monumenta.ch > Augustinus > 94
Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO XCIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1-13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc. <<<     >>> SERMO XCV. De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, V. 1-9.

Augustinus, Sermones, 10, SERMO XCIV[Correctus ad cl. cb. et Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Sanctis 51.]. De verbis Evangelii Matthaei, ubi servus piger, qui talentum acceptum noluit erogare, damnatur. Cap. XXV, V. 24-30. Episcopus unde dictus. Episcopatus officium cuique patrifamilias impositum.

1 Domini fratres et coepiscopi mei praesentia quidem sua nos visitare et exhilarare dignati sunt: sed nescio quare nolunt me fessum adiuvare. Hoc ideo Charitati vestrae dixi ipsis audientibus, ut quodam modo audientia vestra intercedat pro me apud illos, ut quando eos rogo faciant et ipsi sermonem. Erogent quod acceperunt, operari magis quam excusare dignentur. A me autem fatigato et vix loquente, pauca libenter accipite. Habemus enim et libellum de beneficiis Dei per sanctum Martyrem datis [Vide supra sermonem 79, et infra sermones de S. Stephano.], pariter libentius audiamus. Quid ergo est? quid dicam vobis? Audistis in Evangelio et bonorum servorum meritum, et poenam malorum. Et malitia tota servi illius reprobati graviterque damnati ista fuit, quia noluit erogare. Servavit integrum quod accepit: sed Dominus eius lucra quaerebat. Avarus est Deus ad salutem nostram. Si sic damnatur qui non erogavit, quid debent exspectare qui perdunt? Nos ergo dispensatores sumus, nos erogamus, vos accipitis. Lucra quaerimus: bene vivite. Lucra enim erogationis nostrae ista sunt. Sed etiam ad vos nolite existimare non pertinere erogationem. Non potestis erogare de isto loco superiore, sed potestis ubicumque estis. Ubi reprehenditur Christus, defendite: murmuratoribus respondete, blasphematores corripite, ab eorum vos societate alienate. Sic erogatis, si aliquos lucramini. Agite vicem nostram in domibus vestris. Episcopus inde appellatus est, quia superintendit, quia intendendo curat. Unusquisque ergo in domo sua, si caput est domui suae, debet ad eum pertinere episcopatus officium, quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in haeresim incurrant, ne uxor, ne filius, ne filia, ne ipse servus, quia tanti est emptus. Disciplina apostolica praeposuit dominum servo, et servum subdidit domino [Ephes. VI, 5, ] [et Tit. II, 9]: Christus tamen pro ambobus unum pretium dedit. Minimos vestros nolite contemnere, domesticorum vestrorum salutem omni vigilantia procurate. Haec si facitis, erogatis: pigri servi non eritis, damnationem tam detestandam non timebitis.
Augustinus HOME

bke16.57v bnf1594.72 bnf13367.236