monumenta.ch > Augustinus > 95
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIV. De verbis Evangelii Matthaei, ubi servus piger, qui talentum acceptum noluit erogare, damnatur. Cap. XXV, V. 24-30. Episcopus unde dictus. Episcopatus officium cuique patrifamilias impositum. <<<     >>> SERMO XCVI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Ioan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XCV[Nunc primum prodit ex veteri codice Colbertinae bibliothecae notato 821, in quo inscribitur, «Tractatus sancti Augustini secundum Marcum de septem panibus.» Huius sermonis fragmentum insigne dederat Florus ad I Cor. XIII.]. De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, V. 1-9.

1 [Epulae in Scripturis sanctis.] Scripturas sanctas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune habemus in coelo cellarium: inde enim venit verbum Dei.
2 [Miraculum septem panum allegorice.] Septem panes significant septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem Ecclesiae. Hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in die laudabo te [Psal. CXVIII, 164]? Numquid errat homo, qui toties laudaverit [Forte, non laudaverit.] Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine saecula provolvuntur [Sic legendum putamus. Vide sermonem 114, n. 1. [Unde septem dierum volumina saeculo provolvuntur.]]. Quid est ergo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII, 2]? Propter ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Ioannes. Apocalypsis liber est sancti Ioannis evangelistae: scribit ad septem Ecclesias [Apoc. I, 4]. Veraces estote [Ita Colbertinum exemplar, sed a secunda manu: nam antea ferebat, voraces estote. Locus profecto haud integer et illibatus.], sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro: vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non ventres.
3 [Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus.] Certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est: Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus [Matth. XV, 38]. Quasi sine numero essent insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui novit invitare, novit et separare.
4 [Qualis qui ad convivium invitavit.] Nostis, charissimi: recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat, sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem [Id. XXII, 11]. Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. Sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. Unde foedus factus est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis eius testimonium propheta, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum [Psal. XLIV, 3]. Dat mihi deformitatis eius testimonium alius propheta, dicens: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed vultus eius abiectus, deformis positio eius [Isai. LIII, 2]. O propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, Mentiris: Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus forma prae filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? De Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo concordant parietes. Si non concordaverunt, non est aedificium, sed ruina. Concordant Prophetae, non eos dimittamus in rixa. Imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, ubi vidisti? Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas eum qui aequalis est Deo, speciosum esse prae filiis hominum? Respondisti: respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Dixisti: dic ubi vidisti. A verbis ipsius sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille finivit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius adhuc dicit: Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6-8]. Ecce ubi vidi. Concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo?
5 [Discumbens sine veste nuptiali reprobatus.] Iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, O decora inter mulieres [Cant. I, 7]! de qua dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata [Id. III, 6], illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait paterfamilias qui intraverat: Ligate illi manus et pedes, et proiicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. De tam parva culpa tam magna poena? Magna enim. Parva dicitur culpa non habere vestem nuptialem: parva, sed non intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic iudicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote vestem nuptialem. Expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non [Forte, nunc.] audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus discumbat.
6 [Unus proiectus multos figurat.] Non enim vere, charissimi, ille qui inde proiectus est unum hominem significat: absit. Multi sunt [Vide supra sermonem 90, n. 4.]. Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adiunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi [Matth. XXII, 11-14]. Unum hinc proiecisti, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt proiecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem nuptialem.
7 [Vestis nuptialis, charitas.] Quid est vestis nuptialis [Vide supra sermonem 90, n. 5, sqq.]? Quaeramus illam in Litteris sanctis [Sic in Flori Collectione. At in Colbertino codice, in vestibus sanctis.]. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de coelo oritur, de nube pluviae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt boni et mali. Prophetavit Saül iniquus, et viro sancto atque iustissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit [I Reg. XIX]. Numquid dicuntur credere soli boni? Et daemones credunt, et contremiscunt [Iacobi II, 19]. Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nuptialem reperisti. Coepit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnae vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Iam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest [I Cor. XIII, 1-3]. Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivae, ut securi discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam. Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies iudicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando vestiatur.
Augustinus HOME

bke16.57v bnf1594.72 bnf13367.236

Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIV. De verbis Evangelii Matthaei, ubi servus piger, qui talentum acceptum noluit erogare, damnatur. Cap. XXV, V. 24-30. Episcopus unde dictus. Episcopatus officium cuique patrifamilias impositum. <<<     >>> SERMO XCVI. De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Ioan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo.
monumenta.ch > Augustinus > 95