Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXV. De verbis Evangelii Lucae, Oportet semper orare, et non deficere, etc. Deque duobus qui in templum ascenderunt ut orarent: ad de parvulis Christo oblatis, cap. XVIII, 1-17.
1 | [Fides fons orationis.] Lectio sancti Evangelii aedificat nos ad orandum et credendum, et non de nobis, sed de Domino praesumendum. Quae ad orandum maior hortatio, quam ut nobis de iudice iniquo proponeretur similitudo? Iudex enim iniquus, nec Deum timens, nec hominem reverens, audivit tamen viduam interpellantem se, victus taedio, non pietate inclinatus. Si ergo exaudivit qui oderat quod rogabatur, quomodo exaudit qui ut rogemus hortatur? Cum ergo nobis ista e contrario comparatione Dominus suaderet, Quia oportet semper orare, et non deficere; adiecit et ait, Verumtamen cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? Si fides deficit, oratio perit. Quis enim orat quod non credit? Unde et Apostolus beatus, cum ad orandum exhortaretur, ait: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et ut ostenderet fidem fontem esse orationis, nec posse ire rivum, ubi caput aquae siccatur, adiunxit atque ait: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt [Rom. X, 13, 14]. Ergo ut oremus, credamus; et ut ipsa non deficiat fides qua oramus, oremus. Fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. Fides, inquam, fundit orationem, fusa oratio etiam ipsi fidei impetrat firmitatem. Etenim ne in tentationibus deficeret fides, propterea Dominus ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem. Quid est, in tentationem intrare, nisi a fide exire? In tantum enim tentatio proficit, in quantum fides deficit; et in tantum tentatio deficit, in quantum fides proficit. Nam ut apertius noverit Charitas vestra, de fide ne deficeret et periret, dixisse Dominum, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem: eo loco Evangelii ait, Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua [Luc. XXII, 46, 31, 32]. Rogat qui tuetur, et non rogat qui periclitatur? Quod autem ait Dominus, Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra? de fide dixit, quae perfecta est. Ipsa enim vix invenitur in terra. Ecce plena est Dei Ecclesia: quis huc accederet, si nulla esset fides? Quis non montes transferret, si plena esset fides? Attendite ipsos Apostolos: dimissis omnibus suis, calcata spe saeculi, Dominum non sequerentur, nisi magnam haberent fidem; et tamen si plenam fidem haberent, non dicerent Domino, Auge nobis fidem [Id. XVII, 5]. Vide etiam illum utrumque de se confitentem (vide fidem, et non plenam fidem), qui cum obtulisset Domino filium suum a malo daemonio sanandum, et esset interrogatus utrum crederet, respondit et ait: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam [Marc. IX, 23]. Credo, inquit, Credo, Domine: ergo est fides. Sed adiuva incredulitatem meam: ergo non plena est fides. |
2 | [Fides non est superborum, sed humilium.] Sed quia fides non est superborum, sed humilium, Dixit ad quosdam qui sibi iusti videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Duo homines ascenderunt in templum orare, unus pharisaeus, et alter publicanus. Pharisaeus dicebat: Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Diceret saltem, Sicut multi homines. Quid est, sicut caeteri homines, nisi omnes praeter ipsum? Ego inquit, iustus sum, caeteri peccatores. Non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri. Et ecce tibi ex vicino publicano maioris tumoris occasio. Sicut, inquit, publicanus iste. Ego, inquit, solus sum, iste de caeteris est. Non sum, inquit, talis qualis iste, per iustitias meas, quibus iniquus non sum. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. Quid rogaverit Deum, quaere in verbis eius, nihil invenies. Ascendit orare: noluit Deum rogare, sed se laudare. Parum est, non Deum rogare, sed se laudare; insuper et roganti insultare. Publicanus autem de longinquo stabat: et Deo tamen ipse propinquabat. Cordis conscientia removebat, pietas applicabat. Publicanus autem de longinquo stabat: sed Dominus eum de propinquo attendebat. Excelsus enim Dominus, et humilia respicit. Excelsos autem, qualis erat ille pharisaeus, a longe cognoscit. Excelsa quidem a longe cognoscit [Psal. CXXXVII, 6], sed non ignoscit. Adhuc audi humilitatem Publicani. Parum est, quia de longinquo stabat: nec oculos suos ad coelum levabat? Ut aspiceretur, non aspiciebat. Respicere sursum non audebat: premebat conscientia, spes sublevabat. Adhuc audi: Percutiebat pectus suum. Poenas de se ipso exigebat: propterea Dominus confitenti parcebat, Percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Ecce qui rogat. Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse se agnoscit? De Pharisaeo et Publicano accepisti controversiam; audi sententiam: audisti superbum accusatorem, audisti reum humilem; audi nunc iudicem. Amen dico vobis. Veritas dicit, Deus dicit, iudex dicit: Amen dico vobis, descendit iustificatus de templo publicanus ille, magis quam ille pharisaeus. Dic, Domine, causam. Ecce video Publicanum iustificatum magis de templo descendere quam Pharisaeum. Quaero quare. Quaeris quare? Audi quare. Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Audisti sententiam, cave causam malam: aliud dico, Audisti sententiam, cave superbiam. |
3 | [Contra Pelagianos.] Videant nunc, audiant ista nescio qui impie garrientes, et de suis viribus praesumentes audiant qui dicunt, Deus me hominem fecit, iustum ipse me facio. O peior et detestabilior Pharisaeo! Pharisaeus ille superbe quidem iustum se dicebat, sed tamen inde ille Deo gratias agebat. Iustum se dicebat; sed tamen Deo gratias agebat. Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi Deus: gratias Deo agit, quia non est sicut caeteri homines: et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur; non quia Deo gratias agebat, sed quia velut nihil sibi addi cupiebat. Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti. Ergo tu iustus; ergo nihil rogas; ergo iam plenus es; ergo non est tentatio vita humana super terram [Iob VII, 1]; ergo iam plenus es; ergo iam abundas; ergo iam non est quare dicas, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]. Quid est ergo qui impie oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias? |
4 | [Parvulis Baptismus Christi necessarius.] Et ecce post dictam controversiam prolatamque sententiam procedunt et parvuli, imo apportantur et offeruntur tangendi. Cui tangendi, nisi medico? Certe sani : cui offeruntur infantes tangendi? Cui? Salvatori. Si Salvatori, utique salvandi. Cui, nisi illi qui venit quaerere et salvare quod perierat [Luc. XIX, 10]. Ubi isti perierant? Quantum ad ipsos proprie attinet, innocentes video, reatum quaero. Unde? Apostolum audio: Per unum hominem intravit peccatum in orbem terrarum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt [Rom V, 12]. Veniant ergo parvuli, veniant: audiatur Dominus, Sinite parvulos venire ad me [Luc. XVIII, 16]. Veniant parvuli, languidi ad medicum, veniant perditi ad redemptorem: veniant, nemo prohibeat. In ramo adhuc nihil commiserunt: sed in radice perierunt. Benedicat Dominus pusillos cum magnis: tangat medicus et pusillos et magnos. Causam parvulorum commendamus maioribus. Loquimini pro tacentibus, orate pro flentibus. Si non frustra estis maiores, estote tutores: tuemini eos qui adhuc causam suam agere non possunt. Communis fuit perditio, sit communis inventio: simul perieramus, simul inveniamur in Christo. Dispar est meritum, sed communis est gratia. Nihil habent mali, nisi quod de fonte traxerunt: nihil habent mali, nisi quod de origine traxerunt. Non eos impediant a solute, qui ad id quod traxerunt multa addiderunt. Qui maior est aetate, maior est et iniquitate. Sed gratia Dei delet quod traxisti, delet et quod addidisti. Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit gratia [Rom. V, 20]. |