monumenta.ch > Augustinus > 99
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit . <<<     >>> SERMO C. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V 57-62 .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XCIX[Collatus est cum tribus cl. cum duobus cb. cum gr. rm. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias 23 ex Homiliis 50.]. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas.

1 [Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis.] Quod admonemur Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc credentes Deum velle nos loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adiuvante, sermonem de remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Iesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo invitatum non fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. Irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio (noverat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat, sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat.
2 [Pharisaei superbi cogitatio.] Quia ergo tetigit Dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes eius: Pharisaeus qui invitaverat Dominum Iesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum [Isai. LXV, 5]; putavit Dominum nescisse mulierem: Hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat, o Pharisaee, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes eius, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? Ad illius ergo pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. Accessit autem ad Dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.
3 [Dominus Pharisaei cogitationem castigat.] Audivit enim Dominus Pharisaeum cogitantem. Iam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus traiicere volebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, Sitio [Ioan. IV, 7]. Quid est, Sitio? Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, Dominum Iesum Christum pariter videntibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. Debebat unus, inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos, donavit ambobus: quis eum plus dilexit? Respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos osculari. Oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit.
4 [Ardua quaestio ex Domini verbis nata.] Oritur quaestio profecto solvenda, quae attentionem vestrae Charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus verbis ad totam eius obscuritatem removendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, iam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae aviditatem impediens ostendat quod dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. [Matth. XXVI, 41]. Metuendum est, et valde metuendum, ne in his verbis Domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus favent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam Apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: Et sicut quidam dicunt nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona [Rom. III, 8]. Dicit enim aliquis: Si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. Peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, Domino ipso dicente, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? Denique addidit et adiunxit, Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit. Nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam Dominum meum? Videtis certe profunditatem quaestionis: scio, videtis. Videtis angustias temporis, et hoc videtis et sentitis.
5 [Exemplis res declaratur.] Accipite ergo pauca. Si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus est, diu pessime vixit; alter eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat. Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si invenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit [Editi, quomodo non verum erit. Abest, non, a Mss. praecipuis] quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. Quid ergo, inquit, facere debui? Multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? Angustat nos; sed Dominus qui haec vera proposuit, ab angustiis liberet me.
6 [Quaestio solvitur. Inter debita dimissa numerari vult quae vitavimus peccata.] Dictum est hoc propter pharisaeum illum, qui vel nulla vel pauca se putabat habere peccata. Non enim Dominum invitaret, nisi aliquantum diligeret. Sed quam parum erat? Non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae noverat quid sanaretur, et a quo sanaretur. O Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. Quid ergo, inquit ille? Ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? Aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? Ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. Venit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. Sed petra est refugium hericiis [Psal. CIII, 18] et leporibus. Venit ergo ad petram, invenit refugium, accipit auxilium. Alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? Contra Domini verba veniemus, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita plane, cui modicum dimittitur. Sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? Deo gratias, quod motu [Mss., metu.] et voce vestra intellexisse vos significastis. Iam, ut video, soluta quaestio est. Hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante Deo pauca commisit. Cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. Adulter non fuisti in illa tua vita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te mihi. Ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. Adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam eius, cui debes et quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum vidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. Nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo.
7 [Deinceps de remissione peccatorum, quod ab homine dimitti non possint.] Iam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de remissione peccatorum. Homo putabatur Christus, et ab illo qui invitavit, et ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem noverant hominem non posse dimittere. Et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes Domini, omnes hi noverant hominem non posse peccata dimittere. Cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset mulieri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem iam mulier peccatrix cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia maiore forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. Illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et Dominus, Quis est iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei, Verbum Dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, solvit quaestionem motus illorum [Editi, et motus illorum. Particula, et, abest a manuscriptis.]. Qui enim videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem, Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent. Fides tua te salvam fecit.
8 [Donatistarum error et arrogantia.] Medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant homines qui dicerent: Ego peccata dimitto, ego iustifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. Ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, Noli me tangere. Usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in Gestis ipsis legere potestis [Sic potiores Mss. At editi, loqui poterimus.], cum eis a Cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, Scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos velut nostra contagio perveniret. Vide si non est, Noli me tangere, quia mundus sum. Alio autem die, ubi opportunius erat, commemoravimus eos huius miserrimae vanitatis, cum ageretur de Ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se Scriptura Dei fuisse commonitos, quia videlicet scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis: diximus, Si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis; quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, Et cum iniqua gerentibus non introibo [Psal. XXV, 4] [Vide librum ad Donatistas post Collationem, cap. 5.]? Ergo in hoc quod dicunt, Noli me tangere, quia mundus sum, similes sunt illi pharisaeo qui Dominum invitaverat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. Sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. Melior ergo Iudaeis quam haereticis apparuit intellectus. Iudaei quid dixerunt? Quis est hic, qui et peccata dimittit? Audet sibi homo hoc usurpare? Quid contra haereticus? Ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. Respondeat illi, non ego, sed Christus: O homo, quando ego a Iudaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. Non ego, respondet tibi Christus [Colbertinus vetus codex, non mihi. Respondet tibi ergo Christus.]. O haeretice, tu cum sis homo, dicis: Veni, mulier; ego te salvam facio! Ego cum putarer homo, dixi: Vade, mulier; fides tua salvam te fecit.
9 [Argumentum Donatistarum. Peccata per Ecclesiam Spiritus sanctus dimittit.] Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant [I Tim. I, 7]: respondent et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo [Matth. XVIII, 18]. Nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata [In Colbertino Ms., per ipsum Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid, etc.]. Nam quid es homo, nisi aeger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quaere medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum sanctum; et cum dixisset, Accipite Spiritum sanctum, continuo subiecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei [Ioan. XX, 22, 23]: hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis [I Cor. III, 16]? Et iterum: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo [Id. VI, 19]? Deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia viva templa sunt.
10 [Peccata a Deo dimittuntur et per hominem, et praeter hominem. Spiritus sanctus per ministerium hominum datus.] Sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. Neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. Per Ioannem quibusdam dedit, ipsi Ioanni per quem dedit? Merito volens Deus hoc ostendere, et huic veritati attestari, cum quidam in Samaria evangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo evangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt Spiritum sanctum, et baptizati erant. Nuntiatum est discipulis, qui erant Ierosolymis, et venerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent Spiritum sanctum. Et ita factum est: venerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Quia tunc sic dabatur Spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. Qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent Ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. Acceperunt ergo Spiritum sanctum, et in eis evidenter apparuit. Quod cum vidisset Simon, putans hoc esse hominum, voluit esse et suum. Quod hominum putavit, ab hominibus emere voluit. Quantam, inquit, vultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Tunc eum detestatus Petrus ait: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Donum enim Dei putasti pecunia comparandum? Pecunia tua tecum sit in perditionem: et caetera quae ibi congruenter locutus est [Act. VIII, 5-23].
11 [Spiritus datus absque hominum ministerio. Exemplum in eunucho Candacis reginae.] Quare autem hoc ego commemorare volui, intendat Charitas vestra. Oportebat ut Deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putavit Simon, hominum illud esse, non Dei. Quanquam et ipsi discipuli iam hoc noverant. Nam centum viginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem venit Spiritus sanctus [Id. I, 15, et II, 1-4]. Quis enim tunc eis manus imposuerat? Et tamen venit, et primos implevit [Sic aliquot Mss. Alii, et primus. At editi, et prius.]. Post illud scandalum Simonis, quid egit Deus? Videte doctorem, non sermonibus, sed rebus. Idem ipse Philippus, qui baptizaverat homines, et non in eos venerat Spiritus sanctus, nisi convenissent Apostoli, et eis manus imposuissent, baptizavit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adoraverat in Ierusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. Admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem [Colbertinus Ms., inseruit fidem.], evangelizavit Christum. Credidit Eunuchus in Christum, et ait cum venissent ad quamdam aquam: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ait illi Philippus: Si credis in Iesum Christum? Respondit ille: Credo Filium Dei esse Iesum Christum. Continuo descendit cum illo in aquam. Impleto Baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum Spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut venirent Apostoli, sed continuo venit Spiritus sanctus [Id. VIII, 26-39]. Soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores.
12 [Aliud exemplum in Cornelio centurione.] Deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus venit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Iesum, et illi, et eis qui cum illo erant. Adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent (natum quippe erat inter Iudaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex Gentibus facti erant, scandalum, id est, Iudaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi); ut hanc Deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, venit Spiritus sanctus, implevit Cornelium, implevit eos qui cum illo erant [Act. X]. Et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: Quid de aqua dubitas? iam ego hic sum.
13 [Mundatio in Baptismo non ex ministrorum meritis, sed ex Dei gratia.] Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia Domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes Domini, praedicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluae possessiones. Tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. IV, 16]. Baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Iesu Christi [Philipp. II, 21]: audiat a Domino, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite [Matth. XXIII, 3]. Secura sit et in illo, sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te salvam fecit.
Augustinus HOME

bke16.93v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit . <<<     >>> SERMO C. De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V 57-62 .
monumenta.ch > Augustinus > 99