1 | [Verbum Dei aeternum, genitum, non factum.] Omnes qui multa verba quaeritis hominis, intelligite unum Verbum Dei: In principio erat Verbum. In principio autem fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1]. Sed erat Verbum, quando audivimus, In principio fecit Deus. Agnoscamus Creatorem: Creator est enim qui fecit; creatura autem quod fecit. Non erat enim creatura quae facta est, sicut semper erat Verbum Deus, per quem facta est. Quando autem audivimus, Erat Verbum, apud quem erat? Intelligimus Patrem, qui non fecit, nec creavit idem Verbum, sed genuit. In principio enim fecit Deus coelum et terram. Per quid fecit? Erat Verbum, et Verbum erat apud Deum: sed quale Verbum? Sonabat et transibat? Numquid cogitabatur et volvebatur? Non. Recordabatur, et proferebatur? Non. Ergo quale Verbum? Quid a me quaeris multa? Deus erat Verbum. Quando audimus, Deus erat Verbum, non duplicamus Deum; sed intelligimus Filium. Verbum enim Dei Filius est. Ecce Filius, et quod nisi Deus? Nam Deus erat Verbum. Quid Pater? Utique Deus. Si pater Deus, et Filius Deus, duplicamus Deum? Absit. Pater Deus, Filius Deus: sed Pater et Filius unus Deus. Non est enim unicus Filius factus, sed natus. In principio fecit Deus coelum et terram: sed erat Verbum a Patre. Ergo factum est Verbum a Patre? Non. Omnia per ipsum facta sunt. Si per ipsum omnia facta sunt, numquid et ipse per se ipsum factus est? Per quem audis facta esse omnia, noli putare factum esse inter omnia. Nam si et ipse factus est, non per illum facta sunt omnia, sed inter caetera factus est ipse. Dicis, Factus est: numquid per se? Quis est qui faciat se? Si ergo factus est, quomodo per ipsum facta sunt omnia? Ecce et ipse factus est, sicut tu dicis, non ego, quia genitum non nego. Si ergo dicis factum esse, quaero per quid, quaero per quem. Per se ipsum? Ergo erat, antequam fieret, ut faceret se ipsum. Si autem omnia per ipsum facta sunt, intellige quia non est factus ipse. Si non potes intelligere, crede ut intelligas. Praecedit fides, sequitur intellectus: quoniam propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis [Isai. VII, 9, sec. LXX]. Erat Verbum. Noli ergo quaerere tempus ei, per quem facta sunt tempora. Erat Verbum. Sed tu dicis: Aliquando non erat Verbum. Mentiris, nusquam legis. Ego autem lego tibi, In principio erat Verbum. Quid quaeris ante principium? Si autem aliquid invenire potueris ante principium, ipsum erit principium. Insanit qui aliquid quaerit ante principium. Quid ergo dicit quia fuit ante principium? In principio erat Verbum. |
2 | [Similitudine ostenditur coaeternum esse Deo Patri Filium.] Sed dicis: Et erat Pater; et ante Verbum? Quid quaeris? In principio erat Verbum. Quod invenis intellige: noli quaerere quod non potes invenire. Nihil est ante principium. In principio erat Verbum. Splendor Patris Filius est. De sapientia Patris, quod est Filius, dictum est, Candor est enim lucis aeternae [Sap. VII, 26]. Quaeris Filium sine Patre? Da mihi lucem sine candore. Si aliquando non erat Filius, Pater lux obscura erat. Quomodo enim non obscura lux erat, si candorem non habebat? Ergo semper Pater, semper Filius. Si semper Pater, semper Filius. Quaeris a me utrum natus sit Filius? Respondeo, Natus. Non enim esset Filius, si non natus. Sed cum dico, Semper Filius; hoc dico, Semper est natus. Et quis intelligit, Semper est natus? Da mihi sempiternum ignem, et do tibi sempiternum splendorem. Benedicimus Deum, qui dedit nobis sacras Scripturas. In splendore lucis nolite esse caeci. Candor de luce gignitur, et tamen gignenti coaeternus est candor. Semper lux, semper candor eius. Genuit candorem suum: sed numquid fuit sine candore suo? Generare sempiternum liceat Deo. Rogo, audite de quo loquimur: audite, advertite, credite, intelligite. De Deo loquimur. Filium Patri coaeternum fatemur et credimus. Sed homo, inquit, quando generat filium, maior est qui generat, et minor qui generatur. Ecce verum est: in hominibus maior est qui generat, et minor qui generatur, et pervenit ad robur patris sui. Sed quare, nisi quia cum ille crescit, ille senescit? Stet pater in tempore, et crescendo eum sequitur filius, et videbis aequalem. Sed ecce do tibi unde intelligas. Ignis generat splendorem coaevum. Non invenis in hominibus nisi minores filios, maiores patres; non invenis coaevos: sed do tibi, sicut dixi, splendorem coaevum igni patri suo. Generat enim ignis splendorem, sed nunquam sine splendore. Cum ergo videas splendorem igni esse coaevum, permitte Deum generare coaeternum. Qui intelligit, gaudeat: qui autem non intelligit, credat. Quoniam verbum Prophetae evacuari non potest: Nisi credideritis, non intelligetis. |