Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXXXI. De verbis Evangelii Ioannis, cap. VI, 54-66, Nisi manducaveritis carnem, etc, deque verbis Apostoli et Psalmorum, contra Pelagianos . Habitus ad Mensam S. martyris Cypriani, IX calendas octobris, die dominica .
1 | [Corporis et sanguinis Christi sacramentum.] Audivimus veracem Magistrum, divinum Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors, non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati sunt discipuli eius, non quidem omnes, sed plurimi, dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat? Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis, partes facturus sum, et membra mea concisurus, et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem, et tam magnam breviter solvit de sua integritate quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris, ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est, nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam, et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique erit corpus et sanguis Christi; si quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus enim ipsum Dominum dicentem, Spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt, inquit, quidam, qui non credunt. Ipsi dicebant, Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Durus est, sed duris: hoc est, incredibilis, sed incredulis. |
2 | [Fides donum Dei. Gratiae violentia suavis.] Sed ut doceret nos etiam ipsum credere doni esse, non meriti: Sicut, inquit, dixi vobis, nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo. Ubi autem hoc Dominus dixerit, si superiora Evangelii recolamus, inveniemus eum dixisse, Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum [Ioan. VI, 44]. Non dixit, Duxerit; sed, traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam: dulcis est, suavis est; ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum: noli longa itinera meditari; ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. Sed quoniam etiam in tali itinere abundant fluctus et tempestates diversarum tentationum; in crucifixum crede, ut fides tua lignum possit ascendere. Non mergeris, sed ligno portaberis. Sic, sic in huius saeculi fluctibus navigabat ille, qui dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. [Galat. VI, 14.] |
3 | [Nec fides nec bona vita propriis viribus arroganda.] Mirum est autem quod praedicato Christo crucifixo, audiunt duo, unus contemnit, alter ascendit. Qui contemnit, imputet sibi: qui ascendit non arroget sibi. Audivit enim a veraci Magistro, Nemo venit ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo. Gaudeat, quia datum est: gratias agat danti corde humili, non arroganti; ne quod humilis meruit, superbus amittat. Nam etiam qui iam in ipsa via iusta ambulant, si sibi eam tribuerint et viribus suis, pereunt de illa. Ideo humilitatem nos docens sancta Scriptura per Apostolum dicit, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Et ne sibi aliquid inde darent, quia dixit, operamini: continuo subiunxit, Deus enim est qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [Philipp. II, 12, 13]. Deus est qui operatur in vobis: ideo cum timore et tremore, vallem facite, imbrem suscipite. Depressa implentur, alta siccantur. Gratia pluvia est. Quid ergo miraris, si Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacob. IV, 6]? Ideo cum timore et tremore, id est, cum humilitate. Noli altum sapere, sed time [Rom. XI, 20]. Time, ut implearis: noli altum sapere, ne sicceris. |
4 | [Gratia iustificato, ut in via iusta ambulet, necessaria.] Sed iam, inquis, ambulo viam istam : opus erat ut discerem, opus erat ut per doctrinam Legis scirem quid agerem: habeo liberum voluntatis arbitrium; quis me ab ista via separabit? Si legas diligenter, invenies quemdam de sua quadam abundantia, quam tamen acceperat, extollere se coepisse; Dominum autem misericordem, ut doceret humilitatem, quod dederat abstulisse; illum vero subito inopem remansisse, et misericordiam Dei recordatione confessum dixisse, Ego dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Ego dixi in abundantia mea. Sed ego dixi, homo dixi: Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]: Ego dixi. Ergo, Ego dixi in abundantia mea: tanta erat abundantia, ut hoc dicere auderem: Non movebor in aeternum. Quid deinde? Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum conturbatus [Psal. XXIX, 7, 8]. Ostendisti, inquit, mihi quia illud quo abundabam, de tuo erat. Ostendisti mihi unde peterem, cui tribuerem quod acceperam, cui gratias agere deberem, ad quem currerem sitiens, unde implerer, et quo impletus essem ad quem custodirem. Fortitudinem enim meam ad te custodiam [Psal. LVIII, 10], quo te largitore implear , te servatore non perdam. Fortitudinem meam ad te custodiam. Hoc ut ostenderes mihi, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Conturbatus, quia siccatus; siccatus, quia exaltatus. Dic ergo siccus et aridus, ut rursus implearis: Anima mea velut terra sine aqua tibi [Psal. CXLII, 6]. Dic, Anima mea velut terra sine aqua tibi. Tu enim dixeras, non Dominus dixerat, Non movebor in aeternum. Tu dixeras praesumens de te; sed non de tuo, et quasi putabas de tuo. |
5 | [Ambulans in via iusta, si id sibi tribuat, perit de via iusta.] Quid ergo Dominus dicit? Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Sic et Apostolus, Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis. Ergo, exsultate cum tremore. Ne quando irascatur Dominus. Video quia clamando praevenitis. Quid enim dicturus sum scitis, clamando praevenitis. Et hoc unde habetis, nisi quia docuit ad quem credendo venistis? Hoc ergo dicit: audite quod nostis; non doceo, sed commemoro praedicando: imo nec doceo, quia nostis; nec commemoro, quia meministis; sed simul dicamus quod nobiscum tenetis. Hoc Dominus dicit: Apprehendite disciplinam, et exsultate, sed cum tremore, ut semper humiles teneatis quod accepistis, Ne quando irascatur Dominus, utique superbis, sibi quod habent tribuentibus, non illi a quo habent gratias agentibus. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Numquid dixit, Ne quando irascatur Dominus, et non veniatis ad viam iustam? Numquid, Ne quando irascatur Dominus, et non vos perducat ad viam iustam, aut non vos admittat ad viam iustam? Iam in illa ambulatis, nolite superbire, ne etiam de illa pereatis. Et pereatis, inquit, de via iusta. Cum exarserit in brevi ira eius super vos. Non in longum. Ubi superbis, ibi quod acceperas perdis. His territus homo quasi diceret, Quid ergo faciam? sequitur, Beati omnes qui confidunt in eo [Psal. II, 11-13]: non in se, sed in eo. Gratia salvi facti sumus, non ex nobis, sed Dei donum est [Ephes. II, 8]. |
6 | [In Pelagianos. Remissio peccatorum in Baptismo. Languor post Baptismum.] Forte dicatis: Quid sibi vult quod hoc saepe dicit? Iterum hoc, et tertium hoc: et prope nunquam loquitur, nisi quando hoc dicit. Utinam non sine causa dicam. Sunt enim homines ingrati gratiae, multum tribuentes inopi sauciaeque naturae. Verum est, magnas arbitrii liberi vires homo, cum conderetur, accepit; sed peccando amisit. In mortem lapsus est, infirmus factus est, a latronibus semivivus in via relictus est: in iumentum suum levavit eum transiens Samaritanus, quod interpretatur Custos; ad stabulum adhuc perducitur. Quid extollitur? Adhuc curatur. Sed sufficit, inquit, mihi quod in Baptismo accepi remissionem omnium peccatorum. Numquid quia deleta est iniquitas, finita est infirmitas? Accepi, inquit, remissionem omnium peccatorum. Prorsus verum est. Deleta sunt cuncta peccata in sacramento Baptismatis, cuncta prorsus, dicta, facta, cogitata, cuncta deleta sunt. Sed hoc est quod infusum est in via, oleum et vinum. Retinetis, charissimi, semivivus ille in via a latronibus sauciatus, quomodo sit consolatus, accipiens oleum et vinum vulneribus suis [Luc. X, 30-35]. Iam utique errori eius indultum fuit, et tamen sanatur languor in stabulo. Stabulum si agnoscitis, Ecclesia est. Stabulum modo, quia vivendo transimus: domus erit, unde nunquam migrabimus, cum ad regnum coelorum sani pervenerimus. Interim in stabulo libenter curemur, non adhuc languidi de sanitate gloriemur; ne nihil aliud superbiendo faciamus, nisi ut nunquam curando sanemur. |
7 | [Gratiae beneficia quatuor: remissio peccatorum, curatio languoris, redemptio ab omni corruptione et concupiscentia. Benedic, anima mea, Dominum.] Dic animae tuae, dic: Adhuc in hac vita es, adhuc carnem fragilem portas, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam [Sap. IX, 15]; adhuc post integritatem remissionis accepisti remedium orationis; adhuc utique dicis, donec sanentur languores tui, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Dic ergo animae tuae, humilis vallis, non erectus collis; dic animae tuae, Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Quas retributiones? Dic, enumera, gratias age. Quas retributiones? Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis. Hoc factum est in Baptismo. Quid fit modo? Qui sanat omnes languores tuos. Hoc fit modo: agnosco. Sed quamdiu hic sum, corpus quod corrumpitur aggravat animam. Dic ergo et quod sequitur, Qui redimit de corruptione vitam tuam. Post redemptionem de corruptione quid restat? Quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ibi recte, Ubi est, mors, aculeus tuus? Quaeris locum eius, et non invenis. Quid est aculeus mortis? Quid est, Ubi est, mors, aculeus tuus? Ubi est peccatum? Quaeris, et nusquam est. Aculeus enim mortis est peccatum [I Cor. XV, 54-56]. Apostoli, non mea verba sunt. Tunc dicetur: Ubi est, mors, aculeus tuus? Nusquam erit peccatum, nec quod te capiat, nec quod te impugnet, nec quod conscientiam titillet. Tunc non dicetur: Debita nostra dimitte nobis. Sed quid dicetur? Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis [Isai. XXVI, 12]. |
8 | [Gratiae postremum beneficium, corona iustitiae.] Denique post redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona iustitiae? Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Iam hic dicturus eras, Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis: Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]. Audi, Deus quid dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus fuisti quem vocaret, et vocatum iustificaret, iustificatum glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia [Rom. XI, 5]. Nam ei qui operatur, merces non imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum [Id. IV, 4]. Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua , et videbis quia dona sunt mea. |
9 | [Iustitia Dei, quae Iudaeis et Pelagianis ignota est. Gratia in Veteri Testamento occulta, in Novo revelata.] Haec est ergo iustitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus [Psal. III, 9], non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos facit: sic et Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum, iustitia Dei dicitur, non qua iustus est Dominus, sed qua iustificat eos quos ex impiis iustos facit. Quidam vero, quomodo aliquando Iudaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei iustitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris, temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis iustis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine, ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit. Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area compluta. Et hoc factum est (Iudicum IV, 37-40). Repete tempus veteris Testamenti, gratia occulta est in nube, tanquam imber in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Iudaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Iudaeis. Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis ? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est [Galat. II, 21]. Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. |
10 | [Concilia contra Pelagianos.] Quod ergo dictum est de Iudaeis, hoc omnino in istis videmus. Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti [Rom. X, 2, 3]. Fratres mei, compatimini mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite, non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes, et resistentes ad nos perducite. Iam enim de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur oremus. Conversi ad Dominum, etc. |