monumenta.ch > Augustinus > 114
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXIII. De verbis Evangelii Lucae, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc., cap. XVI, V. 9. <<<     >>> SERMO CXV. De verbis Evangelii Lucae, Oportet semper orare, et non deficere, etc. Deque duobus qui in templum ascenderunt ut orarent: ad de parvulis Christo oblatis, cap. XVIII, 1-17.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXIV[Nunc primum vulgatur ex duobus Mss.: uno Romano, bibliothecae Patrum Cisterciensium sanctae Crucis in Ierusalem de Urbe, notato 60; altero Parisiensi, Colbertinae bibliothecae 821, iam supra laudato.]. De verbis Evangelii Lucae, Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum, etc. De remissione peccatorum, cap. XVII, V V. 3, 4. Habitus ad Mensam sancti Cypriam, praesente comite Bonifacio.

1 [Fratri quoties in nos peccaverit et poenituerit ignoscendum.] Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena contemnit. Ipse ergo Dominus Deus noster, qui manens apud Patrem fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster Iesus Christus ait nobis quod modo audivimus in Evangelio: Si peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et veniens dixerit, Poenitet me, dimitte illi. Septies in die, noluit intelligi, nisi quotiescumque; ne forte peccet octies, et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotiescumque peccaverit eumque poenituerit. Hoc enim est, Septies in die laudabo te [Psal. CXVIII, 164]; quod est in alio Psalmo, Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]. Et quare septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est, septem quippe diebus venientibus et redeuntibus totum volvitur tempus.
2 [Venia fratri danda, ut a Deo accipiatur.] Quisquis ergo Christum cogitas, et cupis accipere quod promisit, noli esse piger facere quod praecepit. Quid enim promisit? Vitam aeternam. Et quid praecepit? Dari fratri tuo veniam. Tanquam diceret tibi: Tu homo, da homini veniam, ut ego Deus ad te veniam. Sed ut omittam, vel potius intermittam altiora illa divina promissa, in quibus nos Creator noster facturus est aequales Angelis suis, ut cum illo et in illo et de illo sine fine vivamus: ut hoc interim non dicam, hoc ipsum quod iuberis fratri tuo dare, a Deo tuo non vis accipere? Hoc ipsum, inquam, quod iuberis fratri tuo dare, a Domino tuo non vis accipere? Dic mihi si non vis, et noli dare. Quid est hoc, nisi ut poscenti ignoscas, si tibi poscis ignosci? Aut si non habes quod tibi ignoscatur, audeo dicere, Noli ignoscere. Quanquam nec hoc dicere debui. Etsi non habes quod tibi ignoscatur, ignosce.
3 [Dei exemplo donanda debita.] Dicturus es mihi modo: Sed ego non sum Deus, homo sum peccator. Deo gratias, quod confiteris esse peccata tua. Ergo ignosce, ut dimittantur tibi. Hortatur nos tamen ipse Dominus Deus noster ut imitemur eum. Primo ipse Deus Christus, de quo apostolus Petrus dixit; Christus pro nobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius; qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius [I Petr. II, 21 ] [et 22]. Et utique ipse non habebat peccatum, et mortuus est pro peccatis nostris, et sanguinem suum fudit in remissionem peccatorum. Suscepit pro nobis quod non debebat, ut nos a debito liberaret. Non debebat mori, nec nos vivere. Quare? Quia peccatores eramus. Nec mors debebatur illi, nec vita nobis: quod ei non debebatur accepit, quod nobis non debebatur dedit. Sed quoniam de remissione agitur peccatorum, ne multum ad vos [Romanus Ms., inde loquamur.] putetis imitari Christum, Apostolum audite dicentem, Donantes vobismetipsis, sicut et Deus in Christo donavit vobis [Coloss. III, 13]. Estote ergo imitatores Dei [Ephes. V, 1]. Apostoli verba sunt, non mea: Estote ergo imitatores Dei. Certe superbum est imitari Deum? Audi Apostolum: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi. Filius diceris: si respuis imitationem, quare quaeris haereditatem?
4 [Peccator peccanti ignoscat.] Hoc dicerem si nihil peccati haberes, quod tibi relaxari desiderares. Modo autem quisquis es, homo es: iustus sis licet, homo es; laicus sis, homo es; monachus sis, homo es; clericus sis, homo es; episcopus sis, homo es; apostolus sis, homo es. Vocem apostoli audi: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus [In Romano Ms., decipimus.]. Ille, ille, ille Ioannes et evangelista, quem Dominus Christus prae caeteris diligebat, qui supra pectus eius discumbebat, ipse ait, Si dixerimus: non dixit, Si dixeritis quia peccatum non habetis; sed, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Iunxit se in culpa, ut iungeretur et in venia. Si dixerimus: videte quis dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate [I Ioan. I, 8, 9]. Quomodo mundat? Ignoscendo, non quasi inveniens [Forte, non quasi non inveniens.] quod puniat, sed inveniens quod dimittat. Ergo si habemus peccata, fratres, ignoscamus petentibus [Romanus Ms., poenitentibus. Et sic infra loco, Petenti; habet, Poenitenti vis ut dimittatur tibi, poenitenti dimitte.]. Non inimicitias in corde nostro contra alterum retineamus. Plus enim inimicitiae retentae vitiant ipsum cor nostrum.
5 [Venia a Deo in oratione petitur cum pacto dandae aliis veniae.] Volo ergo te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris, ignosce: rogaris, et rogabis; rogaris, ignosce; tu rogabis ut ignoscatur tibi. Ecce veniet [Romanus Ms., venit. Et infra, tenebo te.] tempus orandi: in verbis quae dicturus es, teneo te. Dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Non enim eris in numero filiorum, si non dicturus es, Pater noster. Ergo dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Dic adhuc: Adveniat regnum tuum. Adhuc sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vide quid adiungas: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi sunt divitiae tuae? Ecce mendicas. Interim tamen unde agitur, dic adhuc post: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dic adhuc quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra. Venisti ad verba mea: Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Quo iure? quo pacto? quo placito? quo chirographo recitato? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. [Matth. VI, 9-12]. Parum est quod non dimittis: adhuc et Deo mentiris. Conditio posita est, fixa est lex: Dimitte, sicut dimitto. Ergo non dimittit, nisi dimittas. Dimitte, sicut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti dimitte. Preces istas Iurisperitus coeli dictavit: non te fallit; secundum coelestem eius vocem posce: dic, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et fac quod dicis. Qui mentitur in Precibus, beneficio caret: qui mentitur in Precibus, et perdit causam et invenit poenam. Et si aliquis mentitur imperatori, cum venerit, convincitur quia mentitur: quando autem tu orando mentiris in ipsa oratione convinceris. Non enim Deus ut te convincat testes ad te quaerit. Qui tibi dictavit Preces, advocatus est tuus: si mentiris, testis est; si non te corrigis, iudex erit tuus: Ergo et dic, et fac. Quia si non dicis, contra ius petendo non impetras: si autem dicis et non facis, etiam mendacii reus eris. Non est qua versus iste transeatur, nisi quod dicimus impleatur. Numquid delere istum versum poterimus de oratione nostra? An vultis ut illud ibi sit, Dimitte nobis debita nostra: et deleamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Non delebis, ne ante delearis. In oratione ergo dicis, Da; dicis Dimitte: ut accipias quod non habes, et relaxetur tibi quod deliquisti. Ergo vis accipere, da: vis ut dimittatur tibi, dimitte. Brevis complexio est. Ipsum Christum audi alio loco: Dimittite, et dimittetetur vobis; date, et dabitur vobis [Luc. VI, 37, 38]. Dimittite, et dimittetur vobis. Quid dimittetis? Quod in vobis alii peccaverunt. Quid et vobis dimittetur? Quod peccastis, Dimittite. Date, et dabitur vobis quod desideratis, vitam aeternam. Fulcite pauperis vitam temporalem, sustentate pauperis vitam praesentalem [Romanus Ms. caret his verbis, sustentate pauperis vitam praesentalem. Et sermonem ita concludit, accipietis messem vitae aeternae per Iesum Christum.], et pro isto tam parvo terrenoque semine accipietis messem vitam aeternam. Amen.
Augustinus HOME

bke16.75r bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXIII. De verbis Evangelii Lucae, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc., cap. XVI, V. 9. <<<     >>> SERMO CXV. De verbis Evangelii Lucae, Oportet semper orare, et non deficere, etc. Deque duobus qui in templum ascenderunt ut orarent: ad de parvulis Christo oblatis, cap. XVIII, 1-17.
monumenta.ch > Augustinus > 114