monumenta.ch > Augustinus > 135
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXXIV. De verbis Evangelii Ioannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V. 31-34 . <<<     >>> SERMO CXXXVI. In eamdem lectionem Evangelii Ioannis, de illuminatione caeci nati. Cap. IX.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXXXV[Emendatus ad duos cl. gr. rm. v. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, 43 ex Homiliis 50.]. De verbis Evangelii Ioannis, Ego veni, ut faciam opera eius qui misit me. Contra Arianos. Et de eo quod ait illuminatus ille qui erat caecus natus, Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Cap. IX.

1 [Caecitas omnium hominum a nativitate.] Dominus Iesus, sicut audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, aperuit oculos homini qui caecus erat natus. Fratres, si attendamus haereditariam poenam nostram, totus mundus caecus est. Ideo venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator. Omnes caecos nasci fecit, qui primum hominem decepit. Currant ad illuminatorem, currant, credant, accipiant lutum de saliva factum. Saliva quasi Verbum est, terra caro est. Lavent faciem in piscina Siloae. Pertinuit autem ad Evangelistam exponere nobis quid significet Siloa, et ait, Quod interpretatur missus. Quis est ipse missus, nisi qui dixit in ipsa lectione, Ego, inquit, veni, ut faciam opera eius qui me misit? Ecce Siloa; lavate faciem, baptizamini, ut illuminemini, et videatis qui [Sic Mss Editi vero, quod.] ante non videbatis.
2 [Locus ab Arianis calumniose usurpatus.] Ecce primum ad hoc quod dictum est, oculos aperite: Ego, inquit, veni ut faciam opera eius qui me misit. Iam hic existit Arianus, et dicit: Ecce videtis quia Christus non fecit opera sua, sed Patris qui eum misit. Nunquam hoc diceret, si videret, hoc est, si in ipso qui missus est, tanquam in Siloa, faciem lavaret. Quid ergo dicis? Ecce, inquit, ipse dixit. Quid dixit? Veni, ut faciam opera eius qui me misit. Non ergo sua? Non. Et quid est quod ait ipse Siloa, ipse missus, ipse Filius, ipse Unicus quem tu quereris [Am. Er. et Mss., quaeris.] esse degenerem? Quid est quod ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt [Id. XVI, 15]? Tu dicis quia opera aliena faciebat; quia dixit, Faciam opera eius qui me misit. Ego dico quia Pater res alienas habebat; secundum cor tuum loquor. Unde mihi vis praescribere quia dixit Christus, Veni, ut faciam opera eius, quasi non mea, sed eius qui misit me?
3 [Opera Patris et Filii eadem.] Interrogo te, Domine Christe, solve quaestionem, fini contentionem [Sic aliquot Mss. Alii vero cum editis, sine contentione.]. Omnia, inquit, quae habet Pater, mea sunt. Ergo Patris non sunt, si tua sunt? Non enim ait, Omnia quae habet Pater, dedit mihi: quamvis si et hoc dixisset, aequalitatem ostendisset. Sed molestum est quod dixit, Omnia quae habet Pater, mea sunt. Si intelligas, Omnia quae habet Pater, Filii sunt; omnia quae habet Filius, Patris sunt. Audi illum alio loco: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. [Ioan. XVII, 10.] Finita est quaestio, de his quae habet Pater et Filius: concordes habent [Editi, Concordiam habent. At manuscripti, concordes habent.], tu noli litigare. Opera Patris quae dicit opera sua; quia et tua mea sunt [Manuscripti non habent, quia et tua mea sunt. Legendum forte, Opera Patris quae dicit, opera sua sunt.]: quia illius Patris dicit opera, cui dixit, Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt. Ergo opera mea tua sunt, et opera tua mea sunt. Quaecumque enim Pater facit: ipse dixit, Dominus dixit, Unigenitus dixit, Filius dixit, Veritas dixit. Quid dixit? Quaecumque Pater facit, haec et Filius facit similiter [Id. V, 19]. Magna expressio, magna veritas, magna aequalitas. Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Sufficeret, Omnia quae Pater facit, haec facit et Filius. Non sufficit; addo, similiter. Quare addo, similiter? Quia solent dicere non intelligentes, et nondum apertis oculis ambulantes, solent dicere: Pater fecit iubendo, Filius obsequendo; ergo dissimiliter [In Mss., ergo dic similiter.]. Si autem similiter, quomodo ille, sic ille: sic quae ille, haec iste.
4 [Filius Dei consubstantialis et coaeternus Patri.] Sed iubet Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed sine praeiudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater iubet, Filius obsequitur: numquid ideo non est eius naturae Filius, quia ille iubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium: homines sunt duo; qui iubet, homo est; qui obsequitur, homo est: qui iubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid ille qui iubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim, quomodo accipis duos homines, Patrem iubentem, Filium obsequentem, tamen Deum et Deum. Sed simul isti duo sunt homines, simul ille unus Deus: hoc est divinum miraculum. Interim si vis ut tecum agnoscam obsequium, prius mecum agnosce naturam. Hoc genuit Pater, quod ipse est. Si aliud genuit Pater, quam quod est ipse, non verum genuit Filium: Pater dicit ad Filium Ex utero ante luciferum genui te [Psal. CIX, 3]. Quid est, ante luciferum? Per luciferum significantur tempora. Ergo ante tempora, ante omne quod ante dicitur; ante omne quod non est, vel ante omne quod est. Non enim ait Evangelium, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]: aut, In principio natum est Verbum; aut, In principio Deus genuit Verbum, Sed quid ait? Erat, erat, erat [Er. Lugd. et Ven, Erat, erat, audis erat, crede. Lov., Erat, erat Verbum. Audis, erat, crede. M.]. Audis Erat, crede. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Toties audis, Erat; noli quaerere tempus, quia semper erat. Ille ergo qui semper erat, et cum Filio semper erat, quia potens est Deus sine tempore generare; ille dixit ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est, Ex utero? Deus habuit uterum? Putabimus Deum per membra corporalia esse dispositum? Absit. Et quare dixit, Ex utero, nisi ut intelligeretur de sua substantia genuisse? Ergo ex utero hoc processit, quod erat ipse qui genuit. Nam si aliud erat qui genuit, aliud autem ex utero processit; monstrum est, non Filius.
5 [Ut Filius opera Patris, sic Pater opera Filii facit.] Ergo faciat Filius opera eius qui misit eum, faciat et Pater opera Filii. Certe voluit Pater, efficit Filius. Ecce ostendo quia vult Filius, et facit Pater. Ubi ostendis, inquis? Modo ostendo. Pater, volo. Iam ego si calumniari vellem, ecce Filius iubet, et Pater facit. Quid vis? Ut ubi ego sum, et illi sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Evasimus, illic erimus ubi est ille: illic erimus, evasimus. Quis delet Omnipotentis Volo [Am. et Er., Quis dedit? Omnipotens volo. Lov., Quis dicit? Omnipotens. Volo. Restituitur locus ex Mss.]? Audis voluntatem potestatis, audi et potestatem voluntatis. Sicut Pater, inquit, suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat [Id. V, 21]. Quos vult. Ne dicas, Illos vivificat Filius, quos iubet Pater ut vivificet. Quos vult vivificat. Ergo quos vult Pater, et quos vult ipse; quia ubi est una potestas, una voluntas est. Habeamus ergo in corde non caeco, Patris et Filii unam eamdemque naturam: quia verus est Pater, verus est Filius. Quod est, hoc genuit; quia genitus non degeneravit.
6 [Peccatorum etiam orationes exaudiri.] Nescio quid potest movere in verbis illius qui caecus erat, et forte multos non bene intelligentes facit desperare. Ait enim inter caetera sua verba, idem cui oculi aperti sunt: Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Quid facimus, si peccatores Deus non exaudit? Audemus rogare Deum, si peccatores non exaudit? Date mihi qui roget, ecce est qui exaudiat. Date qui roget, discutite genus humanum ab imperfectis ad perfectos. Ascende a verno ad aestatem: hoc enim cantavimus, Aestatem et vernum tu fecisti [Psal. LXXIII, 17]. Id est, iam spirituales et adhuc carnales tu fecisti; quia et ipse Filius dicit, Imperfectum meum viderunt oculi tui. Imperfectum quod est in corpore meo, viderunt oculi tui. Et quid deinde? Habent spem qui imperfecti sunt? Habent plane. Audi quod sequitur: Et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Sed forte, fratres, spirituales rogant et exaudiuntur, quia non sunt peccatores. Quid faciunt carnales? quid faciunt? Peribunt? Deum non rogabunt? Absit. Da mihi illum Publicanum. Veni, Publicane, sta in medio, ostende tuam spem, ne infirmi perdant spem. Ecce enim ascendit Publicanus cum Pharisaeo orare, et deiecta facie in terram dicebat, longe stans, tundens pectus: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et descendit iustificatus magis, quam ille Pharisaeus [Luc. XVIII, 10-14]. Qui dixit, Propitius esto mihi peccatori: verum dixit, an falsum? Si verum dixit, peccator erat; et exauditus est, et iustificatus est. Quid est ergo quod dixisti tu, cui Dominus oculos aperuit, Scimus quia peccatores Deus non exaudit? Ecce peccatores Deus exaudit. Sed lava interiorem faciem tuam, fiat in corde, quod factum est in facie tua; et videbis quia peccatores Deus exaudit. Fefellit te imaginatio cordis tui. Adhuc est quod tibi faciat. Certe proiectus est iste de synagoga: audivit, venit ad eum, et dixit ei, Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Videbat, et non videbat: videbat oculis, sed adhuc corde non videbat. Ait illi Dominus: Et vides eum, hoc est, oculis: et qui loquitur tecum, ipse est. Tunc prostratus adoravit eum. Tunc lavit faciem cordis.
7 [Nullus hic sine peccato.] Incumbite ergo orationibus, peccatores; confitemini peccata vestra, orate ut deleantur [Sic Mss. At editi, depellantur.], orate ut minuantur, orate ut vobis proficientibus ipsa deficiant: tamen nolite desperare, et peccatores orate. Quis enim non peccavit? A sacerdotibus incipe. Sacerdotibus dixit, Prius offerte sacrificia pro peccatis vestris, et sic pro populo [Levit. XVI, 6] [Hebr. VII, 27]. Sacrificia convincebant sacerdotes: ut si quis se iustum et sine peccato diceret, responderetur ei, Non attendo quod loqueris, sed quid offeras; victima tua convincit te. Quare offers pro peccatis tuis, si nulla habes peccata? An in sacrificio mentiris Deo? Sed forte sacerdotes veteris populi peccatores erant, novi populi non sunt peccatores. Certe, fratres, quia Deus voluit, sacerdos ipsius sum, peccator sum, vobiscum pectus tundo, vobiscum veniam rogo, vobiscum Deum propitium spero. Sed forte Apostoli sancti, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte ipsi non habebant peccatum. Vere habebant et ipsi, habebant: non irascuntur, quia confitentur. Ego non auderem. Primum ipsum Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo illi sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate. Et inter caetera quae iussit orare, et hoc posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 9, 12]. Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti exeunt, et ad orationem debitores redeunt. Ista vita non est sine peccato, ut quoties oratur, toties peccata dimittantur.
8 [Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii.] Sed quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi erant. Forte dicet hoc aliquis: Quando illos docuit orationem Dominus Iesus, adhuc parvuli erant, infirmi erant, carnales erant; nondum erant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo, fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem. Una est, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc es dicturus. Denique quod verum est, illo pendente trepidaverunt, et tunc desperaverunt Apostoli, quando credidit latro. Petrus ausus est sequi, quando Dominus ad passionem ductus est, ausus est sequi, qui ad domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, et friguit: ad ignem stetit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab ancilla, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit: interrogatus tertio, negavit [Matth. XXVI, 69-74]. Deo gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio, diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos confirmavit, tunc facti sunt spirituales. Iam ergo non habebant peccatum? Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistolas, Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli, posteaquam surrexit Dominus, et confirmavit vos Spiritu sancto misso de coelo, cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne desperent peccatores, ne desinant rogare Deum, quia non sunt sine peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus amplius diligebat, et qui super pectus Domini discumbebat [Ioan. XIII, 23], et regni coelorum quod ructuaret secretum bibebat. Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Ioannes autem ille est, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Id. I, 1]. Videte quanta transcenderat, ut perveniret ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes, qui mentis serenitate cernebat, In principio erat Verbum: ipse dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate [I Ioan. I, 8, 9]. Ergo orate.
Augustinus HOME

bke16.100v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXXIV. De verbis Evangelii Ioannis, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, etc., cap. VIII, V. 31-34 . <<<     >>> SERMO CXXXVI. In eamdem lectionem Evangelii Ioannis, de illuminatione caeci nati. Cap. IX.
monumenta.ch > Augustinus > 135