monumenta.ch > Augustinus > 111
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CX. De verbis Evangelii Lucae, ubi dicitur de arbore ficulnea, per triennium fructum non ferente; ac de muliere habente decem et octo annos in infirmitate, cap. XIII, 6-17: necnon de verbis Psalmi IX, 20. Exsurge, Domine, non praevaleat homo; iudicentur gentes in conspectu tuo . <<<     >>> SERMO CXII. De verbis Evangelii Lucae, Homo quidam fecit coenam magnam, etc., cap. XIV, V. 16-24. Habitus in basilica Restituta .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CXI[Emendatus est ad omnes codices scriptos et excusos in sermone praecedenti modo designatos.] [Note: Alias, de Verbis Domini 32.]. De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur simile fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria: deque eo quod ibi scriptum est, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Cap. XIII, V. 21-24.

1 [Tria sata farinae. Pauci salvantur. Salvandi multi sunt inter se, sed aliorum comparatione pauci.] Tria sata farinae, de quibus Dominus loquebatur, genus humanum est. Recolite diluvium: unde caeteri repararentur, tres remanserunt. Tres filios habebat Noe, de ipsis reparatum est genus humanum. Mulier illa sancta quae abscondit fermentum, sapientia est. Ecce clamat orbis totus in Ecclesia Dei: Ego cognovi quia magnus est Dominus [Psal. CXXXIV, 5]. Certe pauci sunt qui salvantur. Recolitis quaestionem ex Evangelio nobis modo propositam: Domine, dictum est, si pauci sunt qui salvantur? Dominus ad hoc quid? Non ait, Non pauci, sed multi sunt qui salvantur. Non hoc dixit. Sed quid dixit, cum audisset, Si pauci sunt qui salvantur? Contendite intrare per angustam portam. Quando audis ergo, Pauci sunt qui salvantur, confirmavit Dominus quod audivit. Per angustam portam pauci intrant. Alio loco ipse ait: Arcta via est et angusta quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam: lata autem et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per illam [Matth. VII, 13, 14]. Quid gaudemus ad multitudines? Audite me, pauci. Scio quia multi auditis, et pauci obauditis. Aream video, grana quaero. Et vix, videntur grana, quando aera trituratur: sed futurum est ut ventiletur. Pauci ergo qui salvantur in comparatione multorum periturorum. Nam ipsi pauci magnam massam facturi sunt. Cum venerit ventilator ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam: frumenta recondet in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili [Luc. III, 17]. Non subsannet palea granum: hoc verum loquitur, neminem fallit. Estote ergo inter multos multi, sed in comparatione quorumdam multorum pauci. Tanta massa processura est de hac area, ut impleat horreum coeli. Non enim contrarius sibi esset Dominus Christus, qui dixit, Pauci sunt qui intrant per angustam portam, multi per latam viam pereunt: contrarius sibi esset, qui alio loco dixit, Multi ab oriente et occidente venient [Matth. VIII, 11]. Multi certe pauci: et pauci, et multi [Quidam Mss., et pauci multi; omisso, et.]. Alii ergo pauci, alii multi? Non. Sed ipsi pauci qui multi: pauci in comparatione perditorum, multi in societate Angelorum. Audite, charissimi. Apocalypsis hoc habet scriptum: Post haec vidi ex omni lingua et gente et tribu venientes cum stolis albis et palmis, multitudinem quam nemo dinumerare potest [Apoc. VII, 9]. Haec est massa sanctorum. Quanto clariore voce dictura est area ventilata, a turba impiorum et malorum falsorumque christianorum segregata, ad ignes aeternos separatis his qui premunt, non tangunt: mulier enim quaedam fimbriam tangebat, turba Christum premebat [Luc. VIII, 44, 42]: segregatis ergo omnibus damnandis, massa purgata stans ad dexteram, nullum sibi timens misceri malorum, nullum timens perdere bonorum, regnatura cum Christo, quanta fiducia dictura est, Ego cognovi quia magnus est Dominus?
2 [Obiurgatio et ad eleemosynam exhortatio. Christianus quis.] Si ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico, praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus. Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cuius et tu es comes in via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est christianus, qui et in domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria enim nostra sursum est; ibi hospites non erimus. Nam unusquisque hic, et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est: velit nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, non alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur: ut cum transierimus, et illo venerimus unde non transeamus, opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc. Et post sermonem: Quod novit Charitas vestra, suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni [Ita in Mss. At apud Lov., domini.] senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et admonet per humilitatem meam Charitatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.
Augustinus HOME

bke16.69r bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CX. De verbis Evangelii Lucae, ubi dicitur de arbore ficulnea, per triennium fructum non ferente; ac de muliere habente decem et octo annos in infirmitate, cap. XIII, 6-17: necnon de verbis Psalmi IX, 20. Exsurge, Domine, non praevaleat homo; iudicentur gentes in conspectu tuo . <<<     >>> SERMO CXII. De verbis Evangelii Lucae, Homo quidam fecit coenam magnam, etc., cap. XIV, V. 16-24. Habitus in basilica Restituta .
monumenta.ch > Augustinus > 111

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik