monumenta.ch > Augustinus > 101
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO C. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V 57-62 . <<<     >>> SERMO CII. De verbis Evangelii Lucae, Qui vos spernit, me spernit. Cap. X, V. 16.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO CI[In Mss. frustra hunc sermonem quaesivimus.] [Note: Alias, de Sanctis, 42.]. De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V. 2-6 [Huic sermoni manifeste congruit ille titulus in Possidii Indiculo, cap. 9, «Ex Evangelio quod scriptum est, Messis multa; usque ad id quod ait, Pax vestra ad vos revertetur.»].

1 [Messis in Iudaeis, sementis in Gentibus. Paulus modicus.] In lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tunc adiecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis eius apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Iudaeorum. Ad illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem factam in populo Iudaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt, ubi ium cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis eius, et operariis in agro eius. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subiecit, Non ego sum, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV, 10]. Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit [Id. III, 6]. Hic autem Apostolus de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum [Id. XV, 9]: ipse ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua quae est ad Galatas, vocatum se iam a Domino Iesu venisse Ierosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent [Galat. II, 1-9]; ille seminator, illi messores. Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic seminator verborum [Act. XVII, 18].
2 [Messes duae, Iudaeorum et Gentium.] Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Iudaeorum, futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse, Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri erant contradictores et persecutores Iudaei: Ecce, inquit, mitto vos sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangelio secundum Ioannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Iesu, et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia nos docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Iam enim spica messis erat [Er. Ven. et Lov. sic exhibent hunc locum: Iam enim spica messis erat gignenda, acceperat et Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. M.]. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, iam exspectabat venientem, iam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate oculos vestros, et videte albas regiones ad messem. Et adiungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis [Ioan. IV, 6-38]. Laboravit Abraham, Isaac, Iacob, Moyses, Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur.
3 [Semen Evangelii Gentibus transmissum.] Hic autem accedit Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed iam quia facta est illa messis, et omnes Iudaei qui remanserunt [Forte addendum, messis non sunt.], messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere [Id. XV, 5]. Seminans ergo Christus iam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est iam de Iudaeis disputare, et loqui de palea? Hoc solum ad nos, ne via simus, ne saxum, ne spinae, sed terra bona. Paratum cor nostrum, unde tricenum, unde sexagenum, unde millenum et centenum: illud minus est, et illud plus est; sed totum triticum est. Via non sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare, quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi, sollicitudines vitae vitiosae [Matth. XIII, 3-23]. Quid enim peius sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem, horreum desideretur, non ignis timeatur.
4 [Pastoris partes populo explicare quid prosit.] Ad nos itaque pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios, dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos adiuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in cogitatione dicit: O si iam dimittat nos! Iam dixit quid pertineat ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in alterna et mutua charitate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes, ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, de meo do; sed de illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur [Ioan. VIII, 44]. Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor.
5 [Praecepta praedicatoribus constituta, non carnaliter accipienda.] Ergo videamus quomodo nos intelligamus, quod praecepit Dominus eis quos mittebat Evangelium praedicare, et mente paratam messem videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram, aut calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. Et in quamcumque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. Si est illic filius pacis, requiescet super illum pax vestra: si quo minus, ad vos revertetur. Si requievit, perdidit? Absit hoc a mente sanctorum. Ergo nec illud accipiendum est carnaliter: ac per hoc forte nec saccus, nec calceamenta, nec pera; maximeque illud ubi nobis, si simpliciter sine discussione accipiamus, superbia videtur imposita, ne quemquam in via salutemus.
6 [Praeceptum de sacculo non ferendo.] Attendamus Dominum nostrum exemplum verum et adiutorium. Probemus quia adiutorium: Sine me nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia eius [I Petr. II, 21]. Ipse Dominus noster loculos habuit in via, et ipsos loculos Iudae commendaverat. Patiebur quidem furem [Ioan. XII, 6]: sed ego a Domino meo discere cupiens dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me hominem miserum et infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat mihi, Intellige quod audis, Nolite portare sacculum. Quid est sacculus? Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite Spiritum sanctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus.
7 [De calceamentis non induendis.] Calceamenta quid sunt? Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Per hoc ergo iubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve calceamenta de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est [Exod. III, 5]. Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia? In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus, consolatur me idem ipse Dominus meus. Si enim ipse calceatus non esset, non de illo Ioannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius [Luc. III, 16]. Sit ergo obedientia, non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus, custodiamus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam.
8 [De salute nemini dicenda in via. Expositio primo obvia.] Quid autem tibi videtur, qui non vis intelligere quemadmodum ista dicta sint, et cogeris praviter ipsi Domino calumniari de loculis et calceamentis? quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes occurramus charis nostris, et eos non salutemus maiores, non resalutemus minores? Iamne Evangelium imples, quia salutaris et taces? Si vero non viatori iter agenti, sed milliario similis eris iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, et verba Domini intelligamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc iubemur, aut nollet nos facere quod iuberet. Quid ergo est, Neminem salutaveritis in via? Potest quidem et simpliciter sic accipi, qui iussit nos festinanter agere iniuncta: et hoc ita dixit, Neminem per viam salutaveritis, tanquam diceret, Omnia praetermittatis, dum quod iniunctum est peragatis; ea locutione qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe pergamus: in eodem sermone paulo post dicit, Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque in infernum deprimeris [Id. X, 15]. Quid est, usque ad coelum exaltata es? Numquid civitatis illius moenia nubes tetigerunt, aut ad sidera pervenerunt? Sed quid est, in coelum exaltata es? Nimium tibi felix videris, nimium potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum est, in coelum exaltaris, ei civitati, quae non usque in coelum exaltabatur, aut ascendebat: sic pro festinatione exaggerationis dictum est, Ita currite, sic agite quod iniunxi, ut ne minimum quidem vos retardent agentes [Forte, iter agentes.]; sed omnia contemnentes, ad finem propositum festinate.
9 [Sensus alter reconditior. Evangelium per occasionem praedicare.] Sed est aliud quod hic magis recogitem non dissimile intelligere [Forte, reconditum non facile est intelligere.], quod plus pertinet ad me et ad omnes dispensatores, sed et ad vos auditores. Qui salutat, salutem dicit. Nam et antiqui in epistolis suis sic scribebant: Ille illi salutem. Salutatio a salute nomen accepit. Quid ergo est, Neminem in via salutaveritis? Qui salutant in via, per occasionem salutant. Video vos cito intellexisse, nec tamen debeo iam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in voce intelligentes, plures video silentio requirentes. Sed quia de via loquimur, tanquam in via ambulemus: veloces tardos exspectate, et pariter ambulate. Quid ergo dixi, Qui in via salutat, per occasionem salutat? Non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat, aliud occurrit: aliud petebat, aliud de transverso quod ageret invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem salutem annuntiare. Quid est autem aliud, salutem annuntiare, quam Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem, non per occasionem. Sunt ergo homines qui sua quaerentes, non aliud, praedicant Evangelium: de quibus Apostolus gemens dicit, Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]. Et hi salutabant, hoc est, salutem annuntiabant, Evangelium praedicabant: sed aliud quaerebant; et ideo per occasionem salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es facis: imo non talis quisquis facis, sed forte aliquis talis qui facis. Si talis fueris, non facis, sed fit de te.
10 [Praedicatores sua quaerentes quomodo audiendi.] Nam et tales admisit Apostolus: non tamen ut tales essent, praecepit. Et ipsi agunt aliquid, et perficitur ex ipsis: aliud quaerunt, et verbum annuntiant. Quid quaerat annuntiator, ne cures: quod annuntiat, tenere velis; quod vero attendit, non ad te pertineat. Salutem audi ab ore ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli iudex esse cordis ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem: Quae dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quae dicunt, facite. Mala faciunt: Quae faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Bona faciunt, non in via salutant, non per occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eorum estote, sicut et ipsi Christi [I Cor. IV, 16]. Bonus tibi praedicat; carpe uvam de vite. Malus tibi praedicat; carpe uvam pendentem in sepe. Botrus implicite in palmite inter spinas crevit, et de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis [Vide supra sermonem 74.]. Hoc est quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Praedicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit praeceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit, qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut praemiseram, admonentem ista. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in salutem per vestram obsecrationem [Philipp. I, 18, 19].
11 [Praedicatores pacem ferre iussi.] Tales igitur Apostoli Christi praedicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est, non aliud quaerentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium annuntiantes, veniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; praedicant pacem, et habent pacem. Non sunt tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est pax [Ierem. VIII, 11]. Quid est, Pax, pax, et non est pax? Praedicantes, non habent; laudant, et non amant; dicunt, et non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem; sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si est illic filius pacis, requiescet super eum pax illius: si quo minus, forte enim non est illic filius pacis, nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, redditur tibi pro charitate quam impendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14].
Augustinus HOME

bke16.16r bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO C. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V 57-62 . <<<     >>> SERMO CII. De verbis Evangelii Lucae, Qui vos spernit, me spernit. Cap. X, V. 16.
monumenta.ch > Augustinus > 101