monumenta.ch > Augustinus > 110
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIX. De verbis Evangelii Lucae, Faciem coeli et terrae nostis probare, etc., deque istis, Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo, etc., cap. XII, V. 56-59 . <<<     >>> SERMO CXI. De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur simile fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria: deque eo quod ibi scriptum est, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Cap. XIII, V. 21-24.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CX[Collatus cum tribus bn. et quatuor cl. cum a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. et cum Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 31.]. De verbis Evangelii Lucae, ubi dicitur de arbore ficulnea, per triennium fructum non ferente; ac de muliere habente decem et octo annos in infirmitate, cap. XIII, 6-17: necnon de verbis Psalmi IX, 20. Exsurge, Domine, non praevaleat homo; iudicentur gentes in conspectu tuo [Sermonem Possidius in Indic. cap. 8 recenset, «De muliere curva, decem et octo annos habente in infirmitate.»].

1 [Ficus sterilis per triennium quid significet.] De arbore ficulnea quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur genus humanum. Primus enim homo quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit [Gen. III, 7]: haec velavit, unde nati sumus, membra. Quae enim ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non confundebantur. Non enim erat unde erubescerent, quando peccatum non praecesserat: nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, quia operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant. Nondum enim manducaverant de ligno scientiae boni et mali, unde manducare prohibiti erant. Postea ergo quam manducaverunt et peccaverunt, natum est de illis genus humanum: id est, homo de homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortali, peccator de peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus arboris infructuosae. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis sanctus, qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illam [Mss., dimitte illi. Et sic alibi veteres libri, quoties hunc locum refert Augustinus.] et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis eam. Venies: quando? In iudicio venies, quando venturus es iudicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et poenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores sunt peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt: si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. III, 2].
2 [Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed de gratia Dei bonus.] Quid illa mulier decem et octo annos habens in infirmitate? Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem et octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspicere non poterat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed erexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies iudicii. Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Iustus homo magnum aliquid est homo. Sed tamen iustus homo, gratia Dei est iustus homo. Nam, Quid est homo, nisi quod memor es eius [Psal. VIII, 5]? Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax [Psal. CXV, 11]. Cantavimus, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Quid est, non praevaleat homo? Nonne Apostoli homines erant? Nonne martyres homines erant? Ipse Dominus Iesus Deus esse non desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge, veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid boni, non sit de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax erit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit.
3 [Prophetae votum, ut non praevaleat homo.] Ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium, ut post diluvium octo homines remansissent [I Petr. III, 20]. Per ipsos terra rursus impleta est hominibus mendacibus, et electus est populus Dei. Facta sunt miracula multa, praerogata divina beneficia. Ad terram promissionis perductus est, ab Aegyptiorum servitute liberatus: Prophetae in illo excitati sunt, templum accepit, sacerdotium accepit, unctionem accepit, legem accepit. Sed de ipso postea dictum est, Filii alieni mentiti sunt mihi [Psal. XVII, 46]. Ad extremum missus est ille per Prophetas ante promissus. Non praevaleat homo, vel quia Deus factus est homo. Sed etiam ipse faciens divina contemptus est, praestans tam multa beneficia prehensus est, flagellatus est, suspensus est. Hucusque praevaluit homo, Dei Filium prehendere, Dei Filium flagellare, Dei Filium spinis coronare, Dei Filium ligno suspendere. Tantum praevaluit homo: sed quousque, nisi quousque depositus de ligno, positus est in sepulcro? Si ibi remansisset, vere homo praevaluisset. Sed prophetia ista etiam ipsum Dominum Iesum alloquitur dicens: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Domine, in carne venire dignatus es, Verbum caro factus, Verbum super nos, caro inter nos, Verbum caro inter Deum et hominem: virginem unde nascereris secundum carnem elegisti, virginem concipiendus invenisti, natus virginem reliquisti. Sed non agnoscebaris: apparebas, et latebas. Apparebat infirmitas, latebat potestas. Hoc totum factum est, ut sanguinem funderes, quod est pretium nostrum. Fecisti tanta miracula, valetudinibus aegrotorum sanitatem tribuisti, beneficia multa praestitisti, et recepisti mala pro bonis. Insultatum est tibi, in ligno pependisti: agitatum est ante te caput ab impiis, et dictum est, Si Filius Dei es, descende de cruce [Matth. XXVII, 40]. Itane tu perdideras potentiam, an potius demonstrabas patientiam? Et tamen illi insultaverunt, et tamen illi irriserunt, tamen illi te occiso quasi victores discesserunt. Ecce in sepulcro iaces: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Non praevaleat impius inimicus, non praevaleat caecus Iudaeus. Cum enim crucifigereris, praevaluisse sibi visus est Iudaeus caecus. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Factum est, omnino factum est. Et quid restat, nisi ut iudicentur gentes in conspectu tuo? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in coelum: inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
4 [Iudicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus. Deus debitor, non ex acceptis, sed ex promissis.] Eia arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est securis, noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est. Ista omnia quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe terrarum aliquando non erat. In prophetia legebatur, in terra non videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et vide [Psal. XLIV, 11]. Audi praedicta, vide completa. Quomodo ergo, fratres charissimi, non erat natus Christus de virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia, promissa sunt, et fecit: nondum erat passus, promissum est, et factum est: non resurrexerat, praedictum est, et impletum est: nomen eius per totum mundum non erat, praedictum est, et impletum est: idola deleta et fracta non erant, praedictum est, et impletum est: haeretici impugnantes Ecclesiam non erant, praedictum est, et impletum est. Sic et dies iudicii nondum est; sed quia praedictus est, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, de die iudicii mendax sit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit. Non debendo enim; sed promittendo debitorem se Deus fecit: id est, non mutuo accipiendo. Non possumus ergo ei dicere, Redde quod accepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ei [Rom. XI, 35]? Non possumus dicere ei, Redde quod accepisti; sed plane dicimus, Redde quod promisisti.
5 [Regnum Dei promissum.] Inde namque est, quod audemus quotidie dicere, Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]: ut adveniente regno eius, et nos cum illo regnemus. Quod nobis his verbis promissum est: Tunc dicam illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sed plane si fecerimus quod ibi sequitur, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. [Id. XXV, 34, 35]. Promisit patribus nostris; sed cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem, qui dignatus est facere cautionem, et dicat, Legite debita mea, hoc est, debita promissionum mearum, et computate quae reddidi, computate etiam quae debeo: ecce quam multa reddidi; modicum est quod debeo: pro modico quod restat, infidelem me promissorem esse putabitis? quid respondebimus contra manifestissimam veritatem? Ergo qui sterilis est, agat poenitentiam, et faciat fructum dignum poenitentiae. Qui curvus est, terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam putat esse vitam beatam, ubi beatus esse possit, aliam non credit: quicumque tam curvus est, erigatur: si per se ipsum non potest, invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est? Vae illi esset, si manum ille non porrexisset.
Augustinus HOME

bke16.4v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CIX. De verbis Evangelii Lucae, Faciem coeli et terrae nostis probare, etc., deque istis, Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo, etc., cap. XII, V. 56-59 . <<<     >>> SERMO CXI. De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur simile fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria: deque eo quod ibi scriptum est, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Cap. XIII, V. 21-24.
monumenta.ch > Augustinus > 110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik