Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXXVIII. De verbis Evangelii Ioannis, Si ego testimonium perhibeo de me, etc., cap. V, V. 31-35; deque verbis Apostoli, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit, etc., Galat. cap. V, V. 14-17 .
1 | [Testimonium Christi, etiam de se ipso quam verum sit.] Audivimus verba sancti Evangelii: et hoc potest aliquem permovere, quod ait Dominus Iesus, Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Quomodo ergo non est verum testimonium veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]? Cui ergo credendum est, si veritati non est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non eligit credere veritati. Dictum est ergo hoc secundum ipsos, ut sic intelligas, et ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum, id est, sicut putatis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum: sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes, sol lucernas quaerebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat. |
2 | [Cur quaesitum testimonium Ioannis.] Ideo quaesitus est Ioannes, qui testimonium perhiberet veritati; et audistis quid ait: Vos venistis ad Ioannem. Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos voluistis exsultare ad horam in lumine eius. Lucerna ista ad illorum confusionem parata est, quia de hoc dictum est ante tantum tempus in Psalmis: Paravi lucernam Christo meo. Utquid lucernam soli? Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem florebit sanctificatio mea [Psal. CXXXI, 17, 18]. Denique hinc sunt confusi quodam loco per ipsum Ioannem, quando dixerunt Domino Iudaei: In qua potestate ista facis? dic nobis. Quibus respondit: Dicite mihi et vos, Baptismum Ioannis de coelo est, an ex hominibus? Audierunt, et tacuerunt. Cogitaverunt enim apud se cito, Si dixerimus, Ab hominibus, lapidabit nos populus: quia prophetam habent Ioannem. Si dixerimus, De coelo; dicturus est nobis, Quare ergo non credidistis ei? Quia Ioannes perhibuit Christo testimonium. Angustati in cordibus suis quaestionibus suis, et illaqueati laqueis suis, responderunt, Nescimus. Quae potuit alia vox esse tenebrarum? Rectum est quidem homini, ut quando nescit, dicat, Nescio. Quando autem scit, et dicit, Nescio; testis est contra se. Utique noverant excellentiam Ioannis, et quia de coelo erat baptismum eius: sed nolebant acquiescere cui testimonium perhibuit Ioannes. At ubi dixerunt, Nescimus: respondit eis Iesus, Nec ego dicam vobis in qua potestate ista facio [Luc. XX, 2-8]. Et confusi sunt, et impletum est, Paravi lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione. |
3 | [In martyribus Christus sibi ipse perhibet testimonium.] Martyres nonne testes sunt Christi, et testimonium perhibent veritati? Sed si diligentius cogitemus, quando illi martyres perhibent testimonium, ipse sibi perhibet testimonium. Ipse enim habitat in martyribus, ut perhibeant testimonium veritati. Audi unum ex martyribus, ipsum apostolum Paulum: Numquid experimentum vultis accipere eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Dum perhibet ergo testimonium Ioannes, Christus sibi perhibet testimonium, qui habitat in Ioanne. Perhibeat testimonium Petrus, perhibeat Paulus, perhibeant caeteri Apostoli, perhibeat Stephanus; ipse sibi perhibet testimonium, qui habitat in omnibus. Ipse enim sine illis Deus est; illi sine illo quid sunt? |
4 | [Charitas ex Spiritu sancto.] De ipso dictum est, Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus [Psal. LXVII, 19] [Ephes. IV, 8]. Quid est, captivavit captivitatem? Vicit mortem. Quid est, captivavit captivitatem? Mortem procuravit diabolus, et ipse diabolus de morte Christi est captivatus. Ascendit in altum. Quid altius coelo novimus? Evidenter et ante oculos discipulorum suorum ascendit in coelum [Act. I, 9]. Hoc scimus, hoc credimus, hoc fatemur. Dedit dona hominibus. Quae dona? Spiritum sanctum. Qui tale dat donum, qualis ipse est? Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale sibi; quia donum eius Spiritus sanctus est, et unus Deus tota Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde tibi, o mendice, charitas Dei diffusa est in corde tuo? Quid, aut in quo charitas Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia virtutis sit Dei [II Cor. IV, 7]. Denique cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne putaret quisque a se sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Ut ergo ames Deum, habitet in te Deus, et amet se de te; id est, ad amorem suum moveat te, accendat te, illuminet te, excitet te. |
5 | [Lucta animae et carnis. Subdenda anima Deo, animae caro.] Lucta est enim in isto corpore: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu pugnamus, periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos [Id. VIII, 37]. Pugnam nostram, modo cum Apostolus legeretur, audistis: Omnis, inquit, Lex in uno sermone impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ista dilectio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Prius vide si iam nosti diligere te ipsum; et committo tibi proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem nondum nosti diligere te; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Si autem odisti animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua; sed ut torqueatur anima tua . Ergo prius anima diligenda est, quae Deo subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo, animae caro. Vis serviat caro tua animae tuae? Deo serviat anima tua. Debes regi, ut possis regere. Nam lucta ista tam periculosa est, ut si dimiserit rector, ruina sequatur. |
6 | [Apostolus de pugna carnis et spiritus.] Quae lucta? Si autem mordetis et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini. Dico autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis; neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit autem hoc, adiuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in eius sequentibus verbis facilius possit intelligi. Dixi enim, non frustra Apostolum noluisse dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem voluisse dicere, Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam proposuit. In hoc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur ; ut non ea quae vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur. Ideo sollicitus ne male homines intelligendo pereant, suscepi haec verba Apostoli, adiuvante Domino, exponere vestrae Charitati. Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum diem, id est sabbatum, maxime hi assolent convenire, qui esuriunt verbum Dei. Audite et attendite; dicam quantum potero diligenter. |
7 | [Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare difficiles locos Scripturae.] Quid est hoc ergo quod dixi, Periculose auditur, si non intelligatur? Multi concupiscentiis carnalibus et damnabilibus victi, committunt quaeque facinora atque flagitia, et immunditiis tam pessimis volutantur, quae turpe est etiam dicere; et dicunt sibi ista verba Apostoli. Vide quid dixit Apostolus, Ut non ea quae vultis, illa faciatis. Nolo facere, cogor, compellor, vincor, facio quae nolo, sicut ait Apostolus [Rom. VII, 19]: Quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut non ea quae vultis, illa faciatis. Videtis quam periculose auditur, si non intelligitur. Videtis quemadmodum pertineat ad officium pastoris, opertos fontes aperire, et aquam puram, innoxiam, sitientibus ovibus ministrare. |
8 | [Pugna interior sic gerenda, ut spiritus non vincatur a carne.] Noli ergo vinci, quando pugnas. Videte quale bellum proposuit, qualem pugnam, qualem rixam, intus, intra te ipsum. Caro concupiscit adversus spiritum. Si non concupiscit et spiritus adversus carnem, fac adulterium. Si autem spiritus concupiscit adversus carnem, luctam video, victum non video, pugna est. Concupiscit caro adversus spiritum: delectat adulterium. Fateor quia delectat. Sed spiritus concupiscit adversus carnem: delectat et castitas. Ergo vincat spiritus carnem: aut certe non vincatur a carne. Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat. Quomodo vis innotescere, sic vive: quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum sic vive; quoniam qui fecit te, et in tenebris vid et te. Quare laudatur castitas publice ab hominibus? Quare non laudant adulterium nec adulteri? Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem [Ioan. III, 21]. Sed delectat adulterium. Contradicatur, resistatur, repugnetur. Non enim non habes unde pugnes. Deus tuus est in te, Spiritus bonus datus est tibi. Et tamen permittitur ipsa caro concupiscere adversus spiritum, suggestionibus pravis et delectationibus genuinis. Fiat quod ait Apostolus, Non regnet peccatum in vestro mortali corpore [Rom. VI, 12]. Non dixit, non sit. Iam est ibi. Quod ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in paradiso caro concupiscebat adversus spiritum, aut erat ibi ista pugna, ubi pax erat sola: sed facta transgressione, posteaquam homo noluit servire Deo, et donatus est sibi; nec sic donatus sibi, ut possit saltem possidere se; sed ab eo possessus, a quo deceptus; coepit caro concupiscere adversus spiritum. Et hoc in bonis concupiscit adversus spiritum: nam in malis non habet contra quem concupiscere. Ibi enim concupiscit adversus spiritum, ubi est spiritus. |
9 | [Pugnare contra carnis concupiscentias munus est Spiritus sancti in nobis. Bene agit qui a bono agitur.] Quod enim ait, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in te adversus te, adversus illud quod est in te contra te. Noluisti enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quomodo vas quando de manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit in te contra te, et integer stabis. Nam ut noveris ad Spiritum sanctum hoc officium pertinere, alio loco dicit Apostolus, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. In his verbis iam extollebat se homo, quasi spiritu suo facta carnis possit mortificare. Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Expone nobis, Apostole, quo spiritu. Habet enim et homo spiritum ad naturam propriam pertinentem, quo homo est. Homo enim constat ex corpore et spiritu. Et de ipso spiritu hominis dictum est: Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est [I Cor. II, 11]. Video ergo et ipsum hominem habere spiritum suum pertinentem ad naturam suam, et audio te dicentem, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quaero quo spiritu: meo, an Dei? Audio enim verba tua, et adhuc ambiguitate promoveor. Spiritus enim cum dicitur, et hominis est aliquando, et pecoris spiritus dicitur; sicut scriptum est, per diluvium mortuam esse omnem carnem, quae habebat in se spiritum vitae [Gen. VI, 17, ] [et VII, 22]. Ac per hoc et pecoris spiritus dicitur, et hominis spiritus dicitur. Aliquando et ventus spiritus dicitur; sicut habetur in Psalmo, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis [Psal. CXLVIII, 8]. Cum ergo multis modis dicatur spiritus, quo spiritu dixisti, o Apostole, facta carnis mortificanda? meo, an Dei? Audi quod sequitur, et intellige. Sublata est quaestio sequentibus verbis. Cum enim dixisset, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; continuo addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei [Rom. VIII, 13, 14]. Agis, si agaris; et bene agis, si a bono agaris. Ergo quod dixit tibi, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et ambiguum tibi erat de quo spiritu dixerat, in sequentibus verbis intellige praeceptorem, agnosce Redemptorem. Etenim ille Redemptor tibi Spiritum dedit, quo mortifices facta carnis . Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non sunt filii Dei, si non aguntur Spiritu Dei. Si autem Spiritu Dei aguntur, pugnant : quia magnum habent adiutorem. Non enim Deus sic nos spectat pugnantes, quomodo spectat populus venatores. Populus venatori favere potest, periclitantem adiuvare non potest. |
10 | [Sancti hic non faciunt quae volunt, quomodo.] Sic ergo et hic, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et quid est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Hic enim periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque expositoris. Ut non ea quae vultis, faciatis. Attendite, sancti quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant: non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat in membris eius concupiscentia adversaria castitati. Pacem vult, sed nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste iam victo triumphatur. Audi ipsam victoriam, ipso Apostolo dicente, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Audi voces triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus [I Cor. XV, 53-55]? Percussisti, vulnerasti, deiecisti: sed vulneratus est pro me, qui fecit me. O mors, o mors! vulneratus est pro me, qui fecit me, et de morte sua vicit te. Et tunc triumphantes dicturi sunt: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? |
11 | [Vult homo non esse concupiscentias, nec facit quod vult.] Modo autem, quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, contentio mortis est: non quod volumus facimus. Quare? Quia volumus ut nullae sint concupiscentiae, sed non possumus. Velimus nolimus, habemus illas: velimus nolimus, titillant, blandiuntur, stimulant, infestant, surgere volunt. Premuntur, nondum exstinguuntur; quamdiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Numquid hoc etiam cum mortuus fuerit homo? Absit. Deponis carnem, quomodo tecum trahis concupiscentias carnis? Sed si bene pugnasti, reciperis ad quietem. De qua quiete coronandus es, non damnandus: ut postea perducaris ad regnum. Ergo quamdiu hic vivitur, fratres, sic est: sic et nos qui senuimus in ista militia, minores quidem hostes habemus: sed tamen habemus. Fatigati sunt quodam modo hostes nostri iam etiam per aetatem: sed tamen etiam fatigati non cessant qualibuscumque metibus infestare senectutis quietem. Acrior pugna iuvenum est: novimus eam, transivimus per eam. Caro ergo concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quid enim vultis, o sancti, o boni praeliatores, o fortes milites Christi? quid vultis? Ut non sint omnino concupiscentiae malae. Sed non potestis. Exercete bellum, sperate triumphum. Modo enim interim pugnatur. Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis: id est, ut omnino nullae sint concupiscentiae carnis. |
12 | [Pugnandum ne regnet peccatum. Arma nostra. Potestas nobis data.] Sed facite quod potestis; quod ait ipse Apostolus alio loco, quod commemorare iam coeperam: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius. Ecce quod nolo; mala desideria surgunt: sed noli obedire. Arma te, sume instrumenta bellorum. Praecepta Dei, arma tua sunt. Si bene me audis, et ex eo quod loquor armaris. Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quamdiu enim portatis mortale corpus, pugnat contra vos peccatum: sed non regnet. Quid est, non regnet? Id est, ad obediendum desideriis eius. Si coeperitis obedire, regnat. Et quid est obedire, nisi ut exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato [Rom. VI, 12, 13]? Nihil hoc doctore praeclarius. Quid vis iam ut exponam tibi? Fac quod audisti. Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per Spiritum suum, ut membra tua teneas. Surgit libido, tene tu membra: quid factura est quae surrexit? Tu tene membra: noli exhibere membra tua arma iniquitatis peccato; noli armare adversarium tuum contra te. Tene pedes, ne eant ad illicita. Libido surrexit, tene tu membra: tene tu manus ab omni scelere: tene tu oculos, ne male attendant: tene aures, ne verba libidinis libenter audiant: tene totum corpus, tene latera, tene summa, tene ima. Quid facit libido? Surgere novit, vincere non novit. Surgendo assidue sine causa, discit et non surgere. |
13 | [Concupiscentias perficere quid sit.] Redeamus ergo ad verba, quae obscura de Apostolo proposueram, et plana iam esse videbimus. Hoc enim proposueram, quod non dixit Apostolus, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne habueritis: quia necesse est ut habeamus illas. Quare ergo non dixit, Concupiscentias carnis ne feceritis? Quia facimus eas; concupiscimus enim. Ipsum concupiscere, facere est. Sed ait Apostolus: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. [Rom. VII, 17]. Ergo quid tibi cavendum est? Hoc sine dubio, ne perficias. Surrexit libido damnabilis, surrexit, suggessit: non audiatur. Ardet, non se compescit, et velles ut non arderet. Et ubi est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Noli dare membra. Ardeat sine causa, et consumit se. In te ergo fiunt ipsae concupiscentiae. Fatendum est, fiunt. Ideo dixit, Ne perfeceritis. Sed non perficiantur. Decrevisti facere, perfecisti. Perfecisti etenim, si decernas faciendum esse adulterium, et ideo non facias quia locus non est inventus, quia opportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse commotus: ecce iam illa casta est, et tu adulter es. Quare? Quia perfecisti concupiscentias. Quid est, perfecisti? In animo tuo faciendum esse adulterium decrevisti. Iam, quod absit, si et membra fuerint operata, in mortem devolutus es. |
14 | [In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus.] Suscitavit Christus mortuam in domo filiam Archisynagogi [Marc. V, 22-42]. In domo erat, elata nondum erat. Sic est homo qui flagitium decrevit in corde: mortuus est, sed intus iacet. Si autem usque ad membrorum perpetrationem pervenerit, elatus est foras. Sed et iuvenem filium viduae suscitavit Dominus, quando extra portam civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere: Decrevisti in corde tuo, si te revocaveris ab actu tuo, sanatus eris antequam perpetres. Si enim egeris in corde tuo poenitentiam, quia rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi ubi mortuus iacebas intus, sic intus surrexisti. Si autem perfeceris, iam foras elatus es: sed habes qui tibi dicat, Iuvenis, tibi dico, surge [Luc. VII, 11-15]. Etiamsi perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est ad sepulcrum. Iam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum terrena multum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis, consuetudine sua nimia praegravatur. Clamat et Christus, Lazare, prodi foras. Homo enim pessimae consuetudinis iam putet. Merito ibi Christus clamavit: nec solum clamavit, sed magna voce clamavit [Ioan. XI, 14-44]. Ad Christi enim clamorem etiam tales, licet mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et ipsi; resurgent. De nullo enim iacente desperandum est sub tali suscitatore. Conversi ad Dominum, etc. |