudo filiae regis intrinsecus [Psal. XLIV, 14]. Nisi ergo cognoveris temetipsam, quia una es, quia per omnes gentes es, quia casta es, quia colloquio perverso malorum sodalium corrumpi non debes. Nisi cognoveris temetipsam, quia recte te mihi desponsavit ille virginem castam exhibere Christo; recteque mihi te ipsam exhibeas, ne malis colloquiis, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et tui sensus corrumpantur a castitate mea [II Cor. XI, 2, 3]. Nisi ergo talem cognoveris temetipsam, exi tu; exi. Aliis enim dicturus sum, Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21, 23]. Tibi non dicam, Intra: sed, Exi; ut sis inter eos qui ex nobis exierunt. Exi tu. Sed nisi cognoveris temetipsam, tunc exi. Si autem cognoveris temetipsam, intra. Si autem non cognoveris, exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum [Cant. I, 6, 7]. Exi in vestigiis, non gregis, sed gregum: et pasce, non sicut Petrus oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis, non pastoris, sed pastorum; non unitatis, sed dissensionis; non ibi posita, ubi est unus grex et unus pastor. Confirmata est, aedificata est, amata fortior facta est, parata mori pro viro, et vivere cum viro. |
9 | [Sponsae verba prave usurpata a Donatistis.] Haec verba quae commemoravimus de sanctis Canticis canticorum, de sponsi et sponsae epithalamio quodam: spirituales enim nuptiae sunt, in quibus nobis magna castitate vivendum est; quia Ecclesiae concessit Christus in spiritu, quod mater eius habuit in corpore, ut et mater et virgo sit: haec ergo verba Donatistae accipiunt ad sensum suum perversum multo aliter. Et quemadmodum non tacebo, et quid eis respondeatis, adiuvante Domino, quantum potero, breviter admonebo. Cum eos urgere coeperimus luce unitatis Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum, et poposcerimus ut ostendant ipsi de Scripturis aliquod testimonium, ubi Deus praedixit in Africa futuram Ecclesiam, quasi perditis caeteris gentibus; hoc solent testimonium in ore habere, et dicere: Africa in meridie est; interrogans ergo, inquiunt, Ecclesia Dominum ubi pascat, ubi cubet; respondet ille, In meridie: ut quasi vox interrogantis sit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et vox quasi respondentis, In meridie, hoc est, in Africa. Si ergo quae interrogat, Ecclesia est, et Dominus ubi pascit respondet, in Africa, quia in Africa erat Ecclesia: quae interrogat, non erat in Africa. Annuntia, inquit, mihi, quem dilexit anima mea, ubi pascas, ubi cubes; et respondet ille cuidam Ecclesiae praeter Africam, In meridie, in Africa cubo, in Africa pasco, quasi in te non pasco . Porro si quae interrogat, Ecclesia est, quod nullus ambigit, quod nec ipsi contradicunt; et audiunt nescio quid de Africa: haec ergo quae interrogat praeter Africam est; et quia Ecclesia est, est praeter Africam Ecclesia. |
10 | [Refelluntur Donatistae.] Ecce accipio in meridie esse Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Aegyptus quam Africa. Illic autem in Aegypto, quomodo pastor est iste, qui norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem idolorum superstitionem, quae illic valida fuerat, crescendo fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus, assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos aeque attendite adhuc ista verba sponsae esse, nondum sponsi. Adhuc sponsa dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surde, caece, si in meridie vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum dicit, quem dilexit. Quomodo si diceret, Annuntia mihi, quam dilexit anima mea; intelligeremus sponsum haec loqui ad sponsam: sic cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas; illuc adde, ad huius verba pertinent et quae sequuntur, in meridie. Quaero ubi pascas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Audio prorsus, accipio de Africa quod intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum, timens errorem incidere Africanum. O quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me iubes amare, cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id est, super congregationes haereticorum, sodalium tuorum, Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, caeterarumque pestium extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum, amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis Ecclesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, neminem fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus: veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc. |