Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXII. De verbis Evangelii Lucae, Homo quidam fecit coenam magnam, etc., cap. XIV, V. 16-24. Habitus in basilica Restituta .
1 | [Iudaei ad coenam invitati, nos ducti et coacti.] Lectiones sanctae propositae sunt, et quas audiamus, et de quibus aliquid sermonis, adiuvante Domino, proferamus. In lectione apostolica gratiae aguntur Domino de fide Gentium, utique ideo, quia ipse fecit. In Psalmo diximus: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus [Psal. LXXIX, 8, 20]. In Evangelio, ad coenam vocati sumus: imo alii vocati, nos non vocati, sed ducti; non solum ducti, sed etiam coacti. Sic enim audivimus, quia Homo quidam fecit coenam magnam. Quis est iste homo, nisi mediator Dei et hominum homo Christus Iesus [I Tim. II, 5]? Misit ut venirent invitati, quia hora iam venerat, ut venirent. Qui sunt invitati, nisi per praemissos vocati Prophetas? Quando? Olim ex quo mittuntur Prophetae, invitant ad coenam Christi. Mittuntur ergo ad populum Israel. Saepe missi sunt, saepe vocaverunt, ut ad horam coenae venirent. Illi autem invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt. Quid est, Invitantes acceperunt, coenam repudiaverunt? Prophetas legerunt, et Christum occiderunt. Sed quando occiderunt, tunc nobis coenam nescientes praeparaverunt. Parata iam coena, immolato Christo, post resurrectionem Christi commendata quam sciunt fideles, coena Domini, eiusque manibus et ore firmata, missi sunt Apostoli, ad quos missi fuerant ante Prophetae. Venite ad coenam. |
2 | [Tres excusationes venire nolentium. Villa empta, dominatio superba.] Excusaverunt qui venire noluerunt. Et excusaverunt, quomodo ? Tres fuerunt excusationes: Unus dixit, Villam emi, eo videre illam: habe me excusatum. Alius dixit, Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te habe me excusatum. Tertius dixit, Uxorem duxi, habe me excusatum: venire non possum. Putamus non istae sunt excusationes, quae impediunt omnes homines, qui ad istam coenam venire detrectant? Quaeramus eas, discutiamus, inveniamus: sed ut caveamus. In villa empta, dominatio notatur: ergo superbia castigatur. Habere enim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui dominum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est maior potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi, habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit. |
3 | [Quinque iuga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit, Quinque iuga boum emi.] Nonne sufficeret, Boves emi? Aliquid procul dubio est, quod nos ad quaerendum et intelligendum obscuritate sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque iuga boum, sensus carnis huius. Quinque numerantur sensus carnis huius, quod omnibus notum est; et qui forte non advertunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis huius quinque inveniuntur. In oculis visus est, auditus in auribus, odoratus in naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus. Rauca et canora, audiendo sentimus. Suave olentia et grave olentia, odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et mollia, lenia et aspera, calida et frigida, gravia et levia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et iuga sunt. Sed quia iuga sunt, in tribus prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duae aures, geminae nares: ecce tria iuga. In faucibus, id est, sensu gustandi, geminatio quaedam invenitur, quia nihil gustando sapit, nisi lingua et palato tangatur. Voluptas carnis quae ad tactum pertinet, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et intrinsecus. Ergo et ipsa gemina est. Quare boum dicuntur iuga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram versant. Sunt autem homines remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis sensu quinquepartito perveniunt. In eis quinque sensibus totius voluntatis sibi regulas ponunt. Non, inquit, credo ego, nisi quod video. Ecce quod novi, ecce quod scio. Album est, nigrum est, rotundum est, quadratum est, sic vel sic coloratum est: novi, sentio, teneo; natura ipsa me docet. Non cogor credere quod mihi non potes ostendere. Vox est: sentio, quia vox est; bene cantat, male cantat, suavis est, rauca est: novi, scio, pervenit ad me. Bene olet, male olet: scio, sentio. Hoc dulce est, hoc amarum; hoc salsum, hoc fatuum. Quid mihi plus dicas nescio. Tangendo novi quid durum est, quid molle sit; quid lene sit, quid asperum sit; quid caleat, quid frigeat. Quid mihi plus demonstraturus es? |
4 | [Impedimentum fidei. Coena manibus Domini consecrata.] Tali impedimento tenebatur apostolus noster Thomas, qui de Domino Christo, id est, de Christi resurrectione nec solis oculis credere voluit. Nisi misero, inquit, digitos meos in clavorum et vulnerum loca, et nisi manum meam in latus eius misero, non credam. Et Dominus qui posset sine ullo vestigio vulneris resurgere, servavit cicatrices, quae a dubitante tangerentur, et cordis vulnera sanarentur. Et tamen vocaturus ad coenam contra excusationem quinque iugorum boum: Beati, inquit, qui non vident, et credunt [Ioan. XX, 25-29]. Nos, fratres mei, ad coenam vocati, ab istis quinque iugis non sumus impediti. Non enim faciem carnis Domini videre in hoc tempore concupivimus, aut vocem ex ore carnis illius procedentem auribus admittere desideravimus: nullum in illo temporalem odorem quaesivimus. Perfudit eum quaedam mulier pretiosissimo unguento, domus illa odore impleta est [Id. XII, 3]: sed nos ibi non fuimus; ecce non olfecimus, et credimus. Coenam manibus suis consecratam discipulis dedit: sed nos in illo convivio non discubuimus; et tamen ipsam coenam fide quotidie manducamus. Nec magnum putetis in illa coena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Iudas qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec panem quem Dominus gestavit in manibus, oculis suis aspexerint, vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quae nunc praeparatur, quam multi etiam nunc in ipsa coena iudicium sibi manducant et bibunt [I Cor. XII, 29]? |
5 | [Curiositate sensuum nihil opus est ad salutem.] Unde autem tanquam occasio nata est Domino, ut de ista coena loqueretur? Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dei, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi [Ioan. VI, 41]? Noli parare fauces, sed cor. Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide accipimus . In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum externum quaesivimus; nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis iugis boum a coena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum, non delectationem, quae permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque iuga boum emi, eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult probare, per iuga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per iuga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus. Occisus sum propter te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto, ecce et hoc exhibeo: tange et crede; inveni locum vulneris, sana vulnus dubitationis. |
6 | [Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi.] Ista voluptas est carnis, quae multos impedit: utinam foris, et non intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui adsunt carnis deliciae. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur [I Cor. XV, 32]. Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bene est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus iucundatur, a coena excusatur: observet ne fame interiore moriatur. Attendite Ioannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. O qui ad coenam Domini venitis, nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Non dixit, Nolite habere; sed, Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi pennas sicut columbae? Quando volabis, ubi vere requiescas [Psal. LIV, 7]? quando hic, ubi male haesisti, perverse requiescere voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina est. Continuo huius tubae verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi [I Ioan. II, 15, 16]. Ab imo coepit, quo Evangelium terminavit. Inde ille coepit, ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum, Quinque iuga boum emi. Ambitio saeculi, Villam emi. |
7 | [Oculorum nomine caeteri sensus significati.] Ideo autem a parte totum per solos oculos commemorati sunt isti sensus, quia oculorum est in quinque sensibus principatus. Propterea cum proprie ad oculos pertineat visus, ipsum videre per omnes quinque sensus solemus appellare. Quomodo? Primo quod ad ipsos oculos pertinet, dicis, Vide quam candidum est, intende et vide quam candidum est : hoc ad oculos pertinet. Audi et vide quam canorum est. Numquid conversim potes dicere: Audi et vide quam candidum est? Hoc quod dicitur, Vide, per omnes sensus currit: caeterorum autem sensuum proprietas non per se recurrit. Intende et vide quam canorum est: odora et vide quam suave est: gusta et vide quam dulce est: tange et vide quam molle est. Utique quoniam sensus sunt, sic potius diceremus: Audi et senti quam canorum est: odora et senti quam suave est: gusta et senti quam dulce est: tange et senti quam calidum est: palpa et senti quam lene est: palpa et senti quam molle est. Nihil horum. Nam et ipse Dominus post resurrectionem cum apparuit discipulis suis, cumque cernentes adhuc titubarent in fide, putantes se spiritum videre: Quid, inquit, dubitatis? et quare cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos. Et parum est, Videte: Tangite, inquit, et palpate et videte [Luc. XXIV, 38 ] [et 39]. Intendite et videte, palpate et videte: in solis oculis videte, in omnibus sensibus videte. Quia interiorem fidei sensum quaerebat, exterioribus corporis sensibus adiacebat. Nos nihil ab istis exterioribus sensibus in Domino carpsimus, auditu audivimus, corde credidimus: et ipsum auditum non ab illius ore, sed ab ore praedicatorum eius, ab ore illorum qui iam coenabant, et nos ructuando invitabant. |
8 | [Ad coenam venire nemo cunctetur.] Tollamus ergo de medio excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam, qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat, vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo: non nos impediat voluptas carnis a voluptate cordis. Veniamus, et saginemur. Et qui venerunt, nisi mendici, debiles, claudi, caeci? Illic autem non venerunt divites, sani, quasi bene ambulantes, et acute cernentes; multum de se praesumentes, et ideo desperatiores, quanto superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur [II Cor. VIII, 9]. Veniant debiles: quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus [Matth. IX, 12]. Veniant claudi qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis [Psal. XVI, 5]. Veniant caeci qui dicant: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte [Psal. XII, 4]. Tales venerunt ad horam; illis prius invitatis, sua excusatione reprobatis : venerunt ad horam, intraverunt de plateis et vicis civitatis. Et respondit servus, qui missus erat, Domine, factum est ut iussisti, et adhuc locus est. Exi, inquit, in vias et sepes, et quos inveneris coge intrare. Quos inveneris, ut dignentur, noli exspectare; coge intrare. Magnam coenam, magnam domum paravi, non ibi patior locum vacare. Venerunt de plateis et vicis Gentes: veniant de sepibus haeretici, hic inveniunt pacem. Nam qui construunt sepes, divisiones quaerunt. Trahantur a sepibus, evellantur ab spinis. In sepibus haeserunt, cogi nolunt. Voluntate, inquiunt, nostra intremus. Non hoc Dominus imperavit: Coge, inquit, intrare. Foris inveniatur necessitas, nascitur intus voluntas . |