Augustinus, Sermones, 10, SERMO CIX. De verbis Evangelii Lucae, Faciem coeli et terrae nostis probare, etc., deque istis, Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo, etc., cap. XII, V. 56-59 .
1 | [Tempore misericordiae utendum ad poenitentiam. Vitro fragiliores sumus.] Evangelium audivimus, et in eo Dominum eos arguentem, qui faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum appropinquantis nesciunt invenire. Iudaeis autem hoc dicebat: sed etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Iesus Christus Evangelii sui praedicationem ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum [Matth. IV, 17]. Similiter et Ioannes Baptista et praecursor ipsius ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum [Id. III, 2]. Et modo corripit eos Dominus, qui nolunt agere poenitentiam, appropinquante regno coelorum. Regnum coelorum, sicut ipse ait, non veniet cum observatione. Et iterum ipse ait: Regnum coelorum intra vos est [Luc. XVII, 20, 21]. Prudenter ergo accipiat unusquisque monita praeceptoris, ut non perdat tempus misericordiae Salvatoris, quae modo impenditur, quamdiu generi humano parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis saeculi: est tamen modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat, nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum est, quia mortales sumus. Inter casus ambulamus. Si vitrei essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vitreo? Et tamen servatur, et durat per saecula. Etsi enim casus vitreo vasi timentur, senectus ei et febris non timetur. Nos ergo fragiliores et infirmiores sumus: quia et casus omnes qui non cessant in rebus humanis, fragilitate utique nostra quotidie formidamus; et si ipsi casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat exitum? vitat quae extrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus quilibet subito occupat: postremo quantumvis homini parcatur, novissime senectus cum venerit, non est quo differatur . |
2 | [Quis sit adversarius ille cui consentire iubemur.] Proinde audiamus Dominum, in nobis ipsis agamus quod praecepit. Videamus quis est ille adversarius, de quo nos terruit, dicens: Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo; ne forte tradat te principi, et princeps ministro, et mittaris in carcerem, unde non exies, donec solvas novissimum quadrantem. Quis est iste adversarius? Si diabolus; iam liberati sumus ab illo. Quale pretium pro nobis datum est, ut ab illo redimeremur? De quo dicit Apostolus, loquens de ipsa redemptione nostra: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae [Coloss. I, 13]. Redempti sumus, diabolo renuntiavimus: quomodo dabimus operam liberari ab illo, ne nos iterum captivos faciat peccatores? Sed non est ipse adversarius de quo nos Dominus commonet. Alio enim loco alius evangelista sic illud posuit, ut si utraque verba iungamus, et utraque verba sibi Evangeliorum duorum comparemus, adversarium istum cito intelligamus. Ecce enim hic quid dixit? Cum vadis ad principem cum adversario tuo, da operam in via liberari ab eo. Alius autem evangelista hoc ipsum sic posuit: Esto consentiens adversario tuo cito cum es cum illo in via. Caetera similia sunt: Ne forte adversarius tradat te iudici, iudex ministro, minister in carcerem [Matth. V, 25]. Ambo evangelistae similiter hoc explicaverunt. Unus dixit, Da operam in via liberari ab illo: alter dixit, Consenti illi. Non enim poteris liberari ab illo, nisi ei consenseris. Vis liberari ab illo? Consenti illi. Numquid diabolus est, cui debeat consentire christianus? |
3 | [Adversarius noster, sermo Dei.] Quaeramus ergo istum adversarium, cui debemus consentire, ne tradat nos iudici, et iudex ministro: quaeramus illum, et consentiamus illi. Si peccas, adversarius tuus sermo Dei est . Verbi causa, forsitan delectat te inebriari: dicit tibi, Noli. Delectat te spectare et nugari: ille dicit tibi, Noli. Delectat te adulterari: dicit tibi sermo Dei, Noli. In quibuscumque peccatis volueris facere voluntatem tuam, dicit tibi, Noli. Adversarius est voluntatis tuae, donec fiat auctor salutis tuae . O quam bonus adversarius, quam utilis adversarius! Non quaerit nostram voluntatem, sed utilitatem. Adversarius est nobis, quamdiu sumus et ipsi nobis. Quamdiu tu tibi inimicus es, inimicum habes sermonem Dei: esto tibi amicus, et concordas cum ipso. Non homicidium feceris: audi, et concordasti. Non furtum facias, audi, et concordasti. Non moechaberis: audi, et concordasti . Non falsum testimonium dicas: audi, et concordasti. Non concupiscas uxorem proximi tui: audi, et concordasti. Non concupiscas rem proximi tui [Exod. XX, 13, etc.]: audi, et concordasti. In his omnibus cum tuo isto adversario concordasti: et tibi quid perdidisti? Non solum nihil perdidisti: sed et te ipsum, qui perieras, invenisti. Via, vita ista est: si concordaverimus cum illo, si consenserimus illi; finita via , non timebimus iudicem, ministrum, carcerem. |
4 | [Anni homini magis decedunt, quam accedunt.] Quando finitur via? Non omnibus una hora finitur. Unusquisque habet horam, quando finiat viam. Via, vita ista dicta est: finisti istam vitam, finisti viam. Ambulamus; et ipsum vivere, accedere est. Nisi forte putatis quia tempus accedit, et nos stamus? Non potest fieri. Quomodo accedit tempus, accedimus et nos: et non anni nobis accedunt, sed magis decedunt. Valde errant homines, quando dicunt: Puer iste adhuc minus sapit, accedunt illi anni, et prudens erit. Attende quid dicas. Accedunt, dixisti: ego ostendo quia decedunt, cum tu dicis, Accedunt. Et audi quam facile id probo. Putemus nos scisse annos ipsius ex quo natus est: verbi gratia, ut bene illi optemus, octoginta annos victurus est, perventurus est ad senectutem. Scribe octoginta annos. Vixit unum annum: quot habes in summa? quot tenebas? Octoginta. Deduc unum. Vixit decem: septuaginta restiterunt. Vixit viginti: sexaginta restiterunt. Certe accedebant: quid est hoc? Veniunt, ut abeant anni nostri: veniunt, inquam, ut eant. Non enim veniunt, ut stent nobiscum: sed cum transeunt per nos, terunt nos, et minus minusque valere nos faciunt. Talis est via, in qua venimus. Quid facturi sumus cum adversario illo, id est, cum sermone Dei? Concorda cum illo. Nescis enim quando via finiatur. Cum via finita fuerit, iudex restat, et minister, et carcer. At si servaveris adversario tuo bonam voluntatem, et cum eo consenseris; pro iudice invenies patrem, pro ministro saevo angelum tollentem in sinum Abrahae, pro carcere paradisum. Quam cito in via cuncta mutasti, quia tuo adversario consensisti! |