monumenta.ch > Augustinus > 97
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCVI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Ioan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo. <<<     >>> SERMO XCVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit .

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XCVII[Collatus est cum tribus bn. et quatuor cl. cum a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 21.]. De verbis Evangelii Marci, cap. XIII, 32, De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater [Possidius sermones recensens in Indiculo, cap. 8, titulum notat, «De novissimo die.»].

1 [Praeparatio ad novissimum diem.] Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi huius audistis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quaerat novissimum diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cuiuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo saeculi die. Nihil te adiuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua iuvabunt, aut opera sua pressura sunt.
2 [Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet.] Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo [Psal. LV, 2]? Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis [Psal. LXXXI, 6, 7]. Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad iactantiam. Unde se iactat vermis crastino moriturus? Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est [Mss., tamen immortalis spiritus est, etsi malignus: illi dies, etc.], etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis servatur in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris [Gen. II, 17]. Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi, Utatur bene poena sua. Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis [Eccli. X, 9]? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta: et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis.
3 [Sola mors hic certa.] Caetera nostra et bona et mala incerta sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer, forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit: forte dives erit, forte pauper: forte honoratus, forte humiliatus: forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat: forte a serpente percutitur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur, forte non devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, Forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem: sed nescit utrum pergat in peiorem. Finierat dives ille aegritudinem deliciosam, venit ad tortuosam [Colbertinus Ms., ad mortuosam. Forte, ad tormentuosam.]. Pauper vero ille finiit aegritudinem, et pervenit ad sanitatem [Luc. XVI, 22]. Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus.
4 [Mundus per Christum nobis victus.] Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus, Gaudete, quia ego vici mundum [Ioan. XVI, 33]? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo [Philipp. II, 7]: tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Iudaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est [Ioan. I, 1, 2, 3, 14]: et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Tu te noli conculcare, et non te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Si verum dicis, te ipsum attendis: quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, virtus mea. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo [Psal. LV, 2, 11].
Augustinus HOME

bke16.57v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCVI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Ioan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo. <<<     >>> SERMO XCVIII. De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit .
monumenta.ch > Augustinus > 97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik