Augustinus, Sermones, 10, SERMO XCIII. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1-13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc.
1 | [Decem virgines quaenam intelligendae in parabola Evangelii.] Hesterno die qui adfuistis, promissionem nostram tenetis: quae hodie non solis vobis, sed pluribus etiam qui convenerunt, Domino adiuvante, reddenda est. Quae sint decem virgines, quarum sint quinque prudentes et quinque stultae, non facile indagari potest. Verumtamen secundum ea quae continet ipsa lectio quam Charitati vestrae etiam hodie volui recitari, quantum mihi Dominus intellectum donare dignatur, non mihi videtur ista parabola vel similitudo ad eas solas pertinere, quae propria et excellentiori sanctitate virgines in Ecclesia nominantur, quas etiam usitatiore vocabulo Sanctimoniales appellare consuevimus : sed, nisi fallor, haec similitudo ad universam Ecclesiam pertinet. Quamvis etsi illas solas intelligeremus, quae Sanctimoniales vocantur, numquid decem sunt? Absit ut tanta virginum multitudo ad tam exiguum numerum revocetur. Forte autem dicat aliquis: Quid si multae sunt nomine, et tam paucae sunt in veritate, ut vix decem inveniantur? Non ita est. Nam si solas decem intelligi vellet bonas, non ibi ostenderet quinque fatuas. Si enim multae sunt virgines quae vocantur, quare contra quinque ostia domus magnae clauduntur? |
2 | [Virgines decem, animae quaelibet de Ecclesia Dei.] Intelligamus ergo, charissimi, ad omnes nos, id est, ad universam omnino Ecclesiam pertinere istam parabolam, non ad solos praepositos, de quibus hesterno die locuti sumus; nec ad solas plebes; sed prorsus ad omnes. Quare ergo quinque et quinque virgines? Istae quinque et quinque virgines, omnes omnino sunt animae Christianorum. Sed ut dicamus vobis, quod Deo inspirante sentimus, non qualescumque animae, sed tales animae quae habent catholicam fidem, et habere videntur bona opera in Ecclesia Dei: et tamen ex ipsis quinque sunt prudentes, et quinque fatuae. Quare ergo appellatae sunt quinque, et quare virgines, prius videamus; et deinde caetera consideremus. Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque sensibus utitur. Nihil est enim quod sentimus ex corpore, nisi ianua quinquepartita, aut videndo, aut audiendo, aut odorando, aut gustando, aut tangendo. Qui ergo se abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito gustatu, ab illicito tactu, propter ipsam integritatem, virginis nomen accepit. |
3 | [Nec virginitas sufficit, nec opera bona.] Sed si bonum est abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima christiana virginis nomen accepit; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Et virgines sunt, et repelluntur. Parum est quia virgines sunt: et lampades habent. Virgines, propter abstinentiam ab illicitis sensibus; lampades habent, propter opera bona. De quibus operibus Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]. Item discipulis dicit: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes [Luc. XII, 35]. In lumbis accinctis, virginitas: in lucernis ardentibus, opera bona. |
4 | [Virgo anima quaelibet Christiana.] Non solet dici virginitas utique in coniugatis: tamen etiam ibi est fidei virginitas, quae exhibet pudicitiam coniugalem. Nam ut noverit Sanctitas vestra, non importune secundum animam et secundum integritatem fidei, qua etiam fide ab illicitis abstinetur, et bona opera fiunt, unumquemque vel unamquamque animam virginem dici; tota Ecclesia quae constat ex virginibus et pueris, et maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata. Unde hoc probamus? Apostolum audi dicentem, non solis sanctimonialibus, sed universae prorsus Ecclesiae: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et quia huius virginitatis corruptor, diabolus cavendus est, continuo ipse Apostolus cum dixisset, Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; adiunxit et ait, Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo [II Cor. XI, 2, 3]. In corpore virginitatem paucae habent: in corde omnes habere debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quae significantur lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et virgo est, et lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere in tenebris ambulat? |
5 | [Praeter continentiam et opera bona, requiritur charitas. Oleum, charitas.] De istis ergo, fratres mei, de istis potius disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire quod malum est, qui ab illicitis sacrificiorum nidoribus avertit odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit complexum alienae, frangit panem esurienti, hospitem inducit in domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat aegrotum, sepelit mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quaerimus amplius? Adhuc quaero. Quid adhuc quaeris, inquit? Adhuc quaero: intentum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum. Putas, non charitas est? Quaerendo dicimus, non sententiam praecipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam quam demonstrat? Si linquis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, charitas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit. Charitas nunquam cadit [I Cor. XII, 31, ] [et XIII, 1, 8]. |
6 | [Ire obviam sponso quid. Virginum dormitio.] Quid ergo, fratres? Iam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinque fatuis. Voluerunt ire obviam sponso. Quid est, ire obviam sponso? Corde ire, exspectare eius adventum. Sed ille tardabat. Dum tardat ille, dormierunt omnes. Quid est; omnes? Et fatuae et sapientes, obdormitaverunt omnes, et dormierunt. Putamus, bonus est somnus iste? Quid est somnus iste? Ne forte tardante sponso, quoniam abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Siccine intellecturi sumus istum somnum? Non mihi placet: dico quare. Quia sunt ibi prudentes: et utique quando dixit Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; subiecit et ait, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. XXIV, 12, 13]. Ubi vultis esse istas prudentes? Nonne in his qui perseveraverunt usque in finem? Non ob aliud, fratres, non ob aliud prorsus admitterentur intro, nisi quia perseveraverunt usque in finem. Non ergo eis obrepsit frigus charitatis, non in eis refriguit charitas; sed fervet usque in finem. Quia fervet usque in finem, ideo sponsi ianuae patuerunt: ideo eis dictum est ut intrarent, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui [Id. XXV, 21, 23]. Quid est ergo, Dormitaverunt omnes? Est alius somnus, quem nemo evadit. Non recordamini Apostolum dicentem, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres [I Thess. IV, 12], id est, de his qui mortui sunt? Quare enim dormientes vocantur, nisi quia suo die resuscitantur? Ergo dormierunt omnes. Putas, quia prudens est, ideo non habet mori? Fatua sit virgo, prudens sit virgo, somnum mortis omnes patiuntur. |
7 | [Mortui, quare dormientes.] Aliquando autem dicunt sibi homines: Ecce iam dies iudicii venit, tanta mala fiunt, tantae tribulationes crebrescunt; ecce omnia quae Prophetae dixerunt, pene completa sunt; iam dies iudicii instat. Qui hoc dicunt, et fideliter dicunt, tanquam obviam eunt sponso cogitationibus talibus. Sed ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, terrae motus super terrae motum, fames super famem, gens super gentem, et nondum venit sponsus. Cum ergo exspectatur ut veniat, dormiunt omnes illi qui dicunt, Ecce venit, et dies iudicii hic nos invenit. Cum dicit, dormit. Ergo observet ad somnum suum, et perseveret in charitate usque ad somnum suum: exspectantem illum inveniat somnus. Puta enim quia dormivit. Numquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat [Psal. XL, 9]. Dormierunt ergo omnes: et de illis prudentibus, et de illis fatuis omnes dormierunt. |
8 | [Clamor media nocte. Ecce media nocte clamor factus est.] Quid est, media nocte? Quando non speratur, quando omnino non creditur. Noctem posuit pro ignorantia. Aliquis quasi computat sibi: Ecce ab Adam tot anni transierunt, et ecce complentur sex millia annorum, et continuo, quomodo quidam tractatores computaverunt, continuo veniet dies iudicii: et veniunt, et transeunt computationes, et adhuc remoratur sponsi adventus, et dormiunt virgines quae obviam ierant. Et ecce dum non speratur, dum dicitur, Sex millia annorum exspectabantur, et ecce transierunt, unde scimus iam quando veniet? media nocte veniet. Quid est, Media nocte veniet? Dum nescis, veniet. Quare dum nescis, veniet? Ipsum Dominum audi: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 17]. Dies Domini, ait Apostolus, tanquam fur in nocte, ita veniet [I Thess. V, 2]. Ergo vigila nocte, ne furem patiaris. Nam somnus mortis, velis nolis, veniet. |
9 | [Resurrectio virginum. Oleum in vasis.] Sed cum factus fuerit clamor media nocte. Quis iste clamor, nisi de quo Apostolus dicit, In ictu oculi, in novissima tuba? Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur [I Cor. XV, 52]. Denique clamore facto media nocte, quo clamabitur, Ecce sponsus venit, quid sequitur? Surrexerunt omnes. Quid est, Surrexerunt omnes? Veniet hora, dixit ipse Dominus, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem eius, et procedent [Ioan. V, 28, 29]. Ergo ad novissimam tubam surrexerunt omnes. Prudentes autem illae tulerunt oleum secum in vasis suis: stultae vero illae non tulerunt oleum secum. Quid est, non tulerunt oleum secum in vasis suis? Quid est, in vasis suis? in cordibus suis. Unde dicit Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae [II Cor. I, 12]. Ibi oleum, magnum oleum: de dono Dei est hoc oleum. Denique homines oleum mittere intro possunt, olivam creare non possunt. Ecce habeo oleum: numquid tu creasti oleum? De Dei dono est. Habes oleum, porta tecum. Quid est, porta tecum. Intus habe, ibi place Deo. |
10 | [Oleum portare secum. Oleum alienum.] Etenim ecce istae virgines stultae, quae non portaverunt oleum secum, abstinentia sua qua virgines appellantur, et bonis operibus suis, quando lampades ferre videntur , hominibus volunt placere. Et si hominibus volunt placere, et ideo omnia ista laudabilia faciunt, oleum secum non portant. Tu ergo tecum porta, intus porta, ubi videt Deus: ibi porta testimonium conscientiae tuae. Qui autem ambulat ad testimonium alienum, oleum non portat secum. Si ideo abstines ab illicitis, et facis bona opera, ut ab hominibus lauderis; non est intus oleum. Denique cum coeperint homines non laudare, deficiunt lampades. Intendat itaque Charitas vestra. Antequam dormirent illae virgines, non est dictum quia exstinguebantur lampades illarum. Sapientium lampades ardebant de oleo interno , de conscientiae securitate , de interiore gloria, de intima charitate. Ardebant tamen et illarum fatuarum. Quare tunc ardebant? Quia non deerant laudes hominum. Postea vero quam surrexerunt, id est, in resurrectione a mortuis, coeperunt aptare lampades suas, id est praeparare Deo operum suorum reddere rationem. Et quia tunc nemo est qui laudet, omnis homo causae suae vacat, nemo est tunc qui non de se cogitet: non ergo erant qui oleum venderent; coeperunt deficere lampades, et converterunt se fatuae ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc quaerebant quod consueverant, id est, alieno oleo lucere, ad alienas laudes ambulare. Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. |
11 | [Fatuae Virgines irridentur a sapientibus.] At illae: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quae illis minata est: Et ego vestrae perditioni superridebo [Prov. I, 26]. Quid mirum est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere? |
12 | [Oleum ementes et vendentes. Ite ad vendentes, et emite vobis:] quae non solebatis bene vivere, nisi quia vos homines laudabant, qui vobis oleum vendebant. Quid est, oleum vendebant? Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto magis non acquiesceretis adulatoribus, et intus oleum portaretis, et propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc diceretis, Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum [Psal. CXL, 5]. Melius, inquit, emendet me iustus, arguat me iustus, colaphizet me iustus, corrigat me iustus, quam impinguet caput meum oleum peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris? |
13 | [Prudentium virginum humilitas. Ite] ergo ad vendentes; hoc facere consuestis . Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione dictum est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonus habeat bonam conscientiam; unde scit quemadmodum iudicet ille quia a nemine fallitur? Habet bonam conscientiam , non illum titillant crimina in corde concepta; sed propter quotidiana quaedam vitae humanae peccata, licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra: quia fecit quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12]. Fregit panem esurienti ex corde, vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen in illo iudicio trepidat ipsa bona conscientia. |
14 | [Pulsantibus ostium cur non aperitur.] Vide quid est, Date nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus humanis bene vivere consuestis, vobiscum oleum non portatis: non autem nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis iudicamus, quanto minus possumus iudicare de vobis? Quid est, Vix de nobis iudicamus? Quia cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor [Prov. XX, 8, 9]? Forte tu non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qui melius videt, cuius acies divina penetrat altiora: videt forte aliquid, invenit forte aliquid. Quanto melius illi dicis, Ne intres in iudicium cum servo tuo [Psal. CXLII, 2]? Etiam quanto melius dicis, Dimitte nobis debita nostra? Quia et dicitur tibi propter illas faces , propter illas lampades: Esurivi, et dedisti mihi manducare [Matth. XXV, 35]. Quid ergo? et illae non illud fecerunt? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt? Quomodo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin non habebitis mercedem apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et nolite similes esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam [Matth. VI, 1, 5]. Emerunt oleum, pretium dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quaesierunt laudes humanas, habuerunt. Istae laudes humanae in die iudicii non eos adiuvant. Illae autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est [Id. V, 16]. Non ait, Vos. Non enim de tuo habes oleum. Iacta te, et dic, Habeo: sed ab eo. Quid enim habes, quod non accepisti [I Cor. IV, 7]? Ergo illae sic fecerunt, illae sic. |
15 | [Idem tractatur argumentum.] Non est autem mirandum, cum eunt emere, cum quaerunt a quibus laudentur, et non inveniunt; cum quaerunt a quibus consolentur, et non inveniunt; aperta est ianua, venit sponsus et sponsa, tunc glorificata cum Christo Ecclesia, ut singula membra ad totum se colligant. Et intraverunt cum eo ad nuptias, et clausum est ostium. Et illae fatuae postea venerunt: sed numquid oleum emerunt, aut a quibus emerent invenerunt? Ideo ianuas clausas invenerunt: pulsare coeperunt, sed sero. |
16 | [Quomodo prudentes quinque virgines imitandae.] Dictum est, verum est, non fallaciter dictum est, Pulsate et aperietur vobis [Matth. VII, 7]: sed modo quando tempus est misericordiae, non quando tempus est iudicii. Non enim possunt confundi ista tempora, cum misericordiam et iudicium Domino suo cantet Ecclesia [Psal. C, 1]. Tempus est misericordiae; age poenitentiam. Tempore iudicii illam habes agere? Eris in virginibus illis, contra quas clausum est ostium. Domine, Domine, aperi nobis. Numquid non poenitentiam egerunt, quia secum oleum non portaverunt? Et quid illis profuit sera poenitentia, quando eas irridebat vera sapientia? Clausum est ergo ostium. Et quid illis dictum est? Non novi vos. Non illas novit, qui omnia novit? Quid ergo est, Non novi vos? Improbo vos, reprobo vos. In arte mea non vos agnosco; ars mea nescit vitia: hoc est autem magnum, et nescit vitia, et iudicat vitia . Nescit faciendo, iudicat arguendo. Sic ergo non novi vos. |
17 | [Idem tractatur argumentum.] Ierunt, intraverunt quinque prudentes. Quam multi estis, fratres mei, in nomine Christi; sint in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Sint in vobis quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes. Veniet enim hora, et quando nescimus, veniet. Media nocte veniet, vigilate. Sic clausit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila: et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem surrexeris, praepara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc interiore conscientiae oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporeis nexibus amplectatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam dormias, ubi nunquam tua lampas possit exstingui. Hodie vero laboramus, et lampades nostrae inter ventos saeculi huius tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat. |